IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Littera haec difficilis continet tria dicta. Primam, meritum Christi intrinsece fuit finitum, quia a principio finito, ut dictum est, etiamsi consideretur cum respectibus ad suppositum et finem. Vult Doctor esse finitum negative, id est, non infinitum positive, quia opera intrinsece, seclusa Dei acceptatione, non sunt merita. Secundum, meritum eatenus est meritum completive, quatenus acceptatum a Deo ab aeterno ad tale praemium. Ita Doctor hic, et 1. d. 17. q. 1. art. 1. quia alioquin operi bono teneretur Deus ex justitia sine ullo suo pacto, dare praemium ; nec praemiaret ultra condignum, si secluso omni pacto daret tantum, quantum operi bono ex intrinseca bonitate deberetur ; non dicit solam acceptationem esse meritum, ut ei imponitur, sed illud complere. Contra hoc Thomistae agunt 1. 2. q. 114. a. 3. Et Vasq. ibi d. 214. minus modeste sententiam hanc verissimam ab ipso non intellectam quasi haereticis affinem impugnat. Sed pactum requiri ad meritum praeter Scot. et Scotistas, tenent ipse D. Thom. 1.2. q. 114. a. 4. Beliar. 5. de Justif. c. 14. Vega de Justif. c. 5. Valent. 2. tom. d. 8. q. 6. p. 2. Guliel. Paris. tract. de Merit. c. unic. Gabr. Greg. Occbam hic, et expresse habetur ex Trid. sess. 6. c. 16. estque Aug. serm. 16. de verb. Apost. Fulg. prol. lib. ad Monim. Bern. lib. de gratia, et lib. arbitr. Tertium, meritum Christi quatenus actus talis voluntatis, non potuit congrue acceptari, nisi pro finitis, ut tamen erat talis suppositi, congrue acceptari potuit, et de facto acceptatum est pro infinitis syncategorematice et sufficienter ; et hoc sensu est infinitum extensive non intrinsece, nec formaliter, et sic intelligitur Extrav. Unigenitus de poen. et remiss. et alia quae suadent fuisse infinitum.
Quantum ad sufficientiam, (n) dico quod meritum Christi fuit finitum, quia a principio finito essentialiter dependens, etiam accipiendo ipsum cum omnibus respectibus, sive cum respectu ad suppositum Verbi, sive cum respectu ad finem, quia omnes respectus isti erant finiti, et ideo quomodocumque circustantionatum finitum erat ; aut si fuit infinitum, tunc non fuit meritum plus secundum velle creatum, quam secundum velle Verbi increatum.
Quantum ergo (o) valuit illud meritum ad sufficientiam ? Dico quod sicut omne aliud a Deo, ideo est bonum, quia a Deo volitum, et non e converso, sic meritum illud tantum bonum erat, pro quanto acceptabatur, et ideo meritum, quia acceptatum, non autem e converso, quia meritum est, et bonum, ideo acceptatum, et tantum potuit acceptari passive, quantum tota Trinitas potuit et voluit acceptare active ; sed ex formali ratione sua quam habuit, non potuit acceptari in infinitum, et pro infinitis, sed pro finitis. Tamen ex circumstantia suppositi (p), et de congruo ratione suppositi habuit quamdam rationem extrinsecam, quare Deus potuit acceptare illud in infinitum, scilicet extensive, pro infinitis. Si autem illud meritum fuisset alterius personae, tunc nec ratione operis, nec ratione operantis fuisset congruitas acceptationis illius pro infinitis. Pro quantis autem, et pro quot
Deus voluit passionem illam, sive bonum velle acceptare, pro tot sufficit ; sed quantum est de formali ratione rei acceptabilis in se, non fuit acceptabilis pro infinitis, sicut nec in se fuit formaliter infinita.
Sed quid (q) et quibus meruit ? Dico quod Christus meruit omnibus, qui primam gratiam accipiunt, collationem illius, ita quod ibi non cooperatur voluntas nostra, nisi in adultis baptizatis, ubi requiritur aliqua bona dispositio voluntatis ; et hoc fuit potissimum in merito suo (r), quod meruit non conjunctos conjungi, et illud obviat secundo membro distinctionis superioris. Sed quantum ad gratiam poenitentialem (s) post lapsum in mortale actuale, licet meritum Christi sit principale in merendo, et totalis causa, de condigno tamen requiritur ibi aliquid a parte recipientis gratiam, ut contritio, et compunctio de peccato, de congruo.
Similiter dico, quod Christus meruit nobis, ut totalis causa, apertionem januae paradisi, ut omnibus in gratia decedentibus aperiretur, nec ad amotionem hujus obstaculi intrandi, cooperamur ei, sive illud obstaculum fuit originale peccatum, sive aliquod aliud. Quod patet, quia Abraham fuit tanti meriti, sicut aliquis Christianus, qui sit modo ; sed nec Abraham, nec aliquis alius antiquorum Patrum, nec etiam Beata Virgo potuit amovere obstaculum, quin omnes transirent in Limbum ; igitur, etc. Sed quamvis obstaculum amoveatur per passionem Christi, nullus tamen actu ingreditur in caelum, nisi cooperetur et utatur prima gratia, quam sibi meruit Christus. Similiter Patres cooperabantur passioni Christi praevisae ad habitualem ingressum, ut amoto obstaculo ingredi possent. Nos autem passioni exhibitae, et amoto obstaculo cooperamur ad actualem ingressum, nisi impotentia excuset, sicut in parvulis, quibus Deus dat immediate introitum in coelum, et ideo habent minimam gloriam.