IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Supposito, corpus esse in coelo et in Eucharistia, resolvit partes, proprietates, omniaque absoluta habere utrobique, quia nullum absolutum desinit esse in aliquo, per respectum de novo advenientem. Secundo, absoluta prius insunt quam ubi. Tertio, alioquin absolute contradictoria dicerentur de eodem secundum idem, quod sufficit, nec requiritur, ad idem, quando praedicatum est absolutum. Vide Tartaret. hic, de quo actum est supr. q. 2. n. 13.
De (a) secundo membro distinctionis, scilicet de necessitate secundum quid, supposita scilicet existentia subjecti consequentis, est haec conclusio: quod necesse est isto modo easdem proprietates et partes inesse corpori sub isto modo essendi, et illo. Probatio, quia nullum absolutum desinit esse in aliquo adveniente sibi praecise novo respectu extrinseco ; proprietates et partes in corpore sunt vere absoluta: sed praesentia ista in Eucharistia est tantum respectus extrinsecus adveniens: ergo, etc. Hic etiam posset argui secundum illa, quae dicta sunt quaest. 2. hujus dist. quia absolutum non variatur propter variationem respectuum ubi, vel sibi similium: ergo non variatur absolutum aliquod in corpore Christi propter ubi in coelo, et propter istam praesentiam in Eucharistia, quae assimilatur respectui ubicali.
Major primae rationis probatur, quia non est formalis repugnantia talis respectus ad ubi praeexistens, nec etiam virtualis eo modo quo passio contraria repugnat subjecto, ut frigus igni, quia oppositam istius respectus non oritur ex principiis absoluti ; tunc enim ille respectus non esset contingenter inhaerens, nec extrinsecus adveniens. Secundo sic, quia absolutum naturaliter prius inest cui inest, quam respectus fundatus in illo absoluto, et maxime extrinsecus et contingenter adveniens; ergo in illo priori antequam intelligatur corpus habere istum respectum novum in Eucharistia, habebat quantitatem et qualitatem, et omnia absoluta quae sunt in eo ; alioquin eni m sequeretur contradictoria simpliciter esse vera de eodem: nam ista affirmatio et negatio non posset dici inesse secundum diversa, puta secundum hoc ubi, et illud, vel praesentiam hanc et illam, quia sicut affirmatio ista non est nata inesse secundum ubi, ita nec negatio e converso.
Hic posset plane sic argui: de eodem secundum idem non sunt simpliciter vera contradictoria, et non oportet addere ad idem, quando illud praedicatum est absolutum : corpus si hic non habet absoluta, et ibi habet, hoc est idem et simul, et secundum idem. Duae primae conditiones patent. Probatio tertiae, quia nihil aliud est hic et ibi, nisi ubi et ubi, sed nec affirmatio absoluta, nec negatio inest secundum ubi. Quod patet. quia posito quod corpus bene potest localiter moveri hic et ibi, non pro tanto, quia ista insunt secundum ubi aliud et aliud; tunc est fallacia consequentis arguendo sic : non movetur hic, ergo non movetur, licet teneat gratia materiae. Et similiter, si idem haberet duas superficies, secundum unam posset esse album, secundum aliam nigrum; et non esset contrarietas, nec contradictio, quia non inessent secundum idem, sed de absoluta affirmatione et ejus negatione, si insint eidem, in quo non sit differentia,nisi tantum respectuum,manifestum est quod secundum idem inerunt, quia illi respectus non poterant esse ratio, secundum quam affirmatio vel negatio inesset, quia respectus est posterior naturaliter absoluto.
Ad (b) argumenta principalia. Ad primum dicendum, quod qui teneret istam majorem, quod nihil posset esse alibi manens in suo loco priori, nisi per conversionem alterius in illud, necesse haberet glossare illam propositionem, de eo quod primo incipit esse alibi, et dicere quod proprietates incipiunt esse hic concomitanter, non autem primo.
Sed contra hoc primo, quia saltem habetur quod aliquid est hic sine conversione alicujus in ipsum, et per consequens conversio, sive propria mutatio non est propria ratio formalis, nec praecisa ad essendum hic. Et praeterea, alia est praesentia animae hic, et corporis, quia aliud et aliud fundamentum: ergo praeter illam praesentiam, qua formaliter corpus est hic, oportet dare aliam, qua anima formaliter sit hic; et ista non habetur per conversionem: ergo major est falsa.
Respondeo ergo, quod mihi non est difficultas, quia dictam majorem non credo veram, ut dictum est 1. quoest, hujus dist. Nec enim conversio est ratio talis praesentiae, nec propria mutatio ad talem praesentiam, sed sola virtus divina per mutationem illam, quae non est conversio, facit illud quod est alibi habere istam praesentiam hic; et hoc potest facere ita de parte corporis et proprietatibus, sicut de toto corpore.
Ad secundum, si tenetur quod corpus, quod est primum signaf tum speciei panis, non continet . per se sanguinem tanquam aliquid ejus, juxta illud quod dictum est supra, declarando suppositum, tunc facilis est responsio, quia tantummodo est sanguis concomitanter sub specie panis, et tunc non est ibi bis ex vi Sacramenti: nec tamen frustra est concomitanter sub specie panis, cum sit sub specie vini ex vi Sacramenti, quia hoc est ad salvandum veritatem rei contentae, quae, ubicumque ponatur, semper habet eadem absoluta. Nec sequitur, quod incipit esse hic postquam fuit hic, loquendo de eodem modo essendi, praefuit enim hic concomitanter, et incipit hic esse ex vi consecrationis.
Si autem teneatur, quod sanguis est per se pars corporis, ut corpus est primum signatum speciei panis, tunc oportet dicere quod bis est hic sanguis ex vi Sacramenti. Sed adhuc non eodem modo, quia sub specie vini est per se et primo, quia primum signatum ejus; sub specie vero panis est per se, sed non primo, imo aliquid primi signati. Nec tunc est frustra, quia per se est sub specie panis, ut salvetur veritas rei contentae primo; nec incipit esse postquam est, eodem modo essendi, sed incipit esse primo, postquam non fuit primo, licet per se habuerit ibi me.
Ad aliud argumentum dico, quod positis extremis, non oportet relationem extrinsecus advenientem necessario sequi; in hoc enim differt a relatione proprie dicta, seu respectu intrinsecus adveniente ; praesentialitas autem ista est respectus extrinsecus adveniens. Ad aliud, licet absolute posset corpus Christi poni esse sine aliis, puta sine anima, et sine aliis, tamen posita existentia corporis alibi cum istis proprietatibus et partibus, non potest hic esse sine illis, propter contradictionem de affirmatione et negatione absoluti sub duobus respectibus.