IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Ex ista solutione, etc. nempe tertii argumenti, vide suppositum hujus quaestionis in principio.
(b) Et etiam posset dici, etc. Ex hoc textu, et sequentibus duabus rationibus Sotus in hac dist. quoest. 1. art. 2. et 5. etiam contendit de potentia absoluta posse Christi corpus esse praesens speciebus sine quantitate, quam sub modo naturali habet, idque sensisse Doctorem. Quin etiam ita hanc litteram interpretari videtur Dominus Scholiastes, ut plurimum faveat opinioni, quam supra in quoest. 2. cum ipso Doctore impugnavimus.
Caeterum Doctor in hoc non favet illi opinioni, ut patet ex illis verbis: Nec tamen sequitur quod sit contradictio, scilicet quod sit quantum, et non quantum, imo est quantum hic, sed quantitate quoe in coelo, etc. non est autem intelligibile, quomodo sit quantum hic, si non inest ipsi hic sua quantitas.
Aliam ergo quaestionem diversam, et valde Metaphysicam movet hic Doctor, nempe an possibile sit separare a quantitate, ut est in subjecto, praesentiam formalem, quae est relatio extrinsecus adveniens, ita ut licet sit in corpore Christi, etiam ut est in Eucharistia, eo modo quo forma informans est in suo subjecto, non dicat tamen praesentiam ad species formalem, manente praesentia formali corporis ad ipsas species.
Haec quaestio similis est illi, an posito corpore in loco, modo quantitativo, possit Deus impedire ubica ionem formalem corporis, vel positam tollere, manente corpore intra latera et terminos loci, sicut prius, quantum ad praesentiam et indistantiam fundamentalem sine relatione formali, quam Deus in eo casu tolleret, aut impediret, ne sequeretur. Hic ergo est sensus Doctoris, quando dicit: corpus Christi, ut in Eucharistia esset, in eo casu esse quidem quantum hic ( id est, habere formam quantitatis, et per modum informantis ), sed quantitate quae est in coelo, id est, non solum quoad absolutum, sed etiam quoad respectivum praesentiae formalis ut in coelo est; in Eucharistia vero esset quoad absolutum, sed non quoad praesentiam formalem ad species, quae est relatio extrinsecus adveniens et producibilis, aut separabilis a Deo de potentia absoluta, manente ejus fundamento et termino.
Hunc esse verum sensum Doctoris patet ex rationibus, quibus probat possibilitatem dicti. Prima est ex eo, quod illa quae sunt contingenter ad se invicem et ad tertium, possint separari quoad utrumque, aut quodlibet a se invicem et a tertio ; sed praesentia corporis et praesentia quantitatis contingenter se habent ad invicem, neutra enim includit aliam, quaelibet est diversa ab alia, quia habent diversa fundamenta, loquendo de praesentia entitativa ; unde alia est praesentia corporis, alia quantitatis in Eucharistia, utraque etiam contingenter se habet ad corpus quantum quod est tertium, ad quod comparatur utraque praesentia, tanquam ad fundamentum totale collective.
Haec ipsa est ratio, qua superius quaest. 1. sig. Dico ergo aliter, etc. num. 14. probavit praesentiam localem sub modo quantitativo separabilem esse a corpore quanto per absolutam Dei potentiam, nempe ex eo quod contingenter se habeat ad species omnes talis praesentiae ; ergo ad genus. Et sicut ibi ratio procedit de respectivo, et non de absoluto, ita similiter hic procedit de respectivo praesentiae sacramentalis, non autem de fundamento, nempe ut quantitas est forma informans subjectum, quod est corpus, et ad quod comparatur prius natura secundum rationem formae perficientis, ut ad subjectum perfectibile, quam comparatur ut fundamentum alicujus respectus ad extrinsecum, qui respectus sit adveniens extrinsece, qualiter se habet qualitas ad relationem praesentiae sacramentalis.
Unde cum tertium illud sit corpus quantum, quod supponitur per modum subjecti respective ad separabilitatem praesentiae sacramentalis utriusque vel alterius, ut sunt relationes extrinsecus advenientes. clarum est non esse quaestionem de separatione quantitatis a corpore quanto in Eucharistia, sed de separatione relationis praesentiae a quantitate, ut inest corpori, etiam in Eucharistia. Amplius hoc patet ex probatione secundae partis illius minoris, nempe utramque praesentiam tam corporis quam quantitatis, contingenter se habere ad tertium, videlicet ipsum corpus quantum ; quae probatio consistit in ratione jam praemissa, nempe quantitatem natura prius dicere ordinem formae ad subjectum perfectibile, quam fundamenti ad relationem extrinsecus advenientem , unde colligit hanc contingenter advenire et separari posse.
Hoc idem patet ex secunda ratione, nempe quod potest esse sine aliquibus conjunctis, quorum conjunctio est contingens, potest esse sine altero ipsorum; et hoc est manifestum, quia si negatio unius non infert positionem alterius, et utrumque sit separabile, sic etiam neque affirmatio unius infert affirmationem alterius. Sed corpus animatum et quantum potest esse sine praesentia hujus partis speciei, et praesentia alterius partis, quia sunt diversae, et neutra est causa alterius ; sic autem se habet praesentia corporis ad praesentiam quantitatis, sicut praesentia ad unam partem speciei ad praesentiam alterius partis, ergo potest esse praesentia corporis sine praesentia quantitatis, etc. ubi loquitur semper de praesentia, quae est relatio similis ubicationi, et adveniens extrinsecus. Declarat autem verbis sequentibus, quomodo id fieri potest, non separatione quantitatis a corpore in Eucharistia, sed separatione praesentiae formalis ab ipsa quantitate : Et tunc, inquit, nihil aliud esset, nisi quod quantitas informaret suum perfectibile (si informaret, ergo ipsum inesset) et non haberet duplicem praesentiam, sicut habet suum perfectibile ( haberet nempe praesentiam in coelo, et non haberet in Eucharistia ), et ita hujus perfectibile est
quantum utrobique (id est, in coelo et in Eucharistia ), sed non quantitate proesente utrobique, etc. quia nempe deesset ipsi sua praesentia formalis, seu relatio extiinsecus adveniens in Eucharistia.
Ex his habemus et intentum Doctoris, et probationem ejus ; sic etiam Tartaretus et Aretinus et alii intelligunt eumdem, et intelligi debet, quia, responsio illa, seu modus dicendi reducitur ad sensum rationis, qua probatur, sicut universaliter assertum cujuscumque Doctoris interpretari debet ex fundamento, per quod illud confirmat, et ex quo sumitur veritas affirmationis, quae ex medio probandi sumit determinationem respective ad intentum asserentis, et intellectum ejus seu assensum.
Confirmatur itaque conclusio Doctoris, quia ad hoc, ut aliquid contineatur, seu insit realiter in Eucharistia, non exigitur praesentia quandoque diversa ab entitate rei ; ergo ut corpus quantum realiter sit in Eucharistia, etiam ut quantum, salvari potest sine praesentia, quae sit relatio superaddita, et consequenter aliud est quantitatem esse in Eucharistia realiter, aliud vero habere praesentiam talem.
Antecedens patet, quia Deitas specialiter est in Eucharistia, et ad hoc sufficit unio hypostatica corporis ad suppositum divinum sine praesentia, quae nequit fundari in Deitate; ergo similiter quantitas ex praecisa unione seu inhaerentia ad corpus esset in eo casu in Eucharistia realiter, quantum ad entitatem et existentiam, quamvis non haberet relationem praesentiae. Item ipsa praesentia corporis est realiter in Eucharistia ratione suae inhaerentiae ad subjectum sine alia praesentia superaddita, ex quo habetur existentia alicujus in Eucharistia, sine eo quod fundat relationem novam praesentiae distinctam,
Item secundo, existentia rei distinguitur et supponitur ad modum existendi ; ergo potest recte concipi, ut prior natura, quam adveniat ei modus existendi. Antecedens et consequentia sunt nota ex hoc mysterio ; ergo potest fieri quantitas cum sua existentia hic sine praesentia ad species.
Probatur consequentia, quia Deus posset ponere corpus Christi in eodem loco specierum seclusa conversione substantiae panis et vini in ipsum, sive illae manerent sive non manerent: possunt enim desinere per meram et absolutam annihilat onem absque sui conversione in corpus et sanguinem, et secluso omni ordine ad haec.
In eo casu nulla esset per se conjunctio, aut praesentia Christi ad species sacramentales, quamvis indivisibiliter esset in eodem loco, in quo sunt species, tamen non esset sub speciebus, neque moveretur ad motum specierum, neque desineret esse corruptis speciebus, neque maneret etiam ad permanentiam specierum, neque species essent signum sacramentale ejus, aut sensui, aut intellectui ; ergo similiter potest quantitas esse in corpore Christi secundum realem existentiam et indivisibilem, absque praesentia fundata in quantitate ad ipsas species.
Patet consequentia, quia in eo casu corpus Christi existens indivisibiliter in eodem loco specierum posset de novo recipere praesentiam ad ipsas species ratione sui tantum, qua substantia est, respectu cujus neque quantitas esset conditio, neque fundamentum, neque causa, sed sola Dei voluntas. Sed ex hoc non sequitur quod corpus in eo casu, ut realiter hic existens est, et habuit quantitatem antecedenter ad praesentiam ad species, desineret esse quantum, aut ipsa quantitas desineret secundum priorem existentiam absolute,aut desineret informare corpus,quia nullam dicit repugnantiam ad praesentiam talem in corpore, alias de facto non maneret in Eucharistia, sed in eo casu etiam informaret corpus, et non haberet praesentiam sacramentalem, neque ex natura rei ipsi debetur, cum sit modus existendi supernaturalis, ad quem est in potentia tantum obedientiali, solius non repugnantiae.
Dices, ei deberi ex suppositione existendi in corpore, et simul praesentiae corporis ad species. Contra, ad salvandam ejus existentiam in corpore ut subjecto, sufficit quod ponatur sine extensione, et recipiat modum indivisibilem existendi corporis, ut sit secundum existentiam suam, ubicumque est corpus hoc modo; sed ex vi prioris locationis, quo poneretur corpus praesens indivisibiliter in eodem loco cum speciebus, haberet illum modum essendi, antequam uniretur, seu conjungeretur corpus ipsis speciebus, tanquam signatum per praesentiam sacramentalem, ergo ex necessitate essendi non infertur talis necessitas suppositionis aut consecutionis praesentiae quantitatis, neque ex ipsa praesentia corporis infertur recte illa necessitas.
Quia sunt alia et alia praesentia supernaturalis, et causantur libere a Deo, et potest manere praesentia corporis invariata, desinente tam quantitate quam omni ejus praesentia; ergo praesentia corporis non infert tanquam prior essentialiter praesentiam quantitatis ad species, neque praesentia etiam quantitatis praesentiam corporis.
Quia posset Deus convertere quantitatem panis in quantitatem corporis praecise, ita ut quantitas ipsa corporis esset primum signatum, et corpus se haberet concomitanter ; ergo nullus est ordo es-, sentialis inter has praesentias, alias altera ipsarum deberet esse semper concomitans ; altera per se prima, ut servaretur ordo essentialis inter ipsas praesentias, quo altera esset prior, altera posterior.
Exemplo declaratur tenendo sanguinem esse per se partem corporis etiam integrantem, ut illi tenent, qui dicunt esse animatum, saltem est pars suo modo corporis vivi, ut nos dicimus, quantum ad subsistentiam ejus requisitam ; ponitur autem concomitanter sub specie panis juxta primam sententiam, tanquam pars primi contenti ; sub specie vero vini ponitur per se primo, tanquam signatum ex vi verborum, et corpus concomitanter. Unde inter has praesentias corporis et sanguinis non est aliquis ordo essentialis, neque ex parte fundamenti aut termini. neque ex parte ipsarum formarum, perinde se haberet quantitas et corpus et praesentiae utriusque ad species.
Hanc conclusionem de facili admitterent, quotquot asserunt posse separari a corpore quantitatem in Eucharistia, eadem manente in coelo ; et quotquot admitterent fieri posse, ut corpus Christi de potentia absoluta, poneretur alibi divisibiliter, vel indivisibiliter absque conversione alterius in ipsum.
Quantum autem ad praesentem difficultatem, perinde est, sive dicatur praesentia sacramentalis relatio aut modus, quia dicendo hoc vel illud, perinde est separabilis a suo fundamento divina actione, per quam solum poni potest, et non ex natura fundamenti tanquam resultans, Alia itaque est hic in casu, ut formatur, praesentia formae ad subjectum, quae et fundamentalis est ; et haec semper manet, et quamdiu ulli bi est in subjecto, est etiam ad idem subjectum concomitans, ubicumque est, et secundum omnes modos existendi ejus alia ab hac praesentia ipsius formae ut est ad aliud extrinsecum ; et haec vocatur formalis et ubicalis, illa vero informationis.
De fundamentali intellexit Scholiasies hunc passum, non tam perpendens rationem assertionis Doctoris, quae solum tangit formalem praesentiam, quam verba responsionis, et vim argumenti, ad quod respondet, et confirmationum sequentium, ut jacent ad oppositum quaestionis, quae agunt de inexistentia formae magis directe ; deinde etiam objectiones infra subjectae concludunt per se de separatione formae. Unde sig. Ad rationem illam, etc. sub finem quoestionis, remittit Doctor ad solutionem quaerendam ex aliis locis, qua respondeatur fundamento a se allato ex contingentia utriusque praesentiae corporis et quantitatis tam inter se, quam etiam ad tertium ; unde expositores citati dicunt eum esse dubium in conclusione praemissa. Accedit etiam quod ipsa conclusio,ut jacet absolute, comprehendat utramque praesentiam tam inexistentiae quam relationis, nisi sumatur limitatio ejus ex sequentibus verbis, et simul ex probationibus, ut sumi debet. Ad argumentum autem supra factum respondit Doctor directe sig. Ad aliud argumentum dico, etc. quae est prima solutio, et concernit existentiam formae, docens etiam ubicationem formalem posse separari a corpore in loco. Quia praeterea ulterius argumentum comprehendit etiam formalem et sacramentalem, ex occasione ejus subdit secundam solutionem, in qua praecise responsionem limitat ad hanc praesentiam, nihil agens de praesentia fundamentali seu inexistentia formae informantis corpus, quae responsio magis quadrat principiis. quibus supra probat praesentiam sacramentalem a ratione, et iis quae in sequentibus tractat ; respondendum ergo erit ad objectiones.
(c) Contra, ubicumque corpus, etc. Prima objectio, quia ubicumque est corpus quantum, ibi habet principium formale essendi quantum, sed non habet ibi illud, nisi illud ibi sit praesens ; ergo, etc. Respondetur distinguendo minorem, nisi sit praesens praesentia formali et fundata in forma respective ad extrinsecum terminum subjecto, nego ; praesentia fundamentali per inexistentiam subjecto, concedo, et haec sufficit, ut salvetur existentia formae in Sacramento. Ad secundam objectionem respondetur, simpliciter negando minorem, vel distinguendo ly quantum, vel in ordine ad se, conceditur ; in ordine ad extrinsecum et modum naturalem essendi, negatur.
Ad tertium similiter negatur minor.
Ultimo quatenus dicit responsionem quaerendam esse ad rationem de contingentia relationum, seu praesentiarum ad se, et ad corpus quantum, videtur non persistere in jam determinatis. Quidam eum esse dubium respondent, vel potius problematicum ; sed sequendum magis est quod ipse per se determinat, et magis consentaneum est suis principiis.
Littera quidem est obscura, propter ambiguam acceptionem illius termini quantum; ejus ergo interpretatio sumenda est ex probationibus, et ex alias dictis in quaestione 1.et 2. et in hac ipsa, quarum resolutio omnino corruit, si dicatur, quod quantitas, quae inesset corpori alibi, non inesset in Sacramento. Sequendo ergo interpretationem praemissam, eodem modo dicendum est eum esse problematicum in eo, quod est praesentiam formalem separabilem esse a quantitate in Sacramento, manente ipsa quantitate.
Negando itaque separabilitatem hujus praesentiae in eo causu, respondetur ad argumentum de contingentia, negando minorem, nam licet non sit ordo prioris et posterioris inter praesentiam formalem corporis, et praesentiam formalem quantitatis informantis corpus, ut comparantur ad se invicem immediate, quasi una esset causa, aut ratio alterius, vel de ejus conceptu et ratione, tamen est ordo essentialis concomitantiae, sicut inter correlativa, qui est ordo simultatis: qui ordo etiam est essentialis ex modo se habendi ad sua fundamenta, et ex modo quo ipsa fundamenta se habent ad invicem, simultas enim ex aliqua priori radice oritur, ad quam ea quae sunt simul per se essentialiter dependent. Unde dici potest ordo essentialis, ut est ab illa radice vel causa, hoc est, in aliquo priori, ut essentialiter inclinantur uniformiter ad posteriora, quae sunt simul, verbi gratia, ignis ad calorem et siccitatem, quae simul emanant, intellectuale ad intellectum et voluntatem, si distinguantur a subjecto realiter. Exempla enim hujus sunt obvia in formis per se concomitantibus, ut respiciunt causam illius concomitantiae.
Sic ergo in proposito connexio naturalis, quae est inter quantitatem et subjectum inhaesionis est radix simultatis inter praesentias formales corporis et quantitatis inhaerentis inhaerentis, ita ut sicut repugnat corpus ipsum poni indivisibiliter sub speciebus, quin similiter quantitas ejus indivisibiliter ponatur sub iisdem, ita etiam repugnat praesentiam corporis formalem poni, quin etiam ponatur praesentia formalis quantitatis inexistentis ; et huc spectat auctoritas Tridentini saepe citata, quae ex connexione naturali aliorum ad primum signatum specierum, colligit praesentiam eorum per concomitantiam. Declaratur etiam exemplo, quia repugnat, praesentiam secundum modum naturalem existendi esse in corpore, aut quantitate praecise sine concomitante praesentia alterius, quia connexio et modus essendi utriusque concomitantiam ubicationis infert ; ergo similiter modus essendi indivisibilis, cum connexione naturali utriusque in esse infert praesentiam formalem utriusque indivisibilem.
Et per hoc patet ad rationes factas pro conclusione affirmativa. Et hanc partem confirmant tres objectiones, ad quas proxime respondimus. Nam ex inseparabilitate quantitatis a corpore, ut est in Sacramento, ex suppositione quod alibi sit quantum, infert Doctor praesentiam formalem etiam quantitatis in Sacramento, qua sit illi praesens formaliter, et non tantum per inhaesionem ad subjectum, sed per ordinem ad species : Vbicumque, inquit, corpus est quantum habet ibi illud, quod est formale principium essendi quantum, etc. Haec est major primae objectionis, et supponit corpus quantum esse in Eucharistia eo casu ; mox subsumit : Sed non habet ibi illud (supple principium per quod est quantum ) nisi illud (supple principium) sit ibi praesens, ergo. Minor itaque negat quantitatem posse esse in corpore ad sensum et suppositionem majoris (quae non comprehendit quantitatem, ut est in corpore alibi, sed ut est in corpore, ut est hic),et negat quantitatem salvari posse in corpore, ut est hic, nisi etiam salvetur praesentia ejus formalis et propria ad species.
Unde sequitur intentum Doctoris non respicere separationem quantitatis a subjecto, ut est hic, sed a praesentia tantum formali et sacramentali, quo tendit secunda et tertia objectio ejus. Est ergo problematicus in hoc : An scilicet praesentia formalis sit inseparabilis a quantitate vel a corpore, manente praesentia formali alterius, et simul connexione naturali , non autem dubitat de eo quod alias resolvit, nempe quantitatem existentem in subjecto semper ipsi inesse, etiam ut est alibi.