Laetamini. Haec est autem consuetudo in Psalmis poenitentialibus, quod incipiunt in luctu, et finiunt in laetitia: quia hoc facit poenitentia. In hac autem conclusione hortatur justos et rectos ad bonam operationem, et rectam intentionem, dicens, laetamini in domino et exultate justi; quasi dicat: duo sunt necessaria homini: scilicet recta operatio: et hoc facit justitia: et recta intentio: et hoc facit laetitia. Dicit ergo, laetamini justi, et exultate. Secundum Glossam, laetari est tacita suavitate gaudere; exultare vero est concitati animi fervore gaudere. Unde exultatio provenit ex interiori gaudio. Sed in quo? in domino, inquit, non in mundo: Phil. 4: gaudete in domino, iterum dico gaudete.
Sequitur, et gloriamini omnes recti corde.
Recti corde sunt, qui conformant voluntatem suam voluntati divinae: hi habent gloriari in deo: 2 Cor. 10: qui gloriatur, in domino glorietur.