Deinde cum dicit, in camo, ponitur comminatio.
Et primo per modum orationis. Secundo per modum praenunciationis, ibi, multa. Dicit ergo, in camo etc.. Sic metaphorice. Si homo se habet sicut homo, deus tractat eum sicut hominem, monitionibus et doctrinis; sed quando recedit a dignitate hominis, tractatur sicut brutum animal, quod coercetur poenis et violentia, scilicet, in camo et fraeno; quasi dicat, monui quod non fiant sicut equus et mulus: quod si non acquiescunt, fac eis sicut equo et mulo, scilicet, in camo et fraeno maxillas eorum constringe, comprimendo scilicet loquacitatem, et subtrahendo cibos, quibus utuntur ad voracitatem. Locutioni enim et gustui deservit maxilla: isa. 37: ponam circulum in naribus tuis, et fraenum etc.. Vel, in camo et fraeno, idest in majori et minori tribulatione.