CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad tertium articulum. In isto articulo respondet Doctor ad rationes Henrici prius factas *. Ad primam ad illud de mutatione objecti, antecedens est falsum, scilicet quod objectum continue moveatur, nec est opinio Augustini, sed Heracliti 4. Metaph. text. com. 22. ubi Philosophus : Amplius autem omnes videntes hanc molam naturam, de permutatione autem n hil verum dicemus. Circa vero omnino permutans non contingere verum dicere, ex hac existimatione pullulavit opinio dictorum summa, quae est dicentium lleraclilizare; et qualem Cratylus habuit, qui tandem nihil opinatus est oportere dicere, sed digitum movebat solum, et Heraclitum increpavit dicentem, bis in eodem flumine non est intrare. Ipse enim existimavit, nec semel. Haec Aristoteles.
Dicti Philosophi dicunt nihil esse verum, quia nihil fixum, sed omnia sensibilia erunt in continua permutatione. Et Heraclitus posuit omnia continue moveri, et nihil esse determinate verum, qui etiam opinatus est nihil oportere dicere, supple . verbo explicare, sed digitum movere solum, scilicet quod volebat. Unde et Arislippum reprehendit dicentem, quia bis in eodem flumine non est intrandum, id est, quod homo non potest bis intrare ; putabat enim iste Aristippus quod antequam homo in'raret secundo fluvium.prima aqua fluminis jam defluxerat, nec esse eamdem quae prius. Hic enim, scilicet Heraclitus existimavit, scilicet quod nec semei potest homo in eumdem fluvium intrare, quia antequam semel etiam intraret, dicebat totam aquam defluxisse.
(b) Non sequitur etiam, objectum est mutabile; ergo quod gignitur ab eo, non est repraesentativum alicu,us sub ratione immutabilis, etc.
Hoc dictum Doctoris tenet ex una propositione, quam facit infra, quaest. 6. praesentis dist. Quaecumque species intelligibilis gignitur ab aliquo, repraesentat ipsum secundum illam rationem secundum quam gignitur ab eo; cum ergo natura in aliquo ente mutabili sit ratio formalis gignendi speciem intelligibilem, ut infra patebit q. 6. et natura, ut natura praecedit mutabilitatem ; ergo species intelligibilis repraesentat illam absolute, non autem sub ratione mutabilitatis. Et quod mutabilitas non sit ratio formalis gignendi speciem intelligibilem, patet, quia illa species intelligibilis est entitas absoluta, ut infra palebil quaes!. 6. mutabilitas autem est entitas respectiva.
(c) Genitum igitur ab ipso repraesentat naturam per se, igitur si natura unde natura, puta natura albedinis, habeat aliquam immutabilem habitudinem, sive necessariam habitudinem ad aliud, puta ad colorem ; illud aliud per suum exemplar, id est, color per propriam speciem intelligibilem, et illa natura, scilicet albedo, per suum exemplar, videlicet per propriam speciem intelligibilem repraesentantur, ut immutabiliter unita, sive ut necessario unita, et sic per illa exemplaria habetur infallibilis certitudo, quod albedo est color.
(d) Patet etiam, quod per repraesentativum, etc. De specie patet, quia species intelligibilis infusa Angelis, per quam poterant cognoscere Deum sub ratione Deitatis, ut patet a Doctore in 2. d. 3. q. 9. repraesentabat Deum sub ratione Deitatis in ratione objecti intelligibilis, et Deus sub ratione, Deitatis est omnino immutabilis, sed talis species, cum sit creata, est muiabihs. De actu etiam patet, nam actus intelligendi Deum sub ratione Deitatis, est magis similitudo objecti quam species intelligibilis, ut patet a Doctore in 2. et tamen ille actus cognoscendi cum sit creatura, est mulabilis, et est similitudo objecti omnino immutabilis, sed de hoc in q. 13. quadi. diffuse exponam.
(e) Hoc patet per simile, quia finitum potest repraesentare aliquid sub ratione
infiniti, patet de specie intelligibili infusa Angelis, quae est finita, et tamen repraesentat Deum sub ratione infiniti; et similiter visio bealifica in intellectu creato est finita, et tamen repraesentat objectum beatificum, sub ratione infinita. Dicit ergo Doctor, non est major ratio, quod infinitum repraesentetur per finitum, quam quod immutabile repraesentetur per aliquod mutabile.
(f) Ad secundam dico. Hic respondet ad secundam rationem Henrici. Sententia hujus responsionis stat in duobus dictis. Primum, quod anima est mutabilis ab ignorantia negative, ad notitiam cujuscumque objecti, et e contra, et hoc patet. Secundum est. quod circa principia per se nota, nunquam mutatur a deceptione ad rectitudinem, nec e contra. Et hoc stanie apprehensione terminorum et unione eorum, quia ut supra exposui, est impossibile intellectui apprehendenti terminos et compositionem terminorum alicujus complexi per se noti, quin habeat infallibilem certitudinem de. tali complexo, et sic, stante tali apprehensione, impossibile est ipsum decipi circa tale complexum.
(g) Ad tertiam. Hic. respondet ad tertiam rationem Henrici, et dicit quod si illa ratio de vero et verisimili haberet aliquam apparentiam, magis concluderet contra opinionem Henrici qui negatspeciem intelligibilem, ut patet per ipsum quodl. 5. q. 4. cujus opinio de negatione speciei intelligibilis recitatur a Doctore infra q. 6. et 7. praesentis d. Illud ergo quod potest se repraesentare tanquam objectum in somniis, est phantasma, et sic si intellectus solo phantasmate immulalur, per quod objectum est sibi praesens, et non per aliam speciem intelligibilem, non videtur quod per aliquid in quo objectum s bi relucet, possit discernere verum a verisimili, quia illud phantasma aliquando repraesentat se tanquam objectum, et tunc falsitas est. Aliquando repraesentat se tanquam se, et tunc veritas est, et sic per tale phantasma non potest discerni verum a verisimili. Sed ponendo speciem intelligibilem in intellectu non valet ratio, scilicet quod talis species posset repraesentare se tanquam objectum, quia si posset repraesentare se tanquam objectum, hoc contingeret in dormiendo, sed certum est quod intellectus in dormiendo nunquam utitur specie intelligibili; sequens littera in isto articulo clara est.