CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De secundis cognoscibilibus. Hic Doctor intendit probare, qu iniodo possumus habere certam et infallibilem notitiam de nolis per experientiam, et licet littera Doctoris sit satis clara, tamen aliqualiter exp Mitur.
Unde nota, quod notitia experimentalis proprie est notitia pertinens ad intellectum non ad sensum, quae tamen pro statu isto semper habet ortum a sensu, licet aliquando dicatur notitia experimentalis, etiam notitia sensitiva. De hoc vide quae exp ?sui super primo Metaphys. Doctoris quaest, quarta et quinta. Experientia est notitia alirujus singularis, prius tamen cogniti a sensu ut puta, quod hic ignis sit calidus; prius habetur notia aliqua a sensu tactus, quia tangendo ignem per accidens, statim tangens calefit, et tandem iniellectus percipit quod talis ignis est calidus formaliter, quia efficit talem effectum. Et dicit Doctor quod licet experientia, pu'a de ista, quod ignis sit calidus, non habeatur de omnibus singularibus, sed tantum de pluribus, puta de isto igne, et de isto, et de isto, nec quod semper, sed quod luries, tamen expertus infallibiliter novit, quod ita est, et semper et in omnibus; supple quod ignis ca efacit, et quod semper calefaciat si habeat passum approximatur, et quod hoc contingit in omnibus ignibus, quia novit per experientiam, quod iste ignis, et iste, et iste circa passum approximatum semper calefacit, et per istum idem judicat de alio ejusdem speciei. Sequitur: Et hoc per istam propositionem quiescentem in anima, etc.
Ad hoc enim, ut a iquis sit certus quod ignis semper calefaceret passum approximalum dispositum, et quod omnia individua ignis sint hujusmodi, hoc cognoscit infallibiliter ,quia certitudinaliter scit quod omne illud, quod evenit a causa naturali sive non libera. est effectus ejus naturalis : et quia Scit iginm non"-sr caucam liberam calefaciendi, et novit per experientiam quod hic ignis calefacit et ille, sequitur quod habebit certam et infallibilem notitiam de isto universali, quod omnis ignis natus est producere calefactionem, et quod semper actu calefacit calefactibile approximatum et dispositum, quia ignis est causa naturalis, et per consequens de necessitate agit. Sequitur : Quia causa non libera non potest producere, id est, quod ex quo causa naturalis sive non, libera, ordinatur ad producendum talem effectum, puta calefacere, vel quod herba talis speciei sit naturaliter ordinata ad talem effectum, ut in pluribus producit illum effectum: et si aliquando oppositum illius effectus casualiter eveniat, hoc non erit ex forma talis causae, sed magis propter aliquod extrinsecum, patet, quia ipsa semper et necessario, cum non sit causa libera, intendit producere effectum ad quem ordinatur, et hoc est quod intendit Doctor.
(b) Sed ulterius notandum. Deinde dicit duas conclusiones. Prima est, quod aliquando habetur notitia experimentalis de conclusione, quia notum est saepe intellectui, quod Luna eclipsatur: et tunc habita tali cognitione, intellectus per divisionem quaerit media et causas propter quid, et inventa causa, eamdem conclusionem prius notam per experientiam demonstrative ostendit, et tunc cognitio conclusionis, sic ar priori demonstrata est in primo genere cognitionis, tunc enim perfectiori modo cognoscit quo possit. Sicut etiam notum est per. experientiam, quod omnis homo est risibilis, et tunc intellectus dividendo petit causam immediatam risibilitatis, ut patet 2. Posterior.
qua inventa,statim eamdem conclusionem a priori demonstrat
Secunda conclusio est ibi : Quandoque mitem ent experteuliui te principio, etc. Tunc licet incertitudo et fdlibiltas removeantur per illam propositionem, supple quiescentem in anima, videlicet, effectui ut in pluribus al cujus causae non liberae, est naturalis effectus ejus. Tamen iste est ultimus gradus cognitionis scientificae,ex hoc videlicet quod non contingit demonstrari per aliquid prius. Sequitur : Et forte non habetur necessaria cognitio actualis unionis extremorum, sed aplitudinalis, id est, quod non cognoscitur calid tas talis herbae actu necessario inesse herbae talis speciei, sed si talis passio, puta caliditas cognoscitur inesse necessario. Hoc verum est, loquendo de aptitudine, et sensus est: Herba talis speciei est apta nata esse sic vel sic calida.
(c) Si enim passio est res illa absoluta,elc. Hic a Doctore habetur quod si accipiatur passio pro re absoluta, puta pro actuali caliditate herbae talis speciei, ut in pluribus, talis passio realiter distinguitur a subjecto. Si vero accipiatur passio pro aptitudine ad rem absolutam, talis aptitudo non distinguitur realiter. Primo modo accipiendo passionem expertus non haberet cognitionem, quia ita est, supple necessariam, sed diceretur habere cognitionem necessariam, quando cognosceret herbam talis speciei ita esse aptam natam, etc.