CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat conclusionem Henrici in se efficaciter tribus rationibus, addita quarta ad hominem, et sunt salis clare in textu.
(a) Circa quartum articulum contra conclusionem opinionis arguo sic : Quaero quid intelligit per veritatem certam et sinceram, aut veritatem infallibilem. absque scilicet dubitatione et deceptione, et est probatum prius et declaratum in secundo et tertio articulis, quod illa potest haberi ex puris naturalibus. Aut intelligit de veritate, quae est passio entis, et tunc cum ens possit naturaliter cognosci: ergo et verum, cum sit passio ejus, et si verum, ergo et veritas per abstractionem, quia quaecumque forma potest intelligi ut in subjecto, potest etiam intelligi ut in abstracto in se, et in abstracto a subjecto. Aut tertio intelligit per veritatem, conformitatem ad exemplar, et si ad creatum, patet propositum ; si autem ad exemplar increatum, conformitas ad illud non potest intelligi nisi illo exemplari cognito, quia relatio non est cognoscibilis nisi cognito extremo; ergo falsum est quod ponitur in opinione, scilicet exemplar aeternum esse rationem cognoscendi, non cognitum.
Praeterea secundo sic : intellectus simplex quod intelligit confuse, potest cognoscere definitive, inquirendo definitionem illius cogniti per viam divisionis. Haec cognitio definitiva videtur perfectissima pertinens ad intellectum simplicem ; ex tali cognitione perfectissima terminorum potest intellectus perfectissime cognoscere principium, et ex principio conclusionem, et in hoc compleri videtur notitia intellectualis, ita quod non videtur cognitio veritatis necessaria haberi ultra veritates praedictas.
Item tertio, aut lux aeterna causat aliquid prius naturaliter actu, aut non. Si sic. aut ergo in objecto, aut in intellectu ; non in objecto, quia objectum inquantum habet esse in intellectu, non habet esse reale, sed intentionale; igitur non est capax alicujus accidentis realis. Si in intellectu (b), igitur lux increata non immutat ad cognoscendum sinceram veritatem nisi mediante effectu suo, et ita aeque perfecte videtur opinio communis ponere notitiam in lumine increato, sicut ista opinio, quia ponit eam videri in intellectu agente, qui est effectus lucis increatae et perfectior, quam esset illud lumen accidentale causatum. Si autem nihil (c) causat ante actum, aut ergo sola lux causat actum, aut lux cum intellectu et objecto ; si sola lux, ergo intellectus agens nullam habet operationem in cognitione sincerae veritatis, quod videtur inconveniens, quia ista operatio est nobilissima intellectus nostri: ergo intellectus agens, qui est nobilissimus in animo, concurret aliquo modo ad istam actionem.
Item, actus intelligendi non magis determinatur esse unius hominis quam alterius, et sic superflueret intellectus agens, quod non est dicendum, cum ejus sit omnia facere, sicut possibilis omnia fieri, tertio de Anima.
Similiter etiam secundum Philosophum 3. de Anima intellectus agens correspondet in ratione activi, possibilis in ratione passivi; ergo quidquid recipit possibilis, ad illud aliquo modo se habet active intellectus agens.
Hoc etiam inconveniens quod illatum est, concluditur ex opinione praedicta per aliam viam, quia (secundum sic opinantem) agens utens instrumento, non potest habere actionem excedentem actionem instrumenti: igitur cum virtus intellectus agentis non possit in cognitionem sincerae veritatis, lux aeterna utens intellectu agente, non poterit in cognitionem v 1 in actionem istius cognitionis sincerae veritatis, ita quod intellectus agens habeat ibi rationem instrumenti. Si dicas, quod lux increata cum intellectu et objecto causet istam veritatem sinceram;haec est communis opinio, quae ponit lucem aeternam, sicut causam remotam causare omnem certam cognitionem vel veritatem ; vel igitur erit ista opinio inconveniens, vel non discordat a communi opinione.
COMMENTARIUS. (a) Circa quartum. Haec littera est nola usque ibi : Item tertio. Hic arguit Doctor ex quo Henricus dicit, quod homo ex puris naturalibus non potest habere certam et infallibilem veritatem de aliquo sensibili, nisi mediante luce increata, putat quod non potest habere certam et infallibilem notitiam hujus : animal rationale est risibile, nisi mediante luce increata. Et sic Doctor inquisitive arguit contra ipsum de luce increata cum dicit : Aut lux aeterna causat aliquid prius naturaliter actu, supple intelligendi, aut non: si sic, aut ergo in objecto, aut in intellectu ? Non in objecto, quia objectum inquantum habet esse in inlellectu non habet esse reale, sive esse existentiae, sed tantum intentionale, quia tantum ut cognitum in cognoscente, vel ut repraesentatum in suo repraesentativum ut sic, tantum habet esse diminutum et secundum quid ; et hoc modo non est capax alicujus accidentis realis, quia accidens reale non potest recipi, nisi in subjecto habente verum esse existentiae. Sequitur :
(b) Si in intellectu, id est, si lux increata prius causat in intellectu aliquid, igitur lux increata non immutat intellectum ad cognoscendum sinceram veritatem, nisi mediante effectu suo, id est, quod non causat immediate in intellectu notitiam certam et infallibilem. sed tantum illam causat mediante effectu suo, prius in tali inlellectu producto. Sequitur :
(c) Si autem nihil causat ante actum, id est, si lux increata nihil causat ante notitiam certam et infallibilem; ergo sola lux causat actum, aut lux cum inlellectu et objecto. Si primo, hoc est valde inconveniens, quia tunc ab inlellectu agente negaretur nobilissima actio, nata sibi competere, et patet littera. Si secundo,
et haec est communis opinio quae ponit lucem aeternam, sicut causam remotam causare omnem certam cognilionem vel veritatem ; vel igitur erit ista opinio inconveniens, vel non discordat a communi opinione, et sic patet iste quartus articulus.
SGHOUUM.
Resolvit ad mentem Augustini veritates necessarias videri in regulis aeternis, quod explicat quatuor modis. Primo, ut in objecto proximo, quia intellectus divinus dat esse intelligibile creaturis ab aeterno, in quo veritates necessariae relucent immutabiliter. Secundo, ut in continente objectum proximum, quia intellectus divinus instar libri continet illa intelligibilia, quae dici possunt lux aeterna secandum quid. Tertio sicut in aliquo,virtute cajus movet objectum, quia sicut intellectus divinus producit alia a se in esse intelligibili, ita dat rationem objecti qua movet, et circa hoc affert quaedam subtilia. Quarto, ut in objecio remoto cognito, quia essentia divina est primum principium speculabilium et ultimus finis practicabilium, et sic cognitio par principia desumpta ab ea est purior et eminentior. Secundum aliquem horum modorum, videnda res in regulis aeternis; explicat loca Augustini quae videntur Heniico favere.
Ad quaestionem (a) igitur, dico quod propter verba Augustini, oportet concedere quod veritates infallibiles videntur in regulis ae ternis.
Ubi primo nota, quod potest ly in, accipi objective, et hoc quadrupliciter: vel sicut in objecto proximo: vel sicut in continente objectum proximum ; vel sicut in eo, virtute cujus objectum proximum movet: vel sicut in objecto remoto.
Ad intellectum (b) primi, dico quod omnia intelligibilia actu intellectus divini habent esse intelligibile, et in eis omnes veritates de se relucent. ita quod intellectus intelligens ea, et virtute eorum intelligens necessarias veritates de eis, videt in eis sicut in objectis, istas veritates necessarias. Illa autem, inquantum sunt objecta secundaria intellectus divini sunt veritates, quia conformes suo exemplari, intellectui scilicet divino: et sunt lux, quia manifestativa?, et sunt immutabiles ibi et necessariae, sed aeternae sunt secundum quid. quia aeternitas est conditio existentis, et illa non habent existentiam nisi secundum quid. Sic ergo primo possumus dici videre ea in luce aeterna, hoc est, in objecto secundario intellectus divini, quod est veritas vel lux aeterna, modo exposito.
Secundus (c) modus patet similiter, quia intellectus divinus continet istas veritates quasi liber, sicut dicit illa auctoritas Augustini de Trinit. 14. cap. 15. quod istae regulae scriptae sunt in libro lucis aeternae, id est, in intellectu divino inquantum continet veritates istas, et licet ille liber non videatur, videntur tamen illae quidditates vel veritates, quae sunt scriptae in illo libro, et eatenus posset dici intellectus noster videre veritates in luce aeterna, hoc est, in illo libro, sicut in continente objectum, et hoc secundum unum modum, vel etiam in illis veritatibus, quae sunt lux aeterna secundum quid, sicut in objectis videmus, et hoc secundum primum modum ; et alter istorum modorum videtur esse de intellectu Augustini 12 de. Trinit.
cap. 14. quod ratio quadrati corporis manet incorruptibilis et immutabilis, etc. non autem manet talis nisi ut est objectum secundarium intellectus divini.
Contra (d) tamen primum mo-,dnm est dubium. Si enim non videmus istas veritates ut in intellectu divino, quia non videmus intellectum divinum, quomodo dicemur videre in luce increata, ex hoc quod videmus in tali luce aeterna secundum quid, quae habet ess? in luce increata sicut in intellectu cognoscente?
Huic respondet tertium membrum, quod illa ut sunt objectum secundarium intellectus divini, non habent esse nisi secundum quid; operatio autem vere realis non competit praecise alicui enti secundum quid virtute sui, sed si aliquo modo competit sibi, hoc oportet esse virtute alicujus cui competit esse simpliciter: igitur istis objectis secundariis non competit movere intellectum praecise nisi in virtute csse intellectus divini, quod est esse simpliciter, et per quod ista habent esse secundum quid. Sic igitur in luce aeterna secundum quid, sicut in objecto proximo videmus, sed in luce increata videmus secundum tertium modum, sicut scilicet in causa proxima, cujus virtute objectum proximum movet.
Juxta (e) hoc etiam posset dici, quod quantum ad tertium modum, videmus in luce aeterna sicut in causa proxima objecti in se, nam intellectus divinus producit ista actu suo in esse intelligibili, et actu suo dat huic objecto esse tale et illi tale, et per consequens dat eis talem rationem objecti, per quam rationem primo movent intellectum ad cognitionem talem certam. Et quod proprie posset dici intellectum nostrum videre in luce aeterna, quia lux est causa objecti, apparet per simile, quia proprie dicimur intelligere in lumine intellectus agentis, cum tamen illud lumen non sit nisi causa activa, scilicet vel faciens objectum in actu, vel virtute cujus objectum movet, vel utrumque. Ista igitur duplex causalitas intellectus divini, qui est vera lux increata, videlicet quod producit objecta secundaria in esse intelligibili, et quod est illud virtute cujus objecta secundaria, etiam producta, movent actualiter intellectum, potest quasi integrare unum tertium membrum de causa, propter quam dicamur vere videre in luce aeterna.
Et si (f) objicias contra istos duos modos integrantes tertium membrum de causa, quia tunc magis videtur quod diceremur videre in Deo volente, vel in Deo ut voluntas est, quam in Deo ut lux est, quia voluntas divina est principium immediatum cujuslibet actus ad extra.
Respondeo, intellectus divinus inquantum aliquo modo prior est actu voluntatis divinae, producit ista objecta in esse intelligibili, et ita respectu istorum videtur esse causa mere naturalis, quia Deus non est causa libera respectu alicujus, nisi quod praesupponit ante se aliquo modo voluntatem seu actum voluntatis, et sicut intellectus, ut prior actu voluntatis, producit objecta in esse intelligibili, ita ut prior causa videtur cooperari illis intelligibilibus ad earum effectum naturalem, ut scilicet apprehensa, et composita causent apprehensionis conformitatem ad se: videtur igitur quod contradictionem includat, aliquem intellectum talem compositionem formare, et compositionem non esse conformem terminis, licet possibile sit illos terminos non concipere, quia licet Deus voluntarie coagat ad hoc quod intellectus terminos componat, vel non, tamen cum composuerit, ut illa compositio sit conformis terminis, hoc videtur necessario sequi rationem terminorum quam habent ex intellectu Dei, causante illos terminos esse intelligibili.
Et ex isto (g) apparet, qualiter non est necessaria specialis illustratio ad videndum in regulis aeternis, quia Augustinus non ponit in eis videri nisi vera, quae sunt necessaria ex vi terminorum, et in talibus est maxima necessitas, tam causae remotae quam proximae respectu effectus, puta tam intellectus divini ad objecta moventia quam illorum objectorum ad veritatem complexionis de eis. Et licet etiam non sit tanta necessitas ad perceptionem illius veritatis, quod oppositum includat contradictionem, tamen necessitas est ex parte causae proximae coassistente sibi causa remota, quia termini apprehensi et compositi, nati sunt naturaliter causare evidentiam conformitatis compositionis ad terminos, etiam si ponatur (h) quod Deus coagat terminis ad istum effectum influentia generali, non tamen necessitate naturali.
Assumptum (i) de intentione Augustini patet per ipsum 4. de Trinit. cap. 15. ubi loquitur de Philosophis infidelibus : ''Nonnulli eorum potuerunt aciem metuis ultra omnem creaturam transmittere, et lucem incommu labilis veritatis quint iliacamque ex parte attingere, quod Christianos mallos ex fidi interim sola viven'es nondum potuisse derident Igitur vult, Christiani credita non vident in regulis aeternis, sed Philosophi vident in illis necessaria multa. Idem 9. de Trinit. 6. ap. Non qualis sit uniuscujusque hominis mens, etc. quasi dicat contingentia non videntur ibi, sed necessaria. Et in eodem 4. lib. cap. 16. arguit contra istos Philosophos : Numquid quia verissime disputant, et documentis certissimis persuadent aeternis rationibus omnia temporalia fieri, propterea potuerunt in ipsis rationibus perspicere, vel ex ipsis colligere, quot sunt animalium genera quae semina singulorum in exordiis, etc. Nonne ista omnia non per illam incommutabilem sapientiam, sed per locorum ac temporum historiam quaesierunt, et ab aliis experta atque conscripta crediderunt ? '' Ergo intelligit, quod per regulas aeternas non cognoscuntur illa contingentia, quae tantum per sensus cognoscuntur vel per historias creduntur, et tamen specialis illustratio magis requiritur in credendis contingentibus quam in cognoscendis necessariis, imo ibi maxime removetur illustratio specialis, et sufficit sola generalis.
Contra (k), quid igitur dicit Augustinus 12. de Trinit. c. 14. quod paucorum est pervenire mentis arie ad rationes intelligibiles? et 83. q. q. 46. non nisi purae animae ad illas pertingunt.
Respondeo, ista puritas non debet intelligi a vitiis, quia 15. de Trinit cap 15. vult quod injustus videt in regulis aeternis quid in his sen tiendum sit,et 4. lib cap. praeallegnto, vult quod Philosophi viderunt veritatem in regulis aeternis sine fide. et questione eidem, vult quod nullus potest esse sapiens sine cognitione idearum, eo modo quo Platonem forsan, concederet esse sapientem ; sed ista puritas debet intelligi elevando intellectum ad considerandum veritates ut relucent in se, non tantum ut relucent in phantasmate.
Ubi considerandum, quod res sensibilis extra causat phantasma confusum, et unum per accidens, in virtute phantastica repraesentans, scilicet rem secundum quantitatem, figuram, colorem et alia accidentia sensibilia, et sicut phantasma repraesentat tantum confuse et per accidens, ita multi percipiunt tantum ens per accidens, veritates autem pure praecise sunt tales ex propria ratione terminorum, inquantum illi termini abstrahuntur ab omnibus per accidens conjunctis cum eis. Non enim haec propositio, omne totum est majus sua parte, primo vera est, ut totum est in lapide vel ligno, sed ut totum abstrahitur ab omnibus quibus conjungitur per accidens, et ideo intellectus, qui nunquam intelligit totalitatem nisi in conceptu per accidens, puta in totalitate lapidis vel ligni. nunquam intelligit sinceram veritatem hujus principii, quia nunquam intelligit praecisam rationem termini per quam est veritas. Paucorum igitur est pertingere ad rationes aeternas, quia paucorum est habere intellectiones per se, et multorum est habere conceptus tales per accidens. Sed isti non dicuntur distingui ab aliis per specialem illustrationem, sed per meliora naturalia, quia habent intellectum magis abstrahentem et perspicaciorem, vel propter majorem inquisitionem, per quam aeque ingeniosus pervenit ad cognoscendum illas quidditates, quas alius non inquirens non cognovit. Et isto modo intelligitur illud Augustini de vidente in monte, et vidente inferius aerem nebulosum, et superius aerem sincerum 9. de Trinit. cap. 6. Qui enim tantum intelligit se per conceptus per accidens, ipse est quasi in valle positus circumdatus aere nebuloso, sed qui separat quidditates, intelligendo praecise eas conceptu per se, quae tamen relucent in phantasmate cum multis aliis accidentibus adjunctis, ipse habet phantasma inferius, scilicet aerem nebulosum et ipse est in monte, inquantum cognoscit illam veritatem et videt verum supra, vel istam veritatem superiorem in virtute intellectus increati, quae est lux aeterna
Et isto ultimo (1) modo potest concedi, quod cognoscuntur veritates sincerae in luce aeterna, sicut in objecto remoto cognito, quia lux increata est primum principium entium speculabilium et ultimus finis rerum practicarum, et ideo ab ipsa sumuntur principia tam speculabilia quam practica Et ideo cognitio omnium, tam speculabilium quam practicabilium, per principia sumpta a luce aeterna ut cognita, est perfectior et purior cognitione sumpta per principia in genere proprio, sicut dictum est in quaestione de Theologiae subjecto, et est eminentior alia quacumque, et hoc modo cognitio omnium pertinet ad Theologum. Cognoscere enim triangulum habere tres, ut est quaedam participatio Dei, et habens talem orjinem in universo, quod quasi exprimit perfectionem Dei, hoc est nobiliori modo cognoscere triangulum habere tres quam per rationem trianguli, et ita cognoscere quod temperate vivendum sit propter beatitudinem consequendam, quae est attingendo Dei essentiam in se, est perfectius cognoscere istud cognoscibile practicum, quam est principium aliquod in genere moris, puta per hoc quod honeste vivendum sit, et isto modo loquitur Augustinus de luce increata ut cognita. 15. de Trinit. cap. 27. ubi seipsum alloquens ait: Nempe ergo multa vera vidisti, eaque discrevisti ab illa luce, qua tibi lucente vidisti, attolle oculos ad ipsam lucem, et eos in eam fige si potes, sic enim videbis, quid distet natiuitas verbi Dei a processione doni Dei. Et paulo post: Haec et alia similiter certa oculis tuis interioribus lux ista monstravit. Quae igitur est causa cur acie
fixa ipsam videre non possis, nisi utique infirmitas, etc.
Ex dictis patet ad omnes auctoritates Augustini in oppositum, et secundum aliquem dictorum modorum videndi, exponi possunt auctoritates Augustini, quae occurrunt de ista materia.