CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Utrum aequalis amicitia sit in transgressionibus urbanitaium ?
In transgressionibus autem harum ur- banitatum est parum et parvum amicitiae. In pessima autem nihil est justi, et nec est amicitiae. Pessima autem est, quae maxime pessimat subjectos, et haec est tyrannis. In tyrannide nihil vel parum amicitiae est. In quibus enim nihil est commune in quo plurium sit communicatio sicut in imperanti et in im.pe.rato, sive tyrannizanti et tyrannizato. In his neque amicitia, neque justum esse potest. Tam justitia enim quam amicitia circa commune bonum sunt, in quo plures communicant secundum propriam uniuscujusque dignitatem. Sed tyrannus
utitur subjectis ad usum proprium, non communem, sicut artifex mechanicus utitur organo instrumentali, ut architectus securi, et faber malleo : quorum uterque usum instrumenti refert ad propriam utilitatem et voluntatem, et nihil boni tribuit vel vult instrumento, sed totum sibiipsi. Similiter autem et anima se habet ad corpus et organa corporis. Omnibus enim illis utitur ad propriam voluntatem : hoc autem modo dominus se habet ad servum. Tria enim haec juvantur ab his tribus quibus utuntur, sed totum referunt ad suiipsorum voluntatem. Amicitia autem non est ad inanimata. Nullus enim vult bonum inanimatis, sicut in principio hujus libri dictum est. Similiter neque justum distributivum est ad inanimata. Sed neque ad animata : communicare eni.ni in bono communi non possunt ad equum vel bovem. Nec justitia est similiter neque amicitia ad servum secundum quod servus est. Nihil enim commune bonorum est, in quo secundum distributionem communicant utentes, et quibus utuntur. Servus autem se habet ad dominum sicut animatum organum instrumentale, quo ad proprium utitur usum et discretum. Organum autem se habet ad artificem mechanicum sicut animatus servus, quo ad discretam et non communem artifex utitur necessitatem. Secundum id igitur quod servus est, nulla est domini amicitia ad ipsum, sicut nec justum : sed secundum quod homo, potest habere aliquid amicitiae et quiddam justi. Videtur enim quiddam esse justum omni homini ad omnem hominem qui potest communicare lege et compositione sive conventione contractuum humanorum. Inquantum autem justum est inter eos, sic et amicitia potest esse secundum quod homo est. In tyraiinidibus autem quae non utuntur hominibus ut homines sunt, valde parvum est aliquid amicitiae et aliquid justi. Non enim in plus quam in quantum parcunt aliquibus ut hominibus.
Quod autem in democratiis amicitiae et justi, in plurimum est. Plebeius enim principatus multa habet communia, eo quod talis principatus inter aequales est. Omnis igitur amicitia in communicatione est, quemadmodum dictum est.
Quod autem diximus, quod. in. democratiis amicitia est in plurimis, eo quod urbanitas aequalium est : aequalium autem multa communicatio est ad invicem : quidam sine causa calumniantur. Dicunt enim tyrannidem corruptionem esse unius, democratiam autem plurium : plurium autem corruptionem pejorem esse quam unius : et sic minus amicitiae videtur esse in democratia quam in tyrannide. Addunt etiam quod in antehabitis pessima dicitur esse democratia. Sed ad hoc dicendum, quod democratia minimum nocumenti est. Quamvis enim plurium et aequalium est, non tamen conveniunt ad nocendum. Tyrannus autem licet unus sit, tamen refertur ad multos : et sic concordiam habet ad nocendum et pessimandum sine contradictionis impedimento, et multis nocet : eo quod ad omnes refertur, democratia ad quosdam tantum, ad eos scilicet qui ad officium democraticse potestatis sunt ordinati. Quando vero democratia dicitur pessima, non ideo dicitur pessima quia multum pessimet : sed dicitur respective pessima, quia scilicet non est urbanitas nisi secundum quid, quod corrumpit timocratiam. Timocratia enim videtur principatus in pretio esse, nec divini boni. Et cum timocratia minus bona sit inter urbanitates, et democratia corruptio sit ejus, inter omnia minorem similitudinem habet cum bono democratia : et hoc modo dicitur pessima esse. Tyrannus enim imitatur regnum, oligarchia aristocratiam. Democratia autem minimum quid est quod timocratia mutetur. Longissime ergo distat ab urbanitatis bono.