In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utram quaecumque actio immanens, quae est in Christo naturaliter existente, insit sibi in Eucharistia sacramentaliter existenti ?
D. Thom. 3. part. q. 76. art. 7. et q. 91. art. 4. D. Bonav. hic 2. part. art. 2. q. 2. Richard. art. 3 q.2. Palud. quaest. 4. Capreo). quaest. 4. Marsil. quaest. 8. Suarez 3. part. tom. 3. disp. 53. secd. 2.
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod non quaecumque actio immanens, quae inest Christo naturaliter existenti, insit sibi sacramentaliter in Eucharistia existenti, quia nec auditio, nec visio, et sic universaliter de sensatione. Probatur primo, quia objectum non est sibi praesens in debita proportione requisita ad talem actum, loquendo de objecto, quod est sibi praesens, ut in coelo.
Secundo, quia organum non habet hic modum extensivum sub quo, et non aliter est receptivum sensationis.
Tertio, quia inter oculum, ut hic, et objectum, ut in coelo, est obstaculum prohibens multiplicationem coloris vel lucis; ergo, etc.
Quarto, quia hic non sentit ea, quae sunt hic praesentia; ergo multo minus aliquod aliud sensibile. Antecedens probatur, quia organum sensus non est hic sub modo requisito ad sensationem.
Contra, quia tunc simul esset videns, et non videns idem objectum, et eodem modo de aliis sensationibus ; consequens est falsum, quia contradictoria simpliciter inessent eidem. Evidentia hujus rationis patet ex solutione quaestionis praecedentis articulo secundo.
Item, operatio est perfectio potentiae operativae, et in ipsa consistit beatitudo ipsius potentiae; ipsam etiam consequitur delectatio proportionata perfectioni operationis, patent haec ex 10. Ethicorum; ergo si oculus Christi, ut hic, careret visione, quam habet in coelo, careret hic sua propria perfectione; et haec est beatitudo ejus, eo modo quo visus dicitur beatificabilis. Careret etiam delectatione consequente illam operationem perfectam; et tunc sequeretur, quod oculus ut hic, esset miser, et cum dolore et tristitia, quia quod tollit delectationem, est dolorosum et triste, et tunc simpliciter esset contra appetitum naturalem sensitivum, quod haberet esse in Eucharistia.