Secundo cum dicit, multa, praenunciat; et primo quid paratur malis: quia multa flagella: a deo: Ps. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam. A sua conscientia: Prov. 12: quasi gladio pungitur conscientiae. A potestate: Rom. 13: vindex est in iram ei qui male agit: Prov. 26: flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Secundo quid paratur bonis. Sperantem etc.. Misericordia potest esse nominativi casus, ut sic intelligatur quod ipsum misericordia circumdabit qui sperat in domino. Vel potest esse ablativi casus, ut intelligatur quod dominus misericordia sua circumdabit sperantem in se. Et hoc est quando undique subvenit in miseriis hominum: Ps. 102: qui coronat te in misericordia etc.. Ultimo concluditur Psalmus gratiarum actione, cum dicit.