CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Hominem velle, videre, audire, etc. sunt propositiones per se notae seu certae et sincerae veritatis, non obstante illusione quacumque, explicatur certitudo eorum, quae subsunt sensuum actibus, verbi gratia, esse album vel rubrum, quod sic apparet, et docetur quomodo intellectus corrigit seusum errantem, per aliquam propositionem in se manentem, et per adminiculum aliorum sensuum.
De tertiis cognoscibilibus, scilicet de actibus nostris, dico quod est certitudo de multis eorum, sicut de principiis per se notis, ut patet 4. M-iaph. ubi dicit Philosophus de rationibus dicentium omnia apparentia esse vera, quod istae rationes quaerunt utrum nunc dormiamus, an vigilemus. Possunt autem idem omnes dubitationis tales omnium enim rationem hi significant esse. Et subdit : Rationem quaerunt, quorum non est ratio, demonstrationis enim principii non est demonstratio; igitur per ipsum ibidem, nos vigilare, est per se notum sicut principium demonstrationis.
Nec obstat quod est contingens, quia (sicut dictum fuit alias) ordo est in contingentibus, quod aliqua est prima et immediata, alioquin vel esset processus in infinitum in contingentibus, vel aliquod contingens sequeretur ex causa necessaria, quorum utrumque est impossibile. Et sicut est certitudo de vigiltre, sicut de per se noto, ita etiam de multis aliis actibus qui sunt in potestate nostra, ut de me intelligere, de me audire, et sic de aliis qui sunt actus perfecti. Licet enim non sit certitudo, quod videam album extra positum, vel in tali subjecto vel in tali distantia, quia potest fieri illusio in medio vel in organo, et multis aliis viis, tamen certitudo est quod video, etiamsi illusio fiat in organo, quae illusio in organo maxima illusio videtur esse, puta quando actus fit in organo ipso, non ab objecto praesente, qualis natus est fieri ab objecto praesente, et ita potentia haberet actum suum posita tali illusione vel passione, et vere esse illud ibi quod visio dicitur, sive sit actio, sive passio, sive utrumque. Si autem illusio fieret non in organo proprio, sed in aliquo proximo quod videtur organum, sicut si non fieret illusio in concursu nervorum, sed in ipso oculo fieret impressio speciei, qualis nata est fieri ab objecto, adhuc visus videret, quin talis species, vel quod natum est videri in ea, videretur, quia haberet sufficientem distantiam respectu organi visus, quod est in concursu istorum nervorum, sicut patet per Augustinum 11. de Trinit. quod reliquiae visorum remanentes in oculo, oculis claesis videntur, et per Philosophum, de Sensu et S-nsato, quod ignis, qui generatur ex elevatione oculi violenta, et multiplicatur usque ad palpebram clausam, videtur: istae sunt verae visiones, licet non perfectissimae, quia hic sunt sufficientes distantiae specierum ad organum principale visus.
Sed quomodo habetur certitudo eorum, quae subsunt actibus sensus? puta, quod aliquod extra est album vel calidum, quale apparet. Respondeo, aut circa tale cognitum opposita apparent diversis sensibus, aut non: sed omnes sensus cognoscentes illud, habent idem judicium de eo. Si secundo modo, tunc certitudo habetur de veritate talis cogniti per sensus, et per illam propositionem praecedentem, quod evenit ut in pluribus ab aliquo, est effectus naturalis ejus si non sit causa libera; ergo cum ab isto praesente evenit, ut in pluribus sit talis immutatio sensus, sequitur quod immutatio vel species genita sit effectus naturalis talis causae, et ita tale extra erit album vel calidum, vel tale quale natum est repraesentari per speciem genitam ab ipso ut in pluribus. Si autem diversi sensus habent diversa judicia de aliquo viso extra, puta visus dicit baculum esse fractum, cujus pars est in aqua et pars in aere, et tactus potest experiri contrarium. Visus etiam semper dicit Solem esse quantitatis minoris quam est, et omne visum a remotis esse minus quam sit, in talibus est certitudo quid verum sit, et quis sensus erret, per propositionem quiescentem in anima certiorem omni judicio sensus, et per actus plurium sensuum concurrentes, ita quod semper aliqua propositio rectificat intellectum de actibrs sensus, quis sit verus et quis fallat, in qua propositione intellectus non dependet a sensu sicut a causa, sed sicut ab occasione. Exemplum, intellectus habet hanc propositionem quiescentem, nullum durius frangitur ad tactum alicujus mollis sibi cedentis. Haec est ita per se nota ex terminis, quod etiam si essent accepti a sensibus errantibus, non potest intellectus dubitare de illa propositione, imo oppositum includit contradictionem, scilicet quod baculus sit durior aqua et quod aqua sibi cedit; hoc dicit uterque sensus tam visus quam tactus, sequitur igitur quod baculus non est fractus, sicut sensus visus judicat ipsum fractum, et ita quis sensus errat et quis non circa fracturam baculi, intellectus judicat per certius omni actu sensus.
Similiter ex alia parte, quod idem quantum applicatum quanto, omnino est aequale sibi, hoc est notum intellectui quantumcumque notitia terminorum accipiatur a sensu errante: sed quod idem quantum possit applicari viso propinquo et remoto, hoc dicit tam visus quam tactus, ergo quantum visum, sive prope sive a remotis, est aequale; igitur visus dicens hoc esse minus, errat. Haec conclusio concluditur ex principiis per se notis, et ex actibus duorum sensuum cognoscentium ut in pluribus ita esse. Et ita ubicumque ratio judicat sensum errare, hoc judicat non per aliquam notitiam praecise acquisitam a sensibus ut a causa, sed per aliquam notitiam occasionatam a sensu in qua non fallitur, etiamsi omnes sensus fallantur: et per aliquam aliam notitiam acquisitam a sensu vela sensibus ut in pluribus, quae sciuntur esse vera per propositionem saepe allegatam, scilicet quod evenit ut in pluribus, etc.
Nola ergo quod nolilia principii est immutabilis a veritate in falsitatem, non aliter, quia simpliciter est corruptibilis, sic species intelligibilis est delebilis ut phantasma, sed immutabilis a vera repraesentatione in falsam. Sed oppositum licet corruptibile, tamen est immutabile a vera entitate in falsam, et ideo est conformatum notitiae sibi, seu causativum notitiae veritatis suae in essendo, quia entitas vera immutabilis in falsam, virtualiter continet notitiam veram immulabiliter conformem entitati suae.
Notitia etiam secundum Augustinum verum necessarium vel immutabile est supra mentem. Intellige in ratione veritatis evidentis, quia hanc de se causat immediate, non autem secundum ejus evidentiam subest menti, ut posset sibi apparere vera vel falsa, sicut verum probabile menti subest, ut ipsa possit facere illud apparere verum vel falsum, quaerendo rationes hinc inde per quas probetur et improbetur. Sic intelligendum est, euod mens non judicat de vero immutabili, sed de aliis, quia dicam, quod sit verum, hic est actus judicandi, et est in potestate mentis respectu probabilis, non autem respectu necessarii, nec tamen minus perfecte asserit de necessario quod ipsum sit verum ; et haec assertio apud Aristotelem potest dici judicium, sic patet quomodo de conclusione necessaria mens judicat, quia non est statim evidens ex se, ideo non determinat evidentiam suiipsius menti. Potest etiam mens rationes Sophisticas adducere contra eam, per quas dissentiat, non sic contra primum notum, quarto Metaphysicae, in mente venire; sed Augustinus vult intantum esse in potestate judicantis, quod non necessario determinetur ab alio.