IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat, quid sit primo in esse ut hic, et concomitanter inesse ut hic, et ponit tres conclusiones. Prima, Christo ut in Eucharistia concomitanter inest omnis operatio, quae primo inest ipsi ut in coelo. Probat primo, quia operatio est absolutum, et sic non dependet ab ubi, juxta dicta quaest, praeced, et latius quaest. 2. Secundo, si anima Christi intelligeret ut viator, haberet sensationem, etiam in Eucharistia, quia in ea haberet intellectionem. Tertio, dolor infuisset hic, si in modo naturali infui set Christo.
(a) Respondeo primo, dicitur aliquid inesse Christo, ut hic, quod sibi inesset, si nusquam alibi esset nisi hic: concomitanter autem dicitur aliquid sibi inesse hic, quod primo inest sibi, ut alibi, et ex hoc sibi inest, ut hic propter identitatem subjecti et formae.
Secundum hoc ergo est prima conclusio, scilicet quod Christo, ut hic, concomitanter inest omnis operatio, quae primo sibi inest, ut in coelo.
Secunda conclusio est, quod nulla sensatio potest primo inesse Christo, ut in Sacramento.
Tertia, quod operatio spiritualis ut intellectus et voluntatis potest primo inesse Christo, ut in Eucharistia.
Prima conclusio probatur, primo in universali per hoc, quod nullum absolutum desinit esse in aliquo propter novum respectum extrinsecus advenientem: operatio autem est forma absoluta, ut ostensum est in primo lib. dist. 3. ergo propter praesentiam novam, quae est respectus novus extrinsecus adveniens, non desinit illa operatio inesse suo subjecto. Evidentia hujus rationis potest haberi ex fine solutionis praecedentis quaestionis, ubi ista ratio diffusius pertractatur.
Dicunt quidam ad hoc, quod major est vera de forma simpliciter absoluta: operatio autem non est sic absoluta, quia requirit respectum potentiae ad objectum.
Contra, etiam aliae quantitates vel qualitates in suo fieri dependent ab approximatione agentis, ut patet de calore et frigore, et aliis qualitatibus, ad quas est alteratio, et tamen in esse suo sunt simpliciter absolutae. Similiter operationes in suo fieri non requirunt talem respectum, et hoc ubi infiunt concomitanter, et non primo ; apparet enim, quod si corpus Christi in cruce fuit infrigidatum, frigus etiam fiebat in corpore Christi, ut in pyxide concomitanter, sed non primo; et ad illud fieri non requirebatur approximatio agentis ad passum ibi: ergo a simili ista qualitas, cum sit in se absoluta, licet in fieri requirat praesentiam objecti ad potentiam, hoc non erit nisi ubi primo insit: potest ergo concomitanter infieri sine tali respectu.
Respondent, quod operatio magis includit respectum quam aliae formae, de quibus arguitur,puta calor, frigus et hujusmodi, quia illae tantum requirunt respectum agentis ad passum, et hoc ubi infiunt primo, sed post suum fieri in esse proprio, non requirunt hujusmodi respectum: sed operatio est in continuo fieri, et ideo requirit continuam approximationem potentiae ad objectum. Et ex hoc videtur quod magis repugnet isti infieri, vel inesse sine tali respectu quam crloai.
Dico quod licet sit in fieri continue, tamen non sequitur, quin concomitanter possit inesse, et continue infieri sine objecti praesentia vel approximatione. Sicut enim calor potest infieri corpori in Eucharistia sine approximatione agentis, ut ibi, ita si esse caloris esset in fieri, semper posset causari calor in corpore in hostia, et tamen sine tali approximatione: non enim magis requiritur continuus respectus ad fieri
continuum, quam ad fieri transiens respectus pro tunc praesens.
Et (b) si objicias, ad operationem requiritur respectus ad objectum, non tantum, ut est causa in fieri, sed cum hoc requiritur objectum in ratione terminantis: sicut ergo impossibile est operationem esse, et non terminari ad objectum,sic impossibile est,quod alicubi insit, et ut ibi non terminetur ad objectum praesens. Dico,quod non oportet objectum in se esse praesens propter terminationem actus,sed tantum propter causationem, ita quod quando est aliqua causa sufficiens ipsius actus, non requiritur praesentia obje ti propter terminationem, sicut patet de vidente creaturam in essentia divina, si essentia esset causa illius visionis, non requiritur illud objectum ad quod terminatur haec visio praesens propria praesentialitate.
Secundo, probatur haec prima conclusio in speciali, quia omnis intellectio inest Christo ibi et hic; sed si anima Christi intelligeret praecise secundum modum intelligendi animae viatoris,non haberet intellectionem intuitivam istius objecti sine sensatione concomitante ejusdem: ergo cum illam intellectionem haberet eamdem hic et ibi, sequitur quod etiam sensationem requisitam ad ipsam haberet hic, sicut ibi.
Tertio probatur sic, quia passio appetitus sensitivi, utpote dolor, eadem infuisset hic et ibi ; ergo sensatio eadem. Antecedens probatur, quia mors secuta fuisset hic, sicut ibi; ibi autem sequebatur ad dolorem immoderatum; ergo et hic. Consequentia prima probatur, quia non est idem effectus sine eadem causa, et hoc non ponendo miraculum, et loquendo de causa naturali praecisa; dolor est effectus sensationis vel objecti nonnisi sensati; ergo non potest esse idem dolor sine sensatione eadem absque miraculo.
Respondent quidam, quod actus imaginationis sufficeret ad hoc in Christo, scilicet ad illum dolorem. Contra haec dupliciter : primo, quia responsio destruit se; non enim possibile est actum imaginationis inesse, cui actus secundum sensum non potest inesse, quia imaginatio est motus factus a sensu, 2. de Anima. Secundo, quia imaginatio non est causa doloris ejusdem secundum speciem, cujus causa est sensatio exterior, alioquin somnians doleret dolore ejusdem speciei cum dolore vigilantis.