CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
In quibus amicitiae fiant actiones determinandae per politicum ?
Trinis itaque existentibus amicitiis, quemadmodum in principio hujus libri dictum est, cum secundum unamquumque dicatur amicitia : quidam enim secundum aequalitatem amici existunt, quidam autem secundum superexcellentiam, sicut in secundo tractatu dictum est : oportet quaerere secundum quas amicitias
oportet accusare amicum de hoc quod non aequaliter ministrat vel retribuit. Sicut enim determinatum est de amicitiis, ita oportet quaerere de solutionibus amicitiarum. Sunt enim quidam amici qui similiter et aequaliter, et in, uno et eodem ministrantes et tribuentes fiunt amici. Sunt etiam amici in quibus molior secundum aliquam dignitatem amicus est deteriori, in quibus non idem nec aequaliter amanti retribuere oportet, sicut diximus de patre et filio, et rege et subjecto : et haec secundum unam similitudinem est amicitia quae fundatur super delectabile, et in illa quae fundatur super utile. Propter hoc enim duo et aequantes se in amicitiis amici sunt, et differentes amici sunt etiam ad invicem propter delectabile et utile. aequales autem aequari oportet secundum aequalitatem in amare et redamare, et in omnibus reliquis quae ad aequalitatem inter eos referuntur. In his autem qui. inaequales sunt et secundum excellentiam distantes, per idem oportet utrique secundum analogiam suae dignitatis assignari, sicut in antehabitis dictum est. Et si haec quidem fiant, amicus ab amico accusari non potest. Si vero non, accusat amicus amicum coram judice : eo quod omnis amicitia super justum quoddam fundatur. Tales igitur accusationes vel increpationes et maxime fiunt in amicitia quae fundatur super utile, vel forte solum in illa vel in aliis esse non possunt.
Et hoc quidem rationabiliter dicitur. Quia qui propter virtutem amici existunt, sive aequales, sive inaequales personae sint, prompti sunt ad. bene operandum ad invicem : nec oportet quod accusentur de hoc ad quod promptissimi sunt. Virtutis enim et amicitiae proprium est promptissimum esse ad benefaciendum ministrando et retribuendo. Eorum autem qui sic contendunt ut bene tribuant, neque pigri sunt in actiones, sed potius tribuunt complexus et amationes. Amantem enim et quantum potest bene facientem nullus accusando contristat, sed po- tius si sit gratus, tribuenti bene operans retribuit. Si autem distantes personae sint, una quidem superexcellens, et altera superexcelsa : tunc quidem, superexcellens sortiens quod appetit secundum geometricam medietatem, non utique accusabit amicum. Uterque enim amicus bonum quod sibi competit, appetit : et propter hoc amico concedens, et quod ipse secundum dignitatem sortiatur, non aliquo modo accusandi habet rationem. Sic igitur in ea quae super honestum fundatur, nullam habet accusationem.
Similiter in his quae propter delectationem fiunt in amicitiis, non omnino locum habet accusatio. Si enim gaudent in hoc quod est commorari ad invicem propter mutuam quam sibi donant et redonant delectationem, ridiculus videbitur unus amicorum ut accuset alterum, ut sic non delectantem secundum quod oportet. Potest enim non commorari, eo quod, non obligatur ad commorandum. In his autem quae per nos possumus, ridiculum est recurrere ad judicem.
Sed amicitia quae tundatur super utile, accusativa est, et frequenter unus amicorum accusat alterum coram judice. Qui. enim quaerunt ad invicem uti. secundum, utilitatem, semper pluri indigent. Indigentia enim causa est talis amicitiae, et existimant semper minus accipere ab amico quam conveniat eis secundum suae amicitiae conventionem, et vituperant amicos de eo, quantum ipsi digni sunt plura accipere, quod non tanta quantis indicent, sortiuntur ab amicis, et quanta meruerunt secundam utilitatis ministrationem. Rebeiiefacieiites autem allegant quod non possunt sufficere ad tanta, quantis indigent qui utiliter ministraverunt. Sic aulem se habet in clientibus ad dominos : clientes enim semper alienant plura se meruisse : domini autem e contra plura merito solvisse.