IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Movet duo dubia. Ad primum, docet Christum meruisse gratiam et remissionem peccatorum primis parentibus, et aliis, qui eum praecesserunt. Quod explicat bene exemplo Anselmi. Ad secundum, docet electionem praedestinatorum ad gloriam non esse ex meritis Christi, quia quod isti potius sint electi quam illi, non oritur ex humana Christi voluntate, sed ex divina, qua humana regulanda venit, et non e contra. Unde antiqui DD. dum dicunt Christum esse causam nostrae praedestinationis, videntur id intelligere de effectibus ejus. Ita D. Thom. 3. p. q. 24. a.4. et 3. d. 10. q. 3. art. un. q. 3. Alens. 3. p.q. 3.m. 5. D. Bonav.3. d. 11. a 1. q. 3. Probabile tamen est, Deum absolute voluisse gloriam praedestinatis propter Christum, non tamen elegisse hos prae illis, propter ipsum, quod videtur colligi ex 1. ad Eph. elegit nos in ipso, etc. qui praedestinavit nos per Jesum. etc. De quo late Suar. supra sect. 4 et 1. p. tr. 2. lib. 2. c. 24. Pitigianis hic art. 5. et secundum hoc oportet dicere praedestinationem Christi et Sanctorum non fuisse omnino simul factam, sed Christi aliquo modo priorem.
Sed hic sunt (a) quaedam dubia. Si enim omnibus electis meruit Christus primam gratiam, igitur meruit eam primis parentibus, et ita praemium, scilicet collatio gratiae, in antiquis Patribus praecessit meritum Christi, quo illis meruit illius gratiae collationem ; et per eamdem rationem posset dici secundum Magistrum Sententiarum lib. 2. quod Angeli primo receperunt praemium, et deinde ipsum meruerunt per bona velle elicita circa custodiam nostram.
Praeterea, si passio Christi, ut praevisa ab aeterno, et accepta Trinitati, fuit meritoria, et ratio conferendi gratiam Patribus, antequam passio exhiberetur in effectu, eadem ratione passio Christi ab aeterno praevisa, et accepta Trinitati potest esse ratio praedestinandi alios, et ita praedestinatio electorum potuit habere causam meritoriam.
Ad primum (b) illorum dico, quod meritum Christi praevidebatur ab aeterno, et ut sic praevisum acceptum fuit ut aliquid boni conferretur electis ratione illius, antequam exhiberetur, ut scilicet eis, qui praecesserunt exhibitionem passionis ejus, dimitteretur originale, et conferretur gratia. Exemplum de hoc Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 16. Esto quod multi offenderint unum Regem, et pro offensa exulant, venit unus innocens de sanguine illorum, et promittit facere unum opus pro Rege placitum ei certo die statuto, ut Rex remittat ei offensam, et reconcilietur eis. Rex acceptando servitium promissum, remittit offensam, et si aliquis eorum deliquerit, si satisfacere et paenitere voluerit, promittit ei iterum offensam illam dimittere, protestando tamen quod nullus eorum, qui fuerunt inimici, intrabunt palatium suum, quousque servitium innocentis promissum impleatur. Sic hic, passio Christi hominis innocentis ab aeterno praevisa, ut exhibenda in certo tempore, fuit multum accepta Trinitati ; et pro ista omnibus credentibus illam exhibendam in tempore remisit offensam, quam contraxerant ex Adam, et quam postea commiserant, si paenitere voluerint ; non tamen acceptavit eam tantum, ut aliquis ingrederetur palatium suum aeternum, antequam passio exhiberetur in effectu. Isto modo remisit Patribus offensam in circumcisione, sicut nobis in Baptismo, sed nullus est ingressus in palatium ante passionem exhibitam.
Ad formam argumenti (c) cum dicis, quod si praemium praecessit meritum Christi exhibitum in Patribus, igitur in Angelis praecedere potuit, dico quod consequentia non valet, nec est simile hic et ibi. Nam generaliter verum est, quod summum bonum ad quod ordinatur meritum, non debet conferri ante meritum exhibitum et expletum ; summum autem bonum ad quod ordinatur meritum Christi respectu eorum pro quibus meruit, est ingressus eorum in Paradisum, et ille non dabatur actualiter ante passionem exhibitam, licet pro passione praevisa remitteretur offensa, et daretur gratia illis Patribus credentibus passionem exhibendam. Summum autem, quod Angeli mereri possunt per merita sua, est gloria et introitus actualis in regnum, quae gloria dari non debuit ante merita exhibita.
Unde quamvis Deus dederit aliquid pro merito praeviso non exhibito, non tamen summum, quod sequitur meritum, quod est apertio januae Paradisi, ad cujus obstaculi amotionem non potuit aliquis nostrum cooperari, quamvis ad introitum quilibet adultus cooperetur. Aliud enim est aperire januam, et aliud ingredi ; et quandoque difficilius est aperire januam, quam aperta porta introire ; ideo ad ingressum possumus cooperari, ad apertionem vero, nec Patres potuerunt, nec nos possumus, sed illius praecisa causa fuit passio.
Ad secundum, nego consequentiam, quia omnes Patres prius natura erant praedestinati, quam passio Christi esset praevisa, sicut patet in primo articulo quaestionis ; voluit enim Deus prius omnes electos habere gratiam et gloriam, quam praeviderit eos casuros, et prius lapsuros, quam praeordinaret medicinam contra lapsum ; et ideo passio, ut praevisa, post praevisionem lapsus, potuit esse ratio remittendi offensam, et conferendi gratiam reconciliantem, non autem potuit esse ratio praedestinationis.
Ad primum (d) principale, si detur quod Christus meruit secundum portionem inferiorem, tunc potest dici quod praemium aliorum, quod receperunt pro merito Christi, fuit melius formaliter, quam aliquis actus meritorius portionis inferioris Christi, et potuit tale meritum Christi ordinari ad praemium aliorum, sicut ad finem sub fine. Si autem tenetur quod meruit secundum portionem superiorem, et hoc, vel circa objectum aeternum, vel circa alia relucentia in Verbo, vel utroque modo, ita quod omni actu suo meruit secundum modum superius tactum, tunc potest dici quod non oportet semper praemium excedere meritum, nisi quando idem meretur pro seipso, sed si nobilior mereatur pro ignobiliori, tunc meritum potest excedere praemium. Quando enim meretur aliquis pro seipso, communiter Deus praemiat ultra condignum, ideo praemium excedit tale meritum ejus. Ad secundum (e) cum dicitur,
meritum Christi est finitum ; peccatum est infinitum ; ergo non potuit meritorie auferre peccati reatum. Dico quod etsi Christi passio et meritum ipsius totum sit formaliter finitum, quia tamen conjunxit per gratiam et gloriam objecto infinito, ideo potuit delere peccati reatum, sive peccatum avertens a bono infinito. Et cum dicis quod non, quia peccatum illud erat infinitum, si intelligis, quod erat malum formaliter infinitum intensive, falsum est, tunc enim oporteret ponere summum malum, et Deum Manichaeorum. Et cum probas, quod tantum est peccatum, quantus est ille, in quem fit, si ly tantum et quantum referantur ad rationes formales utriusque in se, falsum est. Tamen secundum terminum, a quo avertit peccatum, sortitur quamdam denominationem extrinsecam, ut sicut quadam denominatione extrinseca actus beatificus Michaelis dicitur infinitus, quia conjungit termino ad quem infinito, in se formaliter tamen actus est finitus ; sic peccatum mortale, quia avertit a termino a quo infinito, sortitur quamdam denominationem extrinsecam. Gravius enim peccatum est peccatum in Deum quam in alium, et in Regem terrenum quam in militem suum ; nunquam tamen potest esse, quod sit formaliter infinitum malum. Exemplum aliud, si ponatur, per impossibile, infinitum corrumpi, diceretur quod illa corruptio esset infinita, non quidem intensive et formaliter, sed ratione termini a quo corruptionis, quia corruptio inciperet ab infinito ; sic in proposito, quia peccatum avertit ab infinito,etc.
Unde breviter dico, probabiliter opinando, quod tanto amore intensive potest aliquis Sanctus ferri in summum bonum diligendo, quanta inordinatione intensiva avertebatur, et quantum unum abduxit a termino a quo, tantum aliud conjungit ei ; et maxime hoc est verum de amore animae Christi.
Ad tertium (f), cum dicitur quod poena debita mortali est infinita, verum est, si voluntas finaliter maneat in peccato, illa poena est infinita extensive, et hoc quia subjectum manet semper sub culpa, et hoc est ex ordinatione divina, quod ubi ceciderit lignum, ibi erit, Eccles. 11. non quin Deus possit punire aliter peccatum illud unde si Deus puniret animam per diem tantum pro culpa mortali, et post annihilaret animam, non faceret injustitiam. Tunc ad formam, poena est infinita extensive ex ordinatione divina, non tamen quin aliter posset punire peccatum, si vellet.
Ad quartum dico, quod bonum velle Christi, vel passio ejus considerata secundum se formaliter, posset recompensari per aliquod bonum finitum, sicut ipsum, vel ipsa fuit non nisi finitum in se, praemiat tamen Deus ultra condignum, ideo potest ratione alicujus bonitatis, et personae patientis acceptare bonum velle Christi, et ejus passionem pro infinitis, quia tantum et pro tot valet, quantum et pro quot acceptatur a Deo. Quamvis autem posset acceptare passionem illam pro infinitis, non tamen infinite, quia non potest diligere aliquod creatum a parte diligibilis infinite, quia non est infinitum ; de facto tamen non fuit accepta nisi pro electis, quia pro eis tantum fuit oblata a Christo, efficaciter dico.
Per idem patet ad ultimum, quia non meruit omnibus quantum ad efficaciam, quia ex intentione acceptantis et offerentis passionem, seu bonum velle Christi, fuit accepta, et oblata pro electis et praedestinatis tantum, et non pro aliis.