IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(n) Quantum ad sufficientiam. Postquam Doctor declaravit meritum passionis Christi, quantum ad efficaciam, quae passio efficaciter oblata fuit praecise pro electis et praedestinatis, et non pro aliis, et tota Trinitas eam acceptavit efficaciter tantum pro electis et praedestinatis, ita quod tantum valuit electis et praedestinatis. Et quia electi sunt in certo numero determinato, restat secundo videre de sufficientia passionis Christi, videlicet an ex parte sua fuerit ipsa passio Christi sufficiens etiam pro infinitis hominibus, ita quod ipsa valuerit ex parte sua omnibus tam electis quam reprobatis, licet tantum pro electis fuerit efficax.
Hic Doctor tria declarat. Primo ostendit quod passio Christi ex natura sua non fuit infinita, nec meriti infiniti. Secundo, quod quantum ad acceptationem divinam potuit esse meriti infiniti. Tertio, quid Christus per illam passionem nobis meruit.
Quantum ad primum dicit, quod meritum Christi fuit finitum, et per consequens passio Christi fuit meriti finiti ; et ratio est, quia a principio finito formaliter non potest esse essentialiter effectus formaliter infinitus ; patet, quia causa univoca est aequalis perfectionis cum effectu ; aequivoca vero est essentialiter perfectior, ut ostendit Doctor in quarto dist. 12. Est enim impossibile effectum essentialiter dependentem ab aliqua causa totali excedere illam in perfectione. Et removet unam instantiam, quod etsi voluntas animae Christi ex se absoluta non possit esse principium meriti infiniti, tamen illa, ut habet respectum ad suppositum infinitum, in quo est suppositata, potest elicere meritum infinitum. Dicit Doctor, quod omnes isti respectus fundati in voluntate, et terminati ad Verbum, sive ad ultimum finem, sive ad Deitatem, sunt formaliter finiti, imo simpliciter imperfectiores ; et ultra isti respectus non possunt esse ratio formalis producendi actum, cum non sint de genere activorum, et ideo quomodocumque circumstantionatum fuerit illud principium, semper finitum erit. Et addit Doctor, quod si illud meritum ex ratione sua fuit infinitum, quod tunc non fuit meritum plus secundum velle creatum, quam secundum velle Verbi increatum, ut supra patuit, improbando positionem Thomae, et certum est quod Verbum secundum velle suum proprium non potuit mereri.
Hic tamen adverte, cum dicit quod passio Christi ex se, et ut elicita a voluntate animae Christi, non fuit meriti infiniti de congruo, non supponit quod de congruo fuerit alicujus meriti, quia certum est quod nec passio Christi, nec quaecumque operatio animae Christi quantumcumque intensa ex natura rei, et ex natura talis operationis fuit de congruo meritoria, nec gratiae delentis culpam, nec gloriae consequentis gratiam, quia hoc mere est ex acceptatione divina ; et d( hoc vide quae notavi in secundo, dist. 5. q. 2. et in quarto, dist. 14. q. 2.
(o) Quantum ergo valuit, quod erat de sufficientia meriti, quantum ad acceptationem divinam. Hic Doctor dicit, quod praecise tantum fuit meritum Christi, quantum fuit acceptatum a Deo ; et quia potuit acceptari illa passio, sive velle, quo obtulit illam pro infinitis personis, et pro infinitis peccatis delendis, ideo passio Christi volita potuit esse tanti meriti. Et Doctor praemittit unum, quod sicut omne aliud a Deo, ideo est bonum, quia a Deo volitum, et non e converso ; sic meritum illud tantum bonum erat, pro quanto acceptabatur.
Hic tamen adverte circa hoc, quod dicit, quod omne aliud a Deo, ideo est bonum, quia volitum. Hoc dictum potest habere multiplicem sensum; potest enim intelligi de bonitate quidditativa in esse objectivo, et sic non est verum quod homo quidditative sit tantum bonum in esse simpliciter objectivo, inquantum volitum a voluntate divina, quia omnis bonitas quidditativa est praecise per actum intellectus divini, praecedentem omnem actum voluntatis ad extra, ut patet a Doctore in primo dist. 3. q. 4. dist. 35. 36. 39. 33. in secundo, dist. 1. q. 1.in quodlib. quaest. 14. Omnis bonitas quidditativa in esse objectivo fuit tanta de necessitate naturae, quanta potuit produci ab intellectu divino, qui ut praecedit actum voluntatis, suo modo producit effectum perfectissimum quantum potest, ut patet in locis supradictis. Secundus sensus est, quod loquendo de bonitate quidditativa quantum ad esse reale actuale, et etiam quantum ad existentiam actualem consequentem talem quidditatem, ut gradum intrinsecum, sicut declaravi in secundo, d. 3. q. 1. Tunc omnis creatura quantum ad tale esse tantum bona est volita, quantum fuit ; et in hoc etiam distinguendum est, quia si intelligatur quod bonitas quidditativa, quae ab aeterno habuit esse objectivum, praecise habeat esse actuale quidditativum, et esse existentiae concomitans a voluntate divina ; hic sensus est verus, quia homo quantum ad esse existentiae reale actuale, et similiter quantum ad esse existentiae reale actuale, praecise fuit a voluntate divina ; et sic verum est quod homo quantum ad illud esse fuit tale, quia volitum, et non volitum, quia tale, quia ante volitionem illam tale esse habere non potuit. Secundo potest intelligi, quod voluntas divina possit velle hominem quantum ad esse essentiae reale actuale secundum magis et minus, ita quod sit in facultate voluntatis producere hominem secundum esse essentiae reale actuale perfectius et imperfectius ; et hoc esse non potuit, quia non potuit produci realiter de esse essentiae et existentiae concomitantis, nisi praecise secundum illud isse, quod habuit ab aeterno in esse obectivo. Licet enim in facultate voluntatis divinae sit producere hominem quantum ad esse reale existentiae, et pon producere, si tamen producit in effectu, tantae perfectionis quidditativae praecise erit, quantae fuerit in esse obectivo ; et hoc modo non erit verum, quod tantum bonum fuerit, quia sic politum, imo quantum ad hoc, ideo sic volitum fuit, quantum bonum fuit. Loquendo vero de bono morali, dico breviter quod ideo fuit bonum, quia volitum, et non e contra ; patet ergo, quomodo haec propositio saepe a Dotore allegata, sit sane intelligenda.
In proposito tamen loquendo de actu meritorio absolute, est dicendum quod ideo actus est meritorius, quia volitus et acceptus, et praecise est tanti meriti actus elicitus, quantum acceptatur a voluntate divina. Et ex hoc elicio unum corollarium, quod si meritum est quia acceptum, et non e contra, sequitur quod actus noster, etiam valde remissus, potuit acceptari a voluntate divina in ordine etiam ad summam gloriam possibilem creari, cum tota ratio meriti sit praecise ex acceptatione voluntatis divinae ; stat etiam quod aliquis eliciat actum perfectissimum, et quantum ad substantiam aetus, et quantum ad intensionem, et quantum ad circumstantias morales, et quod ille actus nullo modo acceptetur, nec per consequens sit meritorius, quia praecise est meritorius, quia acceptus, de qua acceptatione dictum est dist. 17. primi.
Ex hoc etiam elicio aliud corollarium, quod quamdiu homo est viator, semper debet conari ad bonum peragendum, quia si sit in gratia, etiamsi videantur opera ejus inutilia secundum humanum judicium, forte in acceptatione divina erunt valde meritoria, et magis quam multa, quae secundum humanum judicium videntur multum efficacia et perfecta. Si etiam sit in peccato, non debet cessare a bono opere, quia forte faciet aliqua, quae a voluntate divina acceptabuntur ut meritoria de congruo ad gratiam omnem culpam delentem.
Ad propositum applicando de merito Christi, dicit Doctor sic, quod passio, Christi tantum potuit acceptari passive,
quantum tota Trinitas potuit et voluit acceptare active, sed ex formali ratione sua quam habuit, non potuit acceptari in infinitum pro infinitis, sed pro finitis. Quod dictum debet sane intelligi, quia non credo quod passio Christi ex sua ratione formali fuerit acceptabilis pro aliquibus, quia ut sic foret accepta, quia meritoria, et non e contra ; debet ergo sic intelligi, quod voluntas divina ab aeterno determinavit opera nostra, quae procedunt ex charitate, esse meritoria vitae aeternae, respectu personae merentis. Determinavit etiam multa opera elicita, sine charitate esse meritoria de congruo ipsi elicienti respectu gratiae delentis culpam. Determinavit etiam acceptare multa opera, ut meritoria de congruo pro aliis personis ab ipsa merente, et sic omnia opera tam meritoria de congruo quam de condigno, tam respectu merentis et elicientis actum quam respectu aliorum pro quibus offeruntur, ideo sunt meritoria, quia accepta. Et sic passio Christi ex sua ratione formali, id est, ut praecise volita a voluntate humana, circumscribendo respectum ad suppositum divinum, fuit de congruo accepta pro finitis personis ; sic intelligendo, quod Deus ab aeterno ordinavit acceptare eam de congruo, videlicet, dando sibi talem congruitatem, ut dicatur meritoria de congruo pro personis finitis, et sic talis passio praecise fuit meritoria de congruo, quia sic accepta. Non debet ergo intelligi, quod passio secundum suam rationem formalem, et ex natura rei fuerit accepta pro finitis, imo ut praecise considerata ex natura rei pro nullo fuit accepta. Sed ideo ex ratione formali dicitur accepta, quia Deus voluit ab aeterno, quod talis passio, ut absolute elicita a voluntate humana, circumscribendo respectum ad illud suppositum, esset meritoria de congruo pro finitis personis, et sic quantum ad sufficientiam posset valere tantum pro finitis.
(p) Tamen ex circumstantia suppositi. Hic vult Doctor, quod passio Christi ex circumstantia suppositi divini habuit quamdam congruitatem extrinsecam, ut possit acceptari pro infinitis personis. Ista autem congruitas extrinseca potest multipliciter intelligi, sic quod talis passio, ut elicitur a voluntate suppositata in Verbo, et ut dicit respectum ad Verbum sit acceptabilis de congruo pro infinitis, et simpliciter ex natura rei, circumscribendo actum voluntatis divinae ; et hoc non videtur, quia tunc voluntas divina ordinate tantum potuisset acceptare, et debuisset, quantum erit acceptabilis. Vel sic potest intelligi, quod voluntas divina ab aeterno voluit meritum Christi circumstantia suppositi posse valere de congruo etiam pro infinitis personis, ita quod tale meritum dicatur praecise posse esse meritum de congruo pro infinitis, quia sic acceptum ; sed comparando ad voluntatem creatam, et circumscribendo respectum ad suppositum divinum, voluit meritum nostrum, tam ex ratione operis quam ex ratione operantis posse valere de congruo tantum pro finitis ; et hoc est quod intendit Doctor in ista littera, aliter sibi contradiceret, cum hic velit expresse quod ideo sit meritum quia acceptum, et tantum .esse meritum, pro quanto acceptatur ; nullum enim opus nostrum quantumcumque intensum, nec ex natura operis, nec ex ratione operantis, est dispositio de congruo ad gratiam, qua posita sequatur gratia, sed ideo est dispositio de congruo, quia Deus sic ordinavit.
(q) Sed quid et quibus meruit. Hic Doctor declarat quid meruit et quibus. Hic duo dicit:
Primum, quod omnibus baptizatis non habentibus usum rationis, sive sint baptizati Baptismo fluminis sive sanguinis, meruit collationem gratiae, sic quod gratia illa data parvulis fuit efficaciter creata a tota Trinitate, et Christus inquantum homo, fuit totalis causa meritoria, quia voluntas divina acceptavit passionem Christi, ut totalem causam meritoriam illius gratiae, et ex consequenti meruit ut totalis causa deletionem culpae originalis.
Secundum est, quod adultis et usum rationis habentibus meruit gratiam baptismalem, sic tamen quod aliqua dispositio praevia requiritur in ipsis ; et qualis sit ista dispositio, et quanta requiritur, patebit in quarto, dist. A.
(r) Et hoc fuit potissimum in merito suo, quod meruit non conjunctos conjungi: prius enim per peccatum separati erant ab ipso Deo, sic quod non erant digni vita aeterna, nec gratia acceptabiliter, nec amici Dei amicitia grata, quae semper fit per gratiam, et sic separatos meruit per collationem gratiae conjungi et reuniri ipsi Deo.
(s) Sed quantum ad gratiam poenitentialem post lapsum in actuale mortale. Hic nota quomodo passio Christi, et fuit meritum de congruo et de condigno respectu collationis gratiae ; fuit quidem meritum de congruo, quia volitio illius passionis efficax fuit dispositio de congruo, ut acceptaretur a divina voluntate, ut meritoria de condigno respectu gratiae conferendae, quam tamen congruitatem (ut supra dixi) habuit ex determinatione divinae voluntatis. Idem enim actus potest dici meritum de congruo et de condigno, ita quod in eodem instanti quo actus elicitur, ut dispositio praevia ad acceptari de condigno, dicitur meritum de congruo, et ille idem actus, ut acceptatus, dicitur meritum de condigno, sicut etiam dicit Doctor in 4. dist. 24. quaest. 2. quod idem actus displicentiae, peccati attritio et contritio. Attritio quidem, ut dispositio ad gratiam, habita vero gratia dicitur contritio.
Dicit ergo Doctor, quod respectu gratiae conferendae post peccatum mortale actuale, Christus fuit causa principalis meritoria et totalis de condigno ; hoc sic debet intelligi, quod loquendo de merito congrui respectu gratiae conferendae, Christus fuit principalis causa, et peccator poenitens causa minus principalis de congruo, quia in ipso poenitente requiritur compunctio et displicentia de peccato, quae est dispositio de congruo ad gratiam conferendam, non tamen principalis ; sed passio Christi efficaciter volita fuit dispositio principalis de congruo respectu gratiae, sed loquendo de merito condigni, passio Christi volita fuit totalis causa meritoria de condigno, quia voluntas divina acceptavit eam, ut esset de condigno meritoria gratiae. Posset etiam dici quod fuit totalis causa meritoria de congruo respectu gratiae post poenitentiam conferendae, licet tamen remota, quia passio Christi volita non tantum fuit meritoria de congruo pro collatione gratiae, sed etiam fuit meritoria de congruo respectu meriti nostri de congruo, id est, quod si displicentia peccati, et compunctio ejusdem fuerit dispositio de congruo ad gratiam, hoc fuit a tota Trinitate effective dante talem bonitatem, et a passione Christi volita, ut a totali causa.