CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Satisfit argumentis Henrici positis num. 3. quibus putat nullam veritatem sinceram naturaliter esse acquisibilem, in quorum solutione variam et solidam doctrinam ministrat Scotus.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
Ad primam, ad illud de mutatione objecti antecedens est falsum, nec est opinio Augustini, sed
Heracliti et discipuli sui Cratyli, qui nolebant loqui, sed movere digitum, ut dicitur 4. Metaph. Et etiam consequentia non valet, dato quod antecedens esset verum, quia adhuc secundum Aristotelem, posset haberi certa cognitio de hoc quod omnia continue moventur. Non sequitur etiam (b), si objectum est mutabile, ergo quod gignitur ab eo non est repraesentativum alicujus sub ratione immutabilis , quia mutabilitas in objecto non est ratio gignendi, sed natura ipsius objecti quod est. mutabile: genitum (c) igitur ab ipso repraesentat naturam per se, igitur si natura, unde natura habeat aliquam immutabilem habitudinem ad aliud, illud aliud per suum exemplar, et illa natura per suum exemplar, repraesentantur ut immutabiliter unita, et ita per duo exemplaria genita a duobus mutabilibus, non inquantum mutabilia, sed inquantum naturae, potest haberi notitia immutabilis . unionis eorum.
Contra, quamvis objectum non inquantum mutabile gignat, si tamen est mutabile, quomodo ejus ad aliquid est habitudo immutabilis ?
Respondeo, habitudo est immutabilis sic, quia inter extrema non potest esse habitudo opposita, nec potest non esse ista, positis extremis, sed per destructionem extremi vel extremorum destruitur. Contra, quomodo est propositio affirmativa necessaria, si identitas extremorum potest destrui ?
Respondeo, quando res non est, non est identitas ejus realis, sed tunc si est in intellectu, est identitas ut est objectum intellectum, et necessaria secundum quid,
quia in tali esse, extrema non possunt esse sine identitate, tamen illa potest non esse sicut extrema possunt non esse intellecta: igitur propositio est necessaria in intellectu nostro secundum quid, quia immutabilis in falsam, sed simpliciter necessaria non nisi in intellectu divino, sicut nec extrema habent identitatem simpliciter necessario in aliquo esse nisi i n illo esse intellecto.
Patet (d), etiam quod per repraesentativum in se mutabile, potest repraesentari aliquid sub ratione immutabilis, quia essentia Dei sub , ratione immutabilis, repraesentatur intellectui per aliquid omnino mutabile, sive illud sit species sive actus. Hoc (e) patet per simile, quia finitum potest repraesentare aliquid sub ratione infiniti.
Ad secundam dico (f), quod in anima potest intelligi duplex mutabilitas, una ab affirmatione in negationem et e converso, puta ab ignorantia ad scientiam, vel a . nonintellectionead intellectionem. . Alia, quasi a contrario in contrarium, puta a rectitudine ad deceptionem et e converso: anima autem (quoad quaecumque objecta) est mutabilis prima mutabilitate, et per nihil formaliter in ea existens, tollitur ab ea talis mutabilitas, sed non est mutabilis secunda mutabilitate nisi circa illa complexa, quae non habent evidentiam ex terminis. Circa illa vero, quae sunt ex terminis evidentia, mutari non potest secunda mutabilitate, quia ipsi termini apprehensi sunt causa necessaria conformitatis compositionis ad ipsos terminos: igitur si anima est mutabilis a rectitudine in errorem absolute, non sequitur quod nihil aliud a se potest rectificari, quia saltem rectificari potest circa illa objecta, circa quae non potest intellectus errare apprehensis terminis.
Ad tertiam (g), si aliquam apparentiam haberet, magis concluderet contra opinionem illam, quae negat speciem intelligibilem, quia illa species, quae potest repraesentare se tanquam objectum in somnis, est phantasma, non species intelligibilis: igitur si intellectus solo phantasmate utatur per quod objectum est sibi praesens, et non alia specie intelligibili, non videtur quod per aliquid in quo objectum sibi relucet, posset discernere verum a verisimili. Sed ponendo speciem intelligibilem in intellectu, non valet latio, quia intellectus,non potest uti illa ut per se objecto, quia non contingit uti illa in dormiendo.
Si objicias, quod phantasma potest repraesentare se ut objectum, igitur intellectus propter illum errorem virtutis phantasticae potest errare vel saltem ligari, ne possit operari, ut patet in somnis et phreneticis.
Potest dici quod si ligetur, quando est talis error in virtute phantastica, non tamen errat intellectus, quia tunc non habet aliquem actum. Sed quomodo sciet intellectus, vel erit intellectus certus, quando non errat virtus phantastica. quam tamen non errare requiritur, ad hoc ut intellectus non erret?
Respondeo, ista veritas quiescit in intellectu, quod potentia non errat circa objectum proportionatum nisi indisposita sit, et notum est intellectui virtutem phantasticam non esse indispositam in vigilia, tali indispositione quae facit phantasma repraesentare se tanquam objectum, quia per se notum est intellectui quod intelligens vigilat, et ita quod virtus phantastica non est ligata in vigilia sicut in somnis.
Sed adhuc instatur contra istam certitudinem dictam de actibus hoc modo : videtur mihi quod videam Vel audiam, ubi tamen non video vel audio; ergo de hoc non est certitudo.
Respondeo, quod aliud est contra negantem aliquam propositionem ostendere eam esse veram, aliud est alicui admittenti eam ostendere, quomodo sit vera. Exemplum, 4. Metaphysicae, ubi contra negantes primum principium non inducit Philosophus illud inconveniens, quod opiniones contrariae simul essent in animo, quia hoc ipsi concederent sicut praemissam, sed inducit eis alia inconvenientia manifesta eis licet non in se, sed recipientibus primum principium, ostendit quomodo sit notum primum principium, quia ita notum est, quod oppositum ejus non possit evenire in mente, quod probat, quia tunc possent opiniones contrariae simul inesse. Talis conclusio est magis ibi inconveniens quam hypothesis, ita hic, si contendis mecum nullam propositionem esse per se notam, nolo disputare tecum. Constat enim quod tu es protervus, quia non es persuasus, sicut patet in actibus tuis, quomodo objicit Philosophus 4.
Metaphysicae ; somnians enim de aliquo quasi de proximo obtinendo, et postea evigilans, non prosequitur illud, sicut prosequeretur si ita esset proximus vigilando ad illud consequendum: si autem admittas aliquam propositionem esse per se notam, oportet quod possit cognosci, et circa quodcumque potest potentia indisposita errare, sicut patet in somnis. Igitur ad hoc, quod aliqua cognoscantur esse per se nota, oportet quod possit cognosci quando potentia est disposita, et quando non, et per consequens potest haberi notitia de actibus nostris, quod potentia est ita disposita, quod illa sunt per se nota, quae apparent sibi per se nota.
Dico tunc ad formam illius cavillationis, quod sicut apparet somnianti se videre, ita posset sibi apparere oppositum unius principii per se noti speculabilis, et tamen non sequitur quin illud principium sit per se notum, ita non sequitur quin illud sit per se notum audienti quod audiat: quia circa utrumque potest potentia indisposita errare, non autem potentia disposita, et quando sit disposita et quando non, hoc est per se notum, alias non posset cognosci aliquam aliam esse per se notam, quia non posset cognosci, quae esset per se nota, utrum illa cui intellectus sic dispositus vel sic, assentiret.