CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De amicitia viri et uxoris.
Viro autem et uxori amicitia videtur secundum naturam existere, non seeundum quod natura dicitur ex qua
pullulat pullulans, sed secundum naturam qua homo conjugale animal est magis quam politicum. Solus enim homo in actibus et operationibus sibi non sufficit, et propter hoc dicit Avicenna, quod vita hominis solitarii, pejor est quam esse potest, propter suae teneritudinem complexionis, et multiplicem indigentiam, propter quam oportet ipsum tendere ad domus constitutionem. Domus autem constitutio non fit nisi propter conjugium. In perfecta enim constitutione domus similitudo regni est, et aristocratiae, et timocratiae. Et timocratia propter aristocratiam est, aristocratia autem propter regnum. In domo igitur solus homo esse non potest : sed prima inclinatione naturae ad ordinem domus est, quod conjugale animal sit .homo. Et quia civitas constituitur ex domo et derivatur ex illa, sequitur quod
homo magis conjugale animal sit quam politicum, quanto prior est domus civitate et magis necessaria, et quanto liliorum procreatio communius accidit animalibus quam esse aeonoimicuni vel politicum. Omnia enim animalia procreationem filiorum intendunt : non omnia autem politica sunt. Aliis igitur animalibus ab homine quaedam conjunctio conjugalis in tantum communis est, in quantum procreationem filiorum intendunt : et idcirco non conjunguntur nisi tempore procreationis filiorum. Homines autem non solum procreationis liliorum causa cohabitant, sed. etiam gratia eorum quae necessaria sunt in totam vitam : et ideo semper cohabitant et individuam vitam conjugaliter viventes sortiuntur, et hanc individuitatem lege et consensu inter se invicem confirmant. Primo ante conjugium divisa sunt opera, et altera viri et uxoris ad invicem ea non referunt. Homo autem divisis operibus sibi non sufficit, sed ponentes propria ad commune, ad unam et eamdem individuitatem vitae referentes, omnia statim sibi invicem sufficere incipiunt. Suppletur enim defectus qui est in altero ex utriusque relatis ad. idem. Propter hoc in hac amicitia videtur et utile et delectabile esse. Delectabile quidem, in quantum naturale. Utile autem, inquantum ex ullisque suppletur defectus alterius. Erit autem etiam haec amicitia propter virtutem, si ambo conjuges AdminBookmark sint : tunc enim virtus est, et gaudebunt ad. invicem tali virtute.
Conjunctio autem quae est per modum vinculi in hac amicitia, ut fortior et firmior sit, filii esse videntur, ex quibus dormis constituitur. Propter quod steriles conjuges citius et facilius dissolvuntur quam non steriles : et lege Romana fe- runt ab antiquo sancitum, quod ex sola sterilitatis causa in altero conjugum conjugium solvetur. Sic Marcia e Catone soluta esse dicitur propter sterilitatem. Ambobus enim conjugibus commune bonum proles filiorum est. Quod autem commune utrisque est, continet conjugium et firmat : vinculum autem aequaliter nectit.
Utrum autem unam esse oportet unius secundum conjugale vinculum, vel plures unius, vel etiam unum conjungi pluribus? ad civilem pertinet determinare. Dicit enim Plato, quod unus multas implet, secundum quod unum sigillum in multis sigillat. Propter quod videtur, quod cum semen generationis impediendum non sit, unius viri multae debeant esse uxores. Una enim plures impugnationes simul non accipit, nisi valde difficulter et in paucis animalibus, scilicet in muliere, et equa, et lepore. Et in his videtur quod plures possint conjungi, uni et eidem. Propter quod videmus multas gallinas sequi gallum unum. Similiter autem dicitur, quod cervae se habent ad cervum, et equae ad equum, et vaccae ad taurum. In omnibus enim his multe foeminae sequuntur unum masculum. Contra autem in canibus et lupis etiam est et vulpibus et quibusdam aliis. In his enim multi masculi sequuntur foeminam unam. In quibusdam autem unus unam, et econverso una unum sequitur, sicut in turturibus et columbis et multis aliis animalibus. Si igitur omnia ista in animalibus inveniuntur, videtur quod nihil quod naturale sit determinate, sed omnia communia : dicunt enim jus naturale esse, quod natura omnia animalia docuit. Omnia autem hoc docet secundum aliam diversitatem.
Ad haec autem et similia dici potest, quod in veritate quantum ad potentiam generandi unus multas implere valet, sed non plurimas. Si enim plurimas implere debeat, non ad perfectam maturitatem stabit semen in corpore : ei sic inutile efficitur ad generationem. Secundum
autem quod natura animal domesticum est vir, una unius est secundum naturam. Non enim facit ad unitatem domus habere plures, sed potius ad divisionem. Individuitas enim vitae simpliciter ad plures esse non potest : quod enim uni individuum est, alii individuum esse non potest. Quod et Theophrastus dicit, plures facere ad domus divisionem : eo quod plures ad invicem non habent relationem, sed unaquaeque secundum sua quaerit principari et dominari. Unam autem habere plures in hominibus innaturale est. Exsiccatur enim ex pluribus matrix unius, et exsiccata subtilis efficitur. Similiter autem ex nimio usu venereorum lubricatur et non retinet semen injectum. Similiter autem et natura matricis est sicut et stomachi, diversa rejicere et uniformia retinere. Diversus ergo usus cum una venereorum, conceptum vel bonitatem conceptus impedire videtur. Plures autem esse plurium non potest secundum legem matrimonii. Si enim debet reddere uni, simul cum hoc non potest reddere alii : nec justum quod habet ad unam, et una ad unum, non potest simul diversorum. Non enim lege ordinatum est nec ordinabile, quod vagatur secundum incertum debitum. Cum igitur matrimonium, secundum quod homo conjugale animal est, lege determinetur naturali et justo naturali, videtur quod secundum virtutem matrimonii una debeat esse unius : et hoc quidem verissimum est. Et si aliquando unus plures habuit, secundum dispensationem fuit legislatoris, propter paucitatem populationis regnorum et civitatum.
Qualiter autem convivendum viro sit ad uxorem, et universaliter qualiter convivendum sit amico ad amicum quaerere, nihil aliud, quaerere est, ut videtur, quam quaerere qualiter justum sit vivere viro ad uxorem, vel amico ad amicum, Diximus enim in praehabitis, quod non est idem justum quo amicus communicat ad amicum, et quo communicat ad ex- traneum. Inter justa justissimum est
amico benefacere. Hoc ad extraneum non ita se habet. Similiter autem non est idem justum quo AdminBookmark communicat
AdminBookmark et quo condiscipulus communicat condiscipulo, et quo communicat extraneo, et sic est in omnibus aliis. Justum autem est, super quod fundatur amicitia taliter communicandum : quia cum debito transponitur affectus. Similiter autem in distantibus personis secundum excellentiam non idem quod ministratur ab amante, et quod rependitur a redamante : et hoc est ideo, quia non idem decet ministrari et retribuere secundum distanti .am a d invicem personarum. In omnibus igitur amicitia fundatur super justum. Et secundum rationem debiti tribuendi vel rotribucndi, secundum quam justum diversificatur, diversificatur etiam amicitia : quare in his omnibus velle bonum variatur, quod proprium est amicorum.