IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) In ista quaestione. Hic Doctor intendit duo declarare. Primum, quomodo Christus meruit quantum ad efficaciam. Secundum, quantum ad sufficientiam, aliter intelligendo vocabula ipsa, quibus declaratis, sequitur videre quid meruit.
(f) Quantum ad primum dico. Haec: littera plura includit. Primum, quod incarnatio Christi non fuit occasionaliter praevisa, id est, quod non fuit volita ab aeterno ex occasione alterius, puta quod quia praevidebat Adam peccare, praevisum fuit Verbum incarnari, ita quod peccatum Adae fuerit occasio quare incarnatio fuerit praevisa ; sed haec materia prolixe exposita est supra dist. 7. q. ult. vide ibi. Secundum est, quod sicut finis immediate videbatur ab aeterno, ita Christus in natura humana caeteris fini propinquior, prius praedestinabatur. Haec littera habet veritatem ex uno dicto Doctoris supra dist. 7. q. ult. et in 1. dist. 41. quod ordinate volens aliquid, prius vult immediatiora fini quam remotiora ; et patet, quia sicut prius vult finem, quam ea quae sunt ad finem, ita vult immediatiora fini. Sed Christus, sine incarnatio Verbi, fuit immediatior caeteris fini ultimo. Et hoc potest intelligi dupliciter, vel comparando ad alios praedestinatos, vel comparando ad ea,quaecadunt sub praedestinatione. Primo modo humanitas assumenda a Verbo fuit simpliciter prima praedestinata inter omnes praedestinatos, quia fuit immediatissima fini. Et quod fuerit immediatior fini, hoc non debet intelligi ex natura rei, quia nulla natura quantumcumque perfecta, prius est eligibilis ad ultimum finem, quia non datur beatitudo secundum perfectionem naturalem, ut supra patuit dist. 7. q. vult. Sed ex ordinatione divinae voluntatis, una dicitur prius eligibilis ad ultimum finem quam alia, et sic natura assumenda fuit simpliciter prius eligibilis ad ultimum finem, et per consequens prius electa quam aliae creaturae rationales ; et ex hoc sequitur quod prius fuit praedestinata ad gloriam quam praevisum fuerit Adam peccare, quia praedestinatio est simpliciter prior praevisione cujuscumque peccati.
Alius sensus potest esse quod prius fuerit praedestinata ad ultimum finem quam alia quae cadunt sub praedestinatione in ordine ad ultimum finem, ut sunt merita, gratia, sive loquendo de merito congruo, sive de condigno ; et sic adhuc fuit prius praedestinata ad ultimum finem, et ad beatitudinem, quam praevisa fuerint merita vel gratia, vel unio naturae humanae ad Verbum, quae dicuntur cadere sub praedestinatione in ordine ad gloriam ; et de hujusmodi materia prolixe exposui supra dist. 7. q. ult. art. i. vide ibi singularem expositionem.
(g) Tunc iste fuit ordo in praevisione divina. Hic Doctor ponit plura signa ordinata. In primo Deus intellexit se sub ratione summi boni, et in isto signo voluit essentiam suam, quantum volibilis erat, sive amabilis, et ideo in illo signo amavit illam amore formaliter infinito, cum ipsa fuerit sic amabilis ; et hoc de necessitate, quia in illo signo summe et necessario fruebatur se, quae necessitas stat cum perfectissima libertate,ut patuit in 1. dist. 1.q. 4. respondendo ad instantias, quas facit Occham contra Doctorem, hoc idem d. 10. q. unica. Assignantur enim a Doctore duo signa naturae: unum, quo Deus comparatur ad intra; et aliud,quo comparatur ad creaturas, ut patet in 2. dist. 1. q. l. et quodlibet istorum includit plura signa, ut exposui in secundo, ubi supra. In secundo ergo signo, in quo Deus respicit creaturas, dicit Doctor, quod intellexit omnes alias creaturas, quod debet intelligi ante omnem actum voluntatis ad extra, ita quod primo produxit omnes creaturas in esse objectivo, ut patet in 2. dist. 1.q. 1 . et in primo dist. 36. Secundo in esse cognito. Tertio in esse possibili, de quibus vide Doctorem in l.d.4.q.4. 35. 36.43. in 2. dist. 1. q. et in quodlib. q. 14. et in illo signo, in quo intellexit creaturas, sive ipsas quidditates, voluntas divina nullum actum habuit, nisi actum complacentiae, quo complacebat illis quidditatibus.
(h) In tertio signo praedestinavit hos ad gloriam et gratiam, et circa alios habuit actum negativum non praedestinando, et in isto signo sunt plura ordinata. Primo, praedestinavit ad gloriam illam creaturam rationalem, quae erat immediatior ipsi ultimo fini ex ordinatione divina, et sic primo praedestinavit naturam assumendam a Verbo, et deinceps ordinate praedestinavit alias creaturas ad gloriam absolute. Secundo, praedestinavit unionem naturae ad
Verbum, cui de congruo correspondet tanta gloria, puta summa gloria et summa gratia ; et sic tertio praedestinavit eam ad summam gratiam et gloriam, deinde praedestinavit aliis creaturis rationalibus merita, et gratiam in ordine ad gloriam, et sic ultimo praedestinavit eas ad tantam gloriam, vel de congruo,vel de condigno, quanta meritis praeviis correspondebat; et quomodo unio naturae humanae vel merita in aliis praedestinatis intelliguntur cadere sub praedestinatione, dic conformiter ad ea, quae dixi in isto 3. dist. 7. q. ult. art. 1.
In isto ergo tertio signo fuit tantum praevisio gloriae, et eorum quae ordinabantur ad gloriam, et nulla fuit praevisio, nec de poena, nec de peccatis, quia in isto signo nullum actum positivum circa reprobatos habuit, puta volendo eis gloriam, aut gratiam, sed tantum habuit actum negativum, quia in isto tertio signo non ordinavit eos nec ad gloriam, nec ad gratiam, et merita in ordine ad gloriam, et de hoc vide quae exposui in primo dist. 41. q. unica.
(h) In quarto signo praevidit illos casuros in Adam. In isto quarto signo, voluntas divina voluit permittere multos cadere in peccatum, et sic in isto signo intellectus divinus praevidit casuros omnes illos, quos voluntas divina voluit permittere cadere in peccatum ; de qua permissione vide quae dicit Doctor in primo d. 41. et 47. et ibi plura notavi. Adverte tamen quod in isto signo voluit multos permittere cadere in peccatum,ut Adam et multos alios, et non tantum in peccatum absolute, sed in quodcumque peccatum, in quod ceciderunt; et sicut voluit permittere Adam cadere in peccatum actuale, ita voluit permittere cadere omnes alios in actuale peccatum. Voluit etiam permittere Adam cadere in peccatum mortale actuale, ad quod in omnibus aliis sequebatur peccatum originale ex divina ordinatione, qua ordinavit omnes fore debitores justitiae originalis, vel aequivalentis, ut clare exposui in 2. dist. 30. 31. 32. et 33. ubi quatuor per ordinem ponuntur ; et hoc est quod dicit hic Doctor, quod in quarto signo praevidit illos casuros in Adam, hoc est, praevidit eum casurum in peccatum actuale, et amissurum justitiam originalem quam accepit pro se, et pro tota posteritate, ad quam per consequens ex defectu Adae praevidit totam posteritatem casuram in peccatum originale, et certe omnes nati ex Adam mediate vel immediate, actu cecidissent in peccatum originale, nisi quidam praeservati fuissent a voluntate divina, inter quos fuit beatissima mater Dei, quae quantum erat ex defectu Adae, debuit contrahere peccatum originale, et vere contraxisset, nisi ex singulari privilegio praeservata fuisset ut supra patuit dist. 3. q. 1. et 18. hujus.
(i) In quinto signo praeordinavit, sive praevidit de remedio, quomodo redimerentur per passionem Filii. Hic adverte, quod in isto quinto signo voluntas divina ex sua mera libertate voluit ordinare singulare remedium pro peccatis delendis et gratia conferenda, licet absolute potuisset omnia peccata remittere sine passionis Christi remedio, ut patet a Doctore in 4. dist. 15. q. 1. Nec passio Christi fuit simpliciter necessaria pro peccatis delendis, et gratia conferenda, ut infra patebit distinct. 20. hujus.
(k) Ita quod Christus in carne, sicut
et omnes electi, prius praevidebatur et praedestinabatur ad gratiam et gloriam, quam praecideretur passio Christi, ut medicina contra lapsum. Hoc patet, nam in tertio signo Christus secundum humanitatem simpliciter praedestinabatur ad summam gloriam, ac per consequens fuit praedestinata natura ad summam gloriam de congruo ; et in quarto signo praevisi fuerunt omnes casuri, et ideo in quinto fuit praevisum de remedio contra lapsum.
(1) Sicut autem prius praedestinantur electi, quam passio Christi praevideatur. Haec littera est valde ponderanda, cum dicit quod antequam praevideretur passio Christi omnes electi efficaciter praedestinati fuerunt ad gratiam et gloriam, quia si sic, ergo si passio Christi non fuisset, tantam gloriam et gratiam habuissent,quantam nunc habent,quia voluntas Dei efficax semper adimpletur, ut patuit in primo dist.A6. et ultra, si omnes electi efficaciter ordinati sunt ad gloriam et ad gratiam, et voluntas Dei efficax semper adimpletur, quomodo passio Christi fuit efficaciter meritoria, tam gratiae quam gloriae, cum omnino habuissent aliam sine tali passione, aliter non fuissent efficaciter electi.
Dico quod aliud est efficaciter ordinare ad gratiam et gloriam, et aliud est efficaciter ipsam conferre ; prius enim est electio efficax quam sit executio, quia in actione artificis est contrarius processus in exequendo ei, qui est in intendendo. Dico ergo quod omnes electi efficaciter fuerunt electi ad gratiam et gloriam, et efficaciter fuisset eis collata gratia et gloria si nullum impedimentum affuisset ; passio ergo Christi quantum ad hujusmodi electionem efficacem, nihil valuit, cum prius fuerit talis electio efficax praevisa quam passio Christi ; et si in quarto signo electi non fuissent praevisi casuri, efficaciter illis electis sine Christi passione collata fuisset gloria et gratia. Sed quia in quarto signo praevisi fuerunt casuri, ideo passio Christi fuit praevisa, ut remedium contra lapsum, et sic passio Christi fuit meritoria quantum ad remotionem impedimenti, quod impedimentum auferri non poterat ex divina ordinatione, nisi prius natura gratia infusa fuisset propter quam sequitur remotio impedimenti, sive peccati ; passio ergo Christi non fuit efficaciter meritoria, nec quantum ad efficacem electionem Dei ad gratiam et gloriam electorum, nec quantum ad absolutam collationem gratiae et gloriae, quia si peccatum non fuisset, efficaciter eis collata fuisset ; sed fuit efficaciter meritoria, quantum ad collationem gratiae post lapsum, et per consequens quantum ad remotionem peccati, et sic debet intelligi littera.
(m) Et sicut Verbum praevidit passionem Patri offerendam. Haec littera est sane intelligenda, non enim absolute debemus intelligere quod ipsum Verbum incarnandum, licet efficaciter ab aeterno passionem praeviderit, sive obtulerit, quia hoc erat simpliciter commune toti Trinitati, non enim Verbum ut Verbum, potuit offerre, aut acceptare,non concurrentibus aliis personis, sed debet intelligi quod tota Trinitas ab aeterno determinavit Verbum assumere naturam humanam in unitate suppositi ; et similiter tota Trinitas voluit suppositum Verbi non secundum se, sed secundum naturam humanam pati mortem, ita quod haec fuerit vera propter communicationem idiomatum : Verbum mortuum fuit, et ita suppositum Verbi ut incarnati obtulit ab aeterno passionem, id est, quod tota Trinitas ab aeterno praevidit quod Christus efficaciter debebat velle passionem pro electis, et talis praevisio ab aeterno fuit totius Trinitatis ; et sicut ab aeterno praevidit illam passionem fore efficaciter acceptandam, et Trinitati offerendam pro ipsis electis, ita tota Trinitas ab aeterno acceptavit illam passionem ut efficaciter meritoriam gratiae et gloriae post lapsum.