In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) De secundo membro distinctionis, etc. In primo membro egit de connexione et dependentia modorum essendi naturalis et Sacramentalis ad se invicem, subjiciens corollarium, quod jam explicatum est. Hic autem agit supposito utroque modo essendi, an necessario eaedem partes et proprietates insint corpori sub utroque modo existendi ; et loquitur de absolutis, vel quasi absolutis, saltem quae non sequuntur per se modos essendi, aut positiones, sed absolute conveniunt subjecto, ut abstrahit ab his.
Conclusio est affirmativa: probat primo, quia nullum absolutum variatur propter respectum posterius et extrinsecus advenientem ; tales sunt ubi in coelo et praesentia sacramentalis, quae assimilatur respectui ubicali, ergo, etc. Hanc et sequentes probationes supra tractavimus fusius, cura ipso in commento quaestionis secundae.
Reducitur tota probatio ad haec tria, nempe ad prioritatem talium proprietatum et reliquorum absolutorum ad respectus extrinsecos modorum essendi ; secundo, et sequitur ex priori, nempe ex independentia, quam habent proprietates et partes ad praedictos respectus ; tertio, et sequitur ex praedictis, nempe affirmationem horum sive complexam, sive incomplexam et negationem oppositam verificari circa subjectum absolute, et sine ulla limitatione, ut supponitur ad modos essendi diversos, hoc est, quod neque mediantibus essendi modis, neque etiam dependenter ab ipsis insunt; ideoque neque distrahunt neque determinant formas quantum ad inesse ipsarum, sed habentur pro non adjectis, nisi quando adjuncta reduplicatione denotarent causam inhaerentiae praedicati ad subjectum, ut hic Christus inquantum praesens sacramentaliter est albus, est vivens, quae est falsa, sicut et haec inquantum est praesens sacramentaliter est non albus, quia cum reduplicatione tali amittunt vim contradicendi.
(b) Ad argumenta principalia, etc. Ad primum impugnat, et negat majorem, quae est D. Thomae, nempe conversionem alicujus in aliud, ut panis in corpus Christi esse rationem essendi corporis sub speciebus, quam hic etiam impugnat, ex eo quod aliquid sit hic, ut anima, sub specie corporis absque eo quod aliquid in ipsum convertitur; et si respondes, quod illa propositio vera est de eo quod primo inest, et ex vi verborum: Saltem, inquit, hoc habetur, quod conversio, ut est mutatio, non sit propria ratio formalis et praecisa, qua aliquid est hic.
Ad secundum, nempe quod sanguis non sit sub specie panis, quia frustra bis poneretur in mysterio, etc. Respondet negando sequelam: ad cujus probationem, si teneatur sanguis non esse pars corporis, aut de veritate ejus, ut est primum signatum verborum, tunc dicitur esse concomitanter ratione connexionis, et non ex vi verborum aut Sacramenti. Si teneatur esse de veritate corporis, dicendum quod secundum sit ex vi verborum sub specie panis, ut pars primi contenti; primario vero sub specie vini tanquam primum contentum et signatum. Quid autem sit secundum mentem Doctoris, ex supradictis de sanguine patet dist. 8. quoest. 2. et infra dicendis patebit.
Ad tertium patet ex littera, et jam dictis in probatione majoris, qua secundum membrum fulcitur.