Secundo, cum dicit, intellectum, ostendit effectum suae orationis. Deus est qui loquitur, intellectum tibi dabo etc. Quasi dicat deus, petis a me ut eruam te, et ego tria tibi faciam: dabo enim tibi donum intellectus, et te instruam et te custodiam. Tria enim sunt necessaria homini a deo. Primo, ut gratiae donum percipiat, ut per hoc anima hominis perficiatur ad prompte agendum.
Sed quia quantumcumque homo haberet donum gratuitum, nisi deus movet animam ad opus bonum, non sufficit; ideo oportet quod post gratiam praevenientem deus operetur et moveat ad bonum. Sed gratia et donum recipitur secundum modum naturae nostrae: et non eo modo, quo possit ad omnia vitanda; et ideo necessaria est super hoc protectio dei et defensio. Et ideo primo ponit donum intellectus, cum dicit, intellectum tibi dabo: Eccl. 15: implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus. Et hoc necessarium est homini, ut scilicet cognoscat peccatum suum: et quod non possit salvari nisi per deum. Secundo ponit debitum usum hujus doni, cum dicit, instruam te: isa. 54: ponam filios tuos doctos a domino.
Tertio custodiam, cum dicit, in via hac, scilicet mandatorum, qua gradieris, firmabo super te oculos meos, idest protegam te: 2 par. 16: oculi domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum.