Consequenter cum dicit, nolite, convertit se ad peccatores, ut ad poenitentiam redeant: et circa hoc duo facit. Primo ponit monitionem.
Secundo comminationem, ibi, in camo. Dicit ergo: deus dat homini intellectum, sed et intellectu excedit animalia. Qui ergo indignum se reddit dono intellectus, comparatur animalibus; et ideo dicit, nolite fieri sicut equus et mulus etc.. Secundum Glossam equus est animal superbum; mulus vero animal pigrum, unde non currit. Illi sunt ergo sicut equi, qui per superbiam extolluntur: Hier. 8: omnes reversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad praelium. Illi sunt sicut mulus, qui tarde ad viam dei veniunt: Prov. 13: vult et non vult piger. Vel per mulum intelliguntur luxuriosi.
Mulus luxuriosus est, tamen non generat: sic peccata luxuriae infructuosa sunt: Rom. 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? vel equus portat sessorem indifferenter, et mulus onus quodcumque: peccatori duo imponuntur, sessor, scilicet diabolus, et onus, scilicet peccatum. Non ergo sitis sicut equus, non discernens inter sessores, an scilicet christus sit, vel diabolus. Nec sicut mulus, qui quodlibet onus, scilicet peccatum, indifferenter portat.