CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem igitur dico. Hic Doctor ostendere intendit quomodo veniales infallibiles videntur in regulis aeternis, et hic lanium loquitur de veritatibus necessariis, ut infra patebit.
Et pro intelligentia hujus litterae praemitto tale exemplum : Ista veritas, albedo est color, dicitur videri in terminis cognitis ut in objectis proximis, quia cognitio terminorum est causa notitiae infallibilis conformitatis terminorum, et sic ista veritas infallibilis sive cognitio infallibilis hujus, ''a'bedo est color, ''dicitur videri in albedine et colore cognitis, modo praeexposito.
Secundo, ista veritas videtur in speciebus intelligibilibus terminorum, quia species intelligibilis coloris est partialis causa et immediata notitiae coloris, et similiter species intelligibilis albedinis est partialis causa notitiae albedinis ; pro tanto ergo dicitur , quod notitia infallibilis hujus propositionis, ''a'bedh est color, ''videtur in speciebus intelligibilibus, sicut in continente objectum proximum , quia tales . species intelligibiles virtualiter continent notitiam terminorum, licet aliqui exponant, quod tales termini dicuntur contineri in speciebus repraesentare. Sed hoc non placet.
Tertio, notitia infallibilis hujus propositionis : albedo est color , dicitur videri in aliquo, ut in cujus virtute objectum proximum, sive termini cogniti movent intellectum ; et si posset poni, quod termini cogniti sive cognitio eorum moveat intellectum pro statu isto in virtute phantasmatis (quod n m cre lo verum), tunc talis notitia infallibilis diceretur videri in phantasmate coloris et albedinis, ut in illo cujus virtute objectum proximum movet.
Quarto eadem cognitio infallibilis potest dici videri in aliquo ut in objecto remoto, puta in albedine sensibili extra, et in colore sensibili extra , quia nisi moverent sensum pro slatu isto, de confortnitate eorum nunquam haberetur infallibilis cognitio.
Modo applicando ad divina, dico primo quod veritas ista, ut supra, videtur in ipsis terminis cogni is tanquam in ob ectis proximis immediate , et necessario causantibus conf rmitatem illorum et notitiam illius conformitatis.
Nola de verilate infallibili. Nam aliquando termini dicuntur veritates infalli biles , quia confermes suo exemplari, scilicet intellectui divino, eo modo quo dicimus aliquod esse verum ens, quia conforme suo principio productivo, et sic omne productum potest dici verum, ut patet 6. Metaph. Doctoris. Sic forte in propositi termini dicuntur veritates, quia conformes suo principio productivo, scilicet intellectui divino.
Aliquando accipitur veritas pro habitudine necessaria praedicati ad subjectum, et haec est duplex. Quaedam est habitudo necessaria evidens ex terminis, ita quod solis terminis apprehensis, intellectus apprehendit necessariam habitudinem terminorum ad invicem; et hoc modo propositiones per se notae dicuntur veritates infallibiles , sive habitudo evidens inter hujusmodi terminos. Quaedam est necessaria habitudo, sed non ex sola ratione terminorum, ut habitudo inter terminos conclusionis demonstrabilis, quia talis habitudo ut sit evidens, dependet a propositionibus per se nolis. Habitudo ergo seu conformitas necessaria terminorum ad invicem dicitur veritas infallibilis, et sic termini propositionis per se notae, ut apprehensi saltem distincte necessario causant necessariam habitudinem ; et sic intellectus apprehendens hujusmodi terminos, necessario apprehendit habitudinem inter eos, et hoc modo videt veritatem infallibilem in terminis illis, id est, quod videt necessariam et evidentem habitudinem et conformitatem.
Aliquando videt non in solis terminis apprehensis, sed in principiis non tamen absolute acceptis, sed in principiis pertractatis, id est, positis in forma et figura, quia tunc statim inducens cognovit. Et proprie objecta secundaria causant hujusmodi habitudinem, non autem notitiam habitudinis, nec similiter notitiam terminorum, ut infra patet, et si aliquo modo dicuntur causare , hoc erit praecise illo modo, quo infra exponam. Et dicitur, quod hujusmodi objecta secundaria sunt lux , quia manifestativa, patet , quia illis apprehensis, vel principiis pertractatis apprehensis, statim manifestat habitudo necessaria, etc. Dicuntur etiam immutabiles, quia objecta illa secundaria, ut praecise habent esse objectivum, sunt necesse esse et immutabiles , ut prolixe exposui in 2. dist. 3. quaest. 1. Et similiter sunt aeternae, quia in tali esse ab aeterno sunt productae ab intellectu divino, et hoc necessario et ab aeterno , ut infra patet, d. 39. et in 2. d. 1. q.1. et d. 3. q. 1.
Secundo videtur in intellectu divino, sicut in continente objectum proximum, et hoc dupliciter. Primo ut in causa proxima, quia omnes termini, virtute intellectus divini producuntur in esse cognito, ut docet Doctor infra praesenti quaest, et clarius in 33. d. et 43. hujus. Imo nulla creatura potest esse in intellectu divino, ut objectum intelligibile ex natura rei, ut clare docet Doctor ut 2. dist. 1. q. 1. et in quodl. q. 15. Sed tantum dicuntur objecta intellectus divini per actum ipsius intelleetua, imo ante actum intellectus divini, nullum penilus. esse habent, nec possibile, nec apliludinrle, quia possibilitas cujuscumque rei est a solo actu intellectus divini, ut clare innuit Doctor infra dist. 43. Quia ergo intellectus divinus virtualiter continet omnes terminos, tam in esse possibili quam in esse cognito, ideo veritas ista, quae est conformitas albedinis ad colorem, sive notitia infallibilis hujus conformitatis, habetur actu intellectus divini, ut sicut a continente virlualiter terminos hujus conformitatis in esse cognito. Secundo, quia talis cognitio divina est similitudo objecti cogniti, ideo objectum cognitum ut sic, dicitur contineri in tali cognitione, (ut aliqui exponunt) sed prima expositio est magis ad mentem Doctoris.
Tertio hujusmodi veritas videtur in intellectu divino, ut in cu us virtute objectum proximum movet intellectum nostrum, sive termini sic cogniti qui dicuntur objecta proxima, id est, quod tales termini sic cogniti virtute intellectus divini causant evidenlem conformitatem. Et licet Scotus secundo et tertio modis hoc attribuat intellectui divino, scilicet quod sit causa continens virlualiter et in cujus virtute, debet exponi de ipso actu intelligendi vel de ipso inlellectu, ut est sub actu intelligendi, id est, quod intellectus divinus ut habens actum illum intelligendi , tanquam principium formale est causa modo praeexposito, ut aliqui exponunt Doctorem, sed , judicio meo, non ad mentem ipsius. Et quod nor debeat sic intelligi, patet infra d. 36. et 43.
et in 2. dist. 1. quaest. 1. et in quodlib. q. 15. ei alibi.
Quarto. videtur in memoria foecunda (quae includit essentiam et intellectum divinum) tanquam in objecto remoto, quia ipsa est primo quasi causa actus intelligendi, ut supra patuit. dist. 2. et post est principium vere productivum personarum ad intra ; et ultimo est principium productivum objectorum secundorum, ut clare patet in 2. distinct. 1. q. 1. vide quae ibi prolixe exposui, ideo videtur ibi tanquam in objecto remoto. Et licet Doctor in ista littera tantum nominet intellectum esse causam remotam, semper tamen includit essentiam, ut ab ipso patet in pluribus locis, et sic per haec declarata poterit quodammodo patere littera, quam tamen declaro de dido in dictum propter aliqua difficilia ibi inclusa. (b) Ad intellectum primi, videlicet quomodo veritas sincera dicatur videri in objecto proximo : Dico quod omnia intelligibilia actu intellectus divini habent esse intelligibile, id est, quod ante illum actum nullo modo habent rationem objecti intelligibilis, sed tantum per actum intellectus divini, ut dixi supra. Sequitur : Et in eis, supple objectis intelligibilibus sive in terminis cognitis ; Omnes veritates de se relucent, id est, quod conformitates terminorum relucent in ipsis terminis, quia termini illi nati sunt immediate facere evidentem veritatem conformitatis eorum, si sint termini propositionis per se nolae. Sequitur : Ita quod intellectus intelligens ea, id est, quod intellectus creatus intelligens albedinem et nigredinem, quae dicuntur objecta intelligibilia per actum intellectus divini: et virtute eorum, scilicet terminorum intelligens necessarias veritates de eis, id est, necessarias habitudines vel conformitates ; videt in eis sicut in
objectis, scilicet proximis, istas veritates necessarias, id est, istas habitudines terminorum vel conformitates, id est, quod tales termini ut cognoscuntur ab intellecta creato, nati sunt quantum est ex seipsis facere evidentem veritatem de conformitate eorum. Et non potest hoc applicari ad intellectum divinum, quia in objectis secundariis, virtute eorunr non est natus videre hujusmodi conformitatem, ut supra patuit in illa quaestione : An Theologia sit scientia, et clare ostendit Doctor in Quodlib. quaest. 14. et 15. Sequitur :
Illa autem inquantum sunt objecta secundaria intellectus divini sunt veritates, quia conformes suo exemplari intellectui scilicet divino, id est, inlellectioni divinae vel intellectui, ut sub tali inlellectione. Nam ista objecta dicuntur objecta secundaria intellectus divini, non quod aliquo modo possint movere intellectum divinum, quia tunc vilesceret, nec quod sint ibi ex natura rei, ut supra dixi, sed quia sola essentia divina dicitur simpliciter objectum primarium, cum sit ratio formalis primo et immediate cognoscendi se, et quodcumque aliud objectum, ut supra patuit in prolog. in illa quaestione:An Theologia sit scientia. Et licet personae divinae dicantur etiam objecta secundaria, ut supra patuit dist. 1. q. 2. quia tamen non sunt ibi tantum per actum intellectas divini, sed in vero esse realis existentiae et ex natura rei, non quod possint movere intellectam divinum ad sui cognitionem, quia sola essentia divina movet. Omnes vero creaturae, quia sunt ibi tantum per actum intellectus divini, ideo proprie dicuntur objecta secundaria intellectus divini, id est, causata in tali esse actu intellectas divini, etc. Et dicit, quod ista objecta secundaria sunt veritates,
Id est, quod eo modo quo sunt conformia intellectui divino, eo modo nata sunt facere veniatem sive conformitatem eorum in intellectu nostro. Nam intellectus divinus sic dat esse albedini et calori, ut calor necessario includatur in albedine, et sic dicat necessariam habitu linem ad albedinem,et sic albedo et color ut cognita ab intellectu nostro causant hanc conformitatem, sive evidentem notitiam de hujusmodi conformitate, ita quod intellectus habens notitiam talium lerminorum et unionis eorum evidenter cognoscit, quod albedo includit ipsum colorem: Sequitur :
Et sunt lux, quia manifestativae, id est, quod hujusmodi objecta secundaria dicuntur lux, quia non lantum sunt manifestativa sui in intellectu creato, sed etiam sunt manifestativa conformitatis eorum, et nata sunt facere claram et manifestam evidentiam in quocumque intellectu creato de eorum conformitate. Sequitur : Et sunt immutabiles ibi, id est. quod tale objectum habet esse immutabile in intellectu divino, et sunt necessariae, quia omne quod producitur de necessitate riaturae secundum illud este secundum quod producitur, dicitur necessarium, puta si secundum quid producitur, dicitur necessarium secundum quid. Si vero secundum esse simpliciter producitur necessarium simpliciter, et hoc infra patebit d. 8. q. ult. Sed objecta secundaria necessitate producuntur in esse secundum quid, quod est esse cognitum sive esse possibile ab actu intellectus divini, ut supra patuit. Quod necessario patet, quia talia objecta producuntur actu intellectus divini ante omnem actum voluntatis divinae ad extra, et sic de necessitate, ut infra patebit praesenti q. et d. 35. et 36. Sequitur : Sed aeternae secundum quid, quia aeternitas est conditio existentis. Ratio, quia proprie aeternitas est mensura alicujus existentis, ut patebit in 2. d. 2. Talia tamen objecta possunt dici habere existentiam secundum quid, et hoc dupliciter. Primo, quia lanium habent esse in intellectu divino, qui vere ex natura rei existit. Esse dico tantum objective, quia sunt objecta intellectus divini, modo praeexposita, et non subjective. Secundo, quia denominantur cognita a cognitione divina, denominatione lanium extrinseca, et ut sic dicuntur participare cognitionem divinam, ut patet a Doctore in 4. d. 1. q. 1. et sic dicuntur existere existentia intellections divinae. Possunt etiam dici existere secundum quid, quia eis non repugnat actualis existentia, et in hoc differunt a secundis intentionibus et ab omnibus relationibus rationis, quibus repugnat omnino existere. Et sic pntet quomodo sincera veritas videtur in regulis aeternis, scilicet in ipsis objectis proximis, quae dicuntur regutae aeternae propter conditiones supradictas.
(c) Se un lue modus patet similiter, videlicet quomodo veritas infallibilis videi tur in continente objectum passum : Quia intellectus divinus continet istas veritates quasi liber, id est, ista objecta secundaria scripta sunt in intellectu divino, inquantum continet veritates istas, id est, ipsa objecta secundaria, quae dicuntur veritates, modo supradicto. Et licet ille liber, id est, intellectus divinus non videatur in se, videntur tamen illae quidditates vel veritates, sive objecta secundaria. Et sic intellectus noster dicitur videre in illo libro, sicut in continente objectum secundarium, ut supra dixi. Videntur etiam in illis veritatibus, id est, in illis objectis secundariis, quae sunt lux aeterna, etc. et dicuntur objecta proxima, et sic patet ista littera Doctoris.
(d) Contra tamen primum modum est dubium. Si enim non videmus istas veritates, etc. Hic. loquitur de venialibus complexorum, sive .de conformi talibus terminorum, non autem de ipsis terminis, qui etiam dicuntur veritates, ut supra dixi.
Ad hanc difficultatem dicit Doctor, quod huic difficultati respondet tertium membrum, et sententia litterae est quod ex quo illa objecta secundaria habent tantum esse secundum quid, non possunt movere aliquem intellectum causando ibi aliquod reale, puta evidentem notitiam de conformitate eorum, sed bene possunt virtute intellectus divini, quia ille habet esse simpliciter, sed ex se nullo modo possunt, et littera clara est.
Sed hic occurrit difficultas. Quia Doctor vult in pluribus locis quod agens in virtute alterius, dicat rationem propriam agendi, et de hoc patet satis in 4. d. 1. q. 1. et q. 4. vel 5. et d. 12. et alibi. Si ergo objecta secundaria movent intellectum creatum ad evidentem notitiam conformitatis eorum, sequitur quod in se formaliter aliquid includunt quo possint movere, licet in virtute alterius moveant, sed hoc non videtur possibile, quia entitas absoluta (cujusmodi est notitia evidens) non potest esse ab aliquo habente esse tantum secundum quid.
Posset dici, sustinendo dictum Doctoris quod ex hoc dicuntur movere in virtute intellectus divini, non quod in se aliquo modo moveant, sed quia totum suum esse habent actu intellectus divini, et quia ex se (ut dixi) non possunt causare evidentem notitiam conformitatis eorum, sed solus intellectus divinus mediante actu suo ; quia ergo talia objecta virtualiter continentur in intellectu divino, ex hoc dicimus quod in virtute illius movent, quia tota virtus movendi est ab intellectu divino, mediante actu suo.
Si dicatur, non videtur possibile quod intellectus divinus moveat intellectum creatum, causando in eo evidentem notitiam conformitatis objectorum virtualiter in eo contentorum, quia tunc talis notitia esset de necessitate causata, et sic ageret ad extra de necessitate naturae, quod est impossibile, et quod producat aliquod in esse simpliciter, sive in esse actualis existentiae, per modum naturae, ut patet a Doctore in pluribus locis, licet possit producere aliquid secundum quid per modum naturae, ut dixi supra.
Dico, quod ideo intellectus divinus dicitur sic movere, quia quantum est ex parte sua, posset facere evidentem veritatem de quocumque objecto in quocumque intellectu, nato ab ipso immediate moveri. Sicut etiam essentia divina, quantum est ex parte sua, nata est facere evidentem veritatem de quocumque necessario et de quocumque virtualiter contento, respectu cujuscumque intellectus, quem immediate movere possit, ut supra patuit in quaest. 1. prolog. et in quaest. 14. Quodlib. repugnat tamen sibi immediate posse movere intellectum creatum, quia tunc moveret de necessitate naturae, sic in proposito.
(e) Juxta hoc etiam posset dici. Hic Doctor dat aliam responsionem, et videtur hic concedere, quod objecta secundaria vere moveant intellectum creatum ad certam cognitionem conformitatis eorum, sed hoc non in virtute propria, sed in virtute intellectus divini dantis eis tale esse, quo mediante possint movere intellectum creatum. Et tunc veritates sincerae dicerentur videri in intellectu divino, ut in causa proxima objecti in se, quia intellectus divinus sive actus intellectus divini est causa proxima et immediata secundorum objectorum, et objecta secundaria sunt causa proxima notitiae evidentis conformitatis eorum; ita cum dicitur quod veritates videntur in intellectu divino, ut in causa proxima, debet referri causa proxima respectu objecti secundarii, et non respectu intellectus divini. Sed tunc occurrit non parva difficultas, videlicet quomodo illa objecta secundaria possint partialiter causare talem notitiam, cum tantum habeant esse secundum quid 1
Dico breviter, quod iste passus sic debet intelligi, quod talia objecta ut relucent in specie intelligibili, dicuntur movere intellectum creatum, non quod in se moveant, sed quia species intelligibilis causat immediate talem notitiam, et sic talia objecta dicuntur movere ex hoc quod species intelligibilis eorum, quae tantum potest esse ab illis objectis immediate movet, et hoc patebit infra q. 1. praesentis d. et d. 17. et in 2. dist. 3. et expresse in Quodlib.
Si dicatur, nonne species intelligibilis est entitas absoluta? dico, quod sic. Modo, quomodo ergo potest esse ab illis objectis habentibus esse tantum secundum quid? dico, quod sufficit hoc quod species intelligibilis sit causata a phantasmate talis objecti, et tale phantasma sit causatum a specie sensibili talis objecti, et species sensibilis sit immediate a tali objecto, ita quod natura existens in tali sensibili sit ratio formalis causandi talem speciem. Si vero objecta secundaria comparentur intellectui separato, natura eorum existens in singulari erit ratio formalis causandi speciem intelligibilem in intellectu, puta Angelico, ut patet a Doctore in" 2. d. 3. Et ex his patet qu modo talia objecta secundaria dicuntur movere intellectum in cognitione abstractiva.
(f) Et si objicias contra istos duo modos integrantes tertium membrum de causa, scilicet quod ideo dicimur videre in regulis aeternis propter duplicem causalitatem intellectus divini, videlicet quia producit objecta secundaria in esse intelligibili, et quia est istud, virtute cujus objecta secundaria producta movent naturaliter intellectum creatum. Dicit Doctor quod ex quo voluntas divina est immediatum principium cujuslibet actus ad extra, et intellectus divinus nihil movet ad extra nisi in virtute voluntatis divinae, magis dicere debemus quod istae veritates videntur in voluntate divina, quam quod videantur in intellectu divino, qui dicitur lux increata.
Respondet Doctor ibi: Respondeo, intellectus divinus inquantum aliquo modo prior est actu voluntatis divinae. Tota ista responsio stat in hoc, quod loquendo de productione secundum quid, quae praescindit ab existentia reali, ista objecta secundaria immediate producuntur actu intellectus divini, et eadem objecta virtute intellectus divini, non concurrente actu voluntatis divinae, movent intellectum creatum quantum ad conformitatem eorum, supple, quod ut sunt in intellectu creato cognita et composita, de necessitate naturae causant conformitatem eorum, et tota ista causatio non est respectu alicujus habentis esse existentiae.
Si vero loquamur de notitia actuali terminorum, dic ut supra, quia ipsa objecta secundaria movent intellectum creatum ad sui actualem notitiam, et ad actualem notitiam conformi atis eorum in virtute voluntatis divinae, licet quantum esset ex parte intellectus divini (cum sit ens perfectissimum et infinitum) possent movere ad hujusmodi notitiam, posito quod intellectus divinus possit agere ad extra.
Dicit ergo Doctor quod notitia actualis terminorum, et compositio eorum, et perceptio sive actualis notitia conformi latis eorum, dependent a voluntate divina et ab ipsis objectis secundariis, non ut habentibus esse secundum quid: sed talia objecta secundaria movent intellectum nostrum pro statu isto, ut existunt in singularibus, sic intelligendo, quod ratio eorum formalis movendi, est natura eorum existens in singularibus, quia ut sic primo movent sensum, et ultimo species intelligibiles repraesentantes naturam eorum, alsolule movent intellectum ad perceptionem eorum simplicem, quibus cognitis et perceptis, et compositis movetur intellectus noster ad actualem perceptionem conformitatis eorum ; tota ergo ista motio fit a talibus objectis modo praeexposito, et in virtute voluntatis divinae. Sed quia, ut supra exposui, conformitas terminorum dicitur veritas, et quia talis conformitas est ab ipsis terminis virtute intellectus divini, ideo dicimus videre conformitatem sive sinceram veritatem in ipsis terminis ut in objectis proximis, et intellectu divino ut virtualiter continente hujusmodi terminos, et ut id in cujus virtute tales termini movent intellectum creatum, ad eorum conformitatem ad invicem.
Et ut clarius ista intelligantur, pono aliqua signa. In primo signo intellectus divinus dicitur operativus respectu intel-- lectionis essentiae divinae, et omnium ibi existentium, quae intellectio dicitur proprie operatio, et similiter voluntas divina dicitur operativa ad intra, amando essentiam divinam, qui amor dicitur operatio ejus. Et ultra intellectus divinus est productivus respectu generationis Filii. Et voluntas dicitur productiva respectu productionis Spiritus sancti, quae omnia supra declaravi dust. 2. parte 2. Et in isto signo nihil est creaturae nec in esse cognito, nec in esse possibili, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. quaest. 1. In secundo signo intellectus divinus mediante actu suo producit omnes quidditates in esse cognito, in quo esse cognito fundatur esse earum possibile, ut patet a Doctore, infra dist. 36. et 43. Et in hoc signo omnia objecta intelligibilia simplicia, quaecumque sint illa sunt ab intellectu divino. In tertio signo objecta secundaria virtute intellectus divini, si sunt praesentia intellectui creato, dicuntur movere intellectum creatum ad eorum conformitatem.
Et hoc signum subdistinguitur. Primo, quia illa objecta secundaria quantum est ex parte intellectus divini (si sibi non repugnaret agere ad extra) virtute ipsius intellectus divini, possunt movere intellectum crea?um ad eorum simplicem apprehensionem, semper intelligendo, ut supra exposui. Secundo quod talia objecta, ut movent intellectum creatum ad notitiam eorum simplicem movent in virtute voluntatis divinae, cum talis notitia sit vera qualitas absoluta in esse reali. Et intellectus creatus virtute voluntatis divinae componit illos terminos, et termini sic compositi, virtute intellectus divini causant conformitatem eorum ad invicem, quae conformitas dicitur verilas sincera. Et deinde intellectus creatus virtute voluntatis divinae percipit hujusmodi conformitatem, ita quod notitia conformitatis dependet ab intellectu creato et ab ipsis terminis, intelligendo ut supra, et a voluntate divina ut a prima causa, in cujus virtute tam intellectus creatus quam objecta secundaria, movent ad perceptionem talis conformi latis, et sic ex istis declaratis patere potest intentio Doctoris.
(g) Et ex isto apparet qualiter non est necessaria specialis illustratio ad videndum in regulis aeternis. Dicit Doctor quod ex quo Augustinus tantum loquitur de sincera veritate necessaria ex vi terminorum, non oportet ponere specialem illustrationem ad videndum in regulis aeternis, sufficit enim generalis influentia lucis increatae. Intentio Augustini et Doctoris, est quod omnia principia per se nola sive veritates talium principiorum, dicuntur videri in regulis aeternis, quia conformitas terminorum principii per se noti videtur visis terminis, ut in objecto proximo.
Secundo, videtur in intellectu divino, ut virtualiter causante sive continente illos terminos.
Tertio, videtur in eodem intellectu, ut in cujus virtute, tales termini movent ad conformitatem eorum ad invicem.
Quarto, videtur in memoria divina foecunda ut in causa remota, ut supra exposui, et sic patet quomodo ad visionem talis veritatis non requiritur specialis illustratio lucis increatae, et hoc est quod dicit.
Declaro tamen hanc litteram. Augustinus non ponit in eis, scilicet regulis aeternis, videri, nisi vera, scilicet complexa, quae sunt necessaria ex vi terminorum, cujusmodi sunt sola principia per se nola, et in talibus, supple principiis per se nolis, est maxima necessitas, tam causae remotae quam proximae respectu effectus, puta tam intellectus divini ad objecta moventia, quam illorum objec orum ad veritatem complexionis de eis: memoria foecunda est causa remota tam respectu veritatis principii, quam respectu ter minorum principii: et intellectus divinus mediante actu suo, est causa remota veritatis principii, licet sit causa propinqua respectu terminorum principii, et sic littera debet applicari Sequitur :
Et licet etiam non sit tanta necessitas ad perceptionem illius, veritatis. Vult dicere
Doctor quod quamvis sit maxima necessitas, quod ad tates terminos et compositionem eorum sequatur talis conformitas ila quod includit contradictionem, ipsam conformitatem non sequi (cum omnes causae hujus conformitatis agant simpliciter de necessitate naturae ad hujusmodi conformiialem),Don est tamen simpliciter necessarium, quod talis conformitas percipiatur, quia si voluntas divina non coageret intellectui et terminis ad perceptionem, sive ad notitiam qua intellectus percipit, nunquam sequeretur talis perceptio. Dicit tamen, quod est maxima necessitas ex parte causae proximae coassistente sibi causa remota, id est, quod quantum est ex parte terminorum qui dicuntur causa proxima, et quantum est ex parte intellectus divini qui dicitur causa remota, et quantum est etiam ex parte intellectus creati, esset maxima necessitas causandi hujusmodi perceptionem. Si enim non repugnaret intellectui divino, causare aliquid ad extra in esse reali maxima necessitate, sequeretur in intellectu creato perceptio veritatis principii.
(h) Etiam si ponatur, quod Deus coagat terminis ad istum effectum influentia generali, non timen necessitate naturali. Hic respondet tacitae objectio?i , quia dixit quod non est simpliciter necessitas, ut talis conformitas percipiatur, posset aliquis dicere, imo de necessitate percipitur, quia ipsi termini ut apprehensi, et intellectus divinus, quantum est ex parte eorum, de necessitate naturae agunt ad hujusmodi perceptionem, et Deus semper coagit istis terminis influentia generali: ergo slante apprehensione terminorum et influentia ge erali Dei, de necessitate naturae sequitur perceptio conformitatis. Respondet Doctor quod etsi Deus coagat omni creaturae influentia generali, nunquam tamen necessitate naturali ; nunquam enim ad aliquam actionem realem concurrit Deus cum creatura necessitate naturali, sed tantum voluntate libera et contingenti.
Sed sive sit influentia generalis, sive (quod plus est) necessitas naturalis influendi terminis ad hunc effectum, patet quod non requiritur illustratio specialis. Haec littera est extra textum, et sensus est quod etiam posito, quod Deus coagat terminis ad conformitatis perceptionem, et hoc sive generali influentia sive naturali necessitate, patet quod ad hujusmodi perceptionem non requiritur specialis illustratio lucis increatae.
(i) Assumptum de intentione, etc. Hic Doctor ostendit per dicta Augustini quod ipse tantum loquatur de veritatibus principiorum per se notorum, ut supra exposui, et quod hujusmodi veritates possunt percipi sine speciali illustratione lucis increatae, nam, secundum ipsum, etiam Philosophi hujusmodi veritates perceperunt. Istae auctoritates Augustini hoc ostendant. Prima ostendit quomodo multi Philosophi potuerunt videre veritates infallibiles multorum principiorum, qui Philosophi derident Christianos, ex hoc quod sola fide multas veritates vident. Et vult ibi Augustinus quod Christiani non vident credita in regulis aeternis, et per aliam auctoritatem vult quod magis requiritur specialis illustratio ad videndas veritates contingentes quam necessarias, et tamen Philosophi multas veritates contingentes viderunt, vel per historias vel per sensus, et hujusmodi, et tamen in hujusmodi perceptione non fuit eis necessaria aliqua specialis illustratio lucis increatae. . (k) Contra, quid igitur? Hic arguit per dictum Augustini, probando quod Philosophi non potuerunt videre hujusmodi veritates sinceras, quia non nisi purae animae ad illas pertingunt.
Respondet Doctor ibi : Respondeo. Et littera clara est.
(I) Ultimo modo potest concedi, quod cognoscuntur veritates sincerae in luce esterna, sicut in objecto remoto cognito.
Supra dixit Doctor quod quamvis hujusmodi veritates videantur in intellectu divino tanquam in libro, non tamen sequitur quod intellectus divinus in se videatur, sive actus intellectus divini, ut supra exposui, hic autem dicit, quod in ipso Deo ut in objecto cognito, possunt cognosci. Si quis enim Deum distincte cognosceret, ab ipso posset sumere omnia principia tam speculabilia quam practicabilia, quia lux increata sive essentia divina est primum principium entium speculabilium, et ultimus finis rerum practicabilium. Quando dicit Doctor quod essentia divina est principium omnium speculabdium, debet sic intelligi, quod omnia entia speculabilia suo modo causantur ab intellectu divino et ab essentia divina, nam ante actum intellectus divini, nullus terminus sive nulla quidditas est in aliquo esse, ut dixi supra, et ideo omnes quidditates, et omnes propositiones necessariae speculativae sumuntur ab ipsa. Et ipsa essentia est ultimus finis practicabilium, quia ab ipsa ut a causa remota, sumuntur omnes termini ex quibus fiunt propositiones tam practicae quam speculativae. Sumuntur etiam praclicabilia ab ipsa essentia, non tantum ut a causa remota, sed ab ipsa ut a fine ultimo, a quo sumuntur omnia principia practica, et ab illis principiis conclusiones practicae, ut clare exposui in quaest, de praxi, sic semper intelligendo, quod ab ipsa ut cognita, sumuntur omnia ista. Et infert Doctor unum corollarium, quod cognitio omnium tam speculabilium quam praclicabilium per principia a sumpta luce aeterna, ut cognita est perfectior et purior cognitione sumpta per principia in genere proprio, et hoc modo cognitio omnium pertinet ad Theologum, et patet littera usque ad finem quaestionis.
In littera ista sunt aliqua dubia. Primum in hoc, quod omnia intellin bilia actu intellectui divini habent esse intelligibile.
Primo instatur, et quaero an lapis habeat praecise esse intelligibile actu intellectus divini, ita quod nutum aliud esse habeant ; et si sic, tunc tale esse esset tantum ens rationis et non reale, ut etiam ipse vult supra dist. 36. Sed hoc est impossibile, scilicet quod tantum habeat esse rationis, quia quidquid est a causa reali ut realis est, est ens reale, ut patet a Doctore infra, praesenti dist. q. 7. modo intellectus divinus est tantum causa realis et agens necessario; ergo omne quod est ab ipso erit verum ens reale, ergo non tantum intelligibile.
Secundo instatur, quia passio subjecti non est immediate ab alio quam a subjecto, quia ponitur subjectum causa adaequata illius: sed esse intelligibile est passio entis et consequitur omne ens, ergo esse intelligibile, puta lapidis, erit adaequate et immediate ab ipso lapide, ergo non primo ab intellectu divino.
Tertio instatur, si producit onmiain esse intelligibili, ergo producit omnia in esse essentiae, consequens est contra ipsum, infra dist. 36. Consequentia patet, quia esse intelligibile praesupponit esse essentiae, et sic prius omnia haberent esse essentiae quam esse intelligibile, sicut passio praesupponit esse essentiae subjecti.
Quarto instatur, quia causa naturalis et agens per modum naturae et non impedita, producit effectum perfectissimum quem potest producere, haec patet a Doctore supra praesenti dist. q. 2. sed intellectus divinus est hujusmodi, patet, quia ut producit esse intelligibile producit ut consideratur prior voluntate, ergo tantum per modum naturae, non est etiam impeditus, cum sit formaliter infinitus, continet etiam virtualiter effectum perfectissimum, patet, quia infiniti vigoris intensive ; ergo primo producit omne intelligibile secundum esse perfectissimum, quod sibi non repugnat, ergo primo producit in esse realis existentiae, quod tamen est falsum, quia tunc creaturae haberent esse necessarium.
Quinto instatur, quia hoc magis videtur competere essentiae divinae quam intellectui divino. Tum, quia sicut intellectio actualis objecti, est principaliter ab essentia divina, quia est principalis ratio intelligendi ipsi intellectui divino ; ergo ipsa erit principalior ratio producendi omnia in esse intelligibili. Tum quia essentia, sicut magis virtualiter et eminenter continet omnia secundum eorum entitatem , ut patet, quia non tantum formaliter infinita, sed etiam fundamentalis et originaliter, et origo omnis perfectionis divinae, ut patet infra dist. 8. quaest, penult. et in Quodlib, q. 1. ergo magis continet omnia secundum eorum intelligibilitatem, et per consequens magis debet dici, quod producuntur actu essentiae divinae quam actu intellectus divini.
Sexto instatur, quia quaero, aut producuntur omnia ut actu intelligibilia, aut ut tantum potentia intelligibilia; si primo, ergo omnia actu sunt. Probatur consequentia, quia actu intelligibile actu est, probatur, quia objectum actu intelligibile est pars memoriae actualis , quae non potest dici actualis nisi actu sit, patet, quia ut sic, est principium productivum notitiae, ut patet a Doctore in isto primo d. 2 part. 2. q. 3. d. 3. q. 6. et 7. dist. 6. 7. 27. et in 2. dist. I. q. 1. dist. 3. q. 8. 9. 10. et alibi saepe. Si producit omnia in esse intelligibili tantum in potentia, ergo ab aeterno non intelligit omnia actu, patet, quia nihil potest intelligi actu, nisi sit intelligibile actu ; ergo sequitur quod intelligibilia non producuntur actu intellectus divini in esse intelligibili.
Respondeo ad omnes istas instantias, tenendo secundum venialem omnia esse producta actu intellectus divini ; et primo ad primam dico, quod per esse intelligibile non intelligit Doctor ipsam intelligibilitatem praecise, quae ponitur passio entis, sed intelligit esse objectivum, ad quod sequitur esse intelligibile, id est, quod intellectus divinus produxit lapidem ab aeterno in esse objectivojid est, in tali esse in quo potest esse objectum potentiae, id est, in sua entitate propria, quia unumquodque est objectum potentiae secundum suam propriam entitatem, et per consequens tale est ens intelligibile, non tamen quod in tali esse possit actu movere aliquem intellectum, quia ut sic, habet tantum esse secundum quid, et possibile, ut patet infra dist. 26.
Cum probatur de causa reali, quae non producit nisi effectum realem, etc. dico primo, quod Doctor non dicit sic, sed tantum dicit, quod omnis intellectio est realis, quae est causata a re vel a specie intelligibili, patet, quia prima est intuitiva, quae est a re existente, secunda est abstractiva. Dico secundo, quod propositio erit vera de causa reali realiter causante, sed intellectus divinus est causa realis, non tamen quando causat talia in esse intelligibili, dicitur realiter causare, quia tunc haberent verum esse reale.
Dico tertio (concedendo propositionem, scilicet quod causatur a causa reali ut reali, reale est) quod intellectus divinus non potest dici causa realis; licet enim sit realiter infinitus et perfectissime existens, noa tamen potest esse causa ali cujus, lo,quendo de causa proprie accepta, quia intellectus divinus ut prior voluntate divina, lanium agit per modum naturae et necessario. Modo repugnat quod aliquid sit causa necessaria, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. q. 3. quia cum dico causat, intelligitur causare aliud et possibile , et cum dico causat necessario, dico causatum possibile esse necessarium. Dico ergo, quod intellectus divinus tantum causat illa in esse cognoscibili secundum quidditatem, quod dicitur causa secundum quid et non proprie causa.
Ad secundum dico , quod non causat immediate intelligibilitatem, puta lapidis, sed suo modo producit lapidem in esse objectivo, ad quem concomitatur talis passio. Cum dicitur, quod passio praesupponit essentiam rei, dico, quod essentia rei potest dupliciter considerari. Uno modo in esse reali. Alio modo lanium in esse objectivo et in esse possibili. Tunc dico, quod passio in esse reali praesupponit essentiam in esse reali, et passio tantum in esse objectivo, sive possibili praesupponit essentiam in esse objectivo et possibili tantum, sic est in proposito de esse intelligibili rei ab aeterno, et per hoc patet responsio ad tertiam instantiam.
Ad quartam, concedo propositionem illam, loquendo de effectu quem potest producere, sed nego quod intellectus divinus possit producere effectum in esse realis existentiae, quia repugnat sibi posse aliquid causare ad extra, ut patet a Doctore in isto primo dist. 2. et dist. 8. q. ult. in Quodlib. q. 7. quaest. 14. et alibi. Potest enim producere aliquid extra tantum in esse objectivo sive possibili. Et loquendo de tali esse, dico quod producit hominem in esse perfectissimo, quod sibi potest competere, et sic non posset producere hominem in esse perfectiori.
Ad quintum dico primo, quod non est simile de intellectione objecti et de esse objectivo talis objecti, quia forte intellectus divinus se solo potest producere secundum et non primum ; sicut etiam intellectus noster causat suo modo intentiones secundas, et hoc tantum in esse objectivo, et tamen non causat se solo notitiam earum. Cum dicitur, quod essentia magis continet virtualiter et eminenter, dico quod verum est quantum ad esse reale, et non quantum ad omne objeclivum et possibile. Nec tamen sequitur essentia divina continet virtualiter A secundum esse reale: ergo immediate potest ipsum producere in tali esse, sufficit enim quod possit producere divina, quae est eadem realiter illi, ut patet a Doctore. Dico secundo, quod posito quod producantur in tali esse etiam ab essentia divina, et magis quam ab intellectu divino, tamen talis productio magis attribuitur intellectui, sicut etiam Verbum divinum, licet sit ab intellectu divino et essentia, dicitur tamen exprimi per intellectum. Sed de hoc alias erit sermo prolixior.
Ad sextum, dico primo quod esse actu intelligibile potest dupliciter intelligi. Vel in actu quidditativo objectali lanium, vel in actu reali. Primo modo omnia sunt actu entia intelligibilia, non autem secundo modo; dico secundo, quod actu intelligibile potest adhuc dupliciter accipi. Uno modo, quod ex natura rei sit praesens intellectui divino in ratione objecti actu intelligibilis. Alio modo, quod dicatur actu intelligibile eo quod viriualiter continetur in essentia per quam est actu intelligibile, ita quod sola virtute essentiae habeaiur notitia illius, et sit praesens intellectui divino. Primo modo non sunt actu intelligibilia, sed tantum secundo modo.
Secundo principaliter dubitatur in hoc, quod dicit quod in talibus terminis relucent de se omnes veritates tanquam in objectis proximis. Contra primo, quia veritas relucens in illis terminis, est quaedam conformitas evidens unius termini ad alium terminum, ut patet a Doctore in praesenti quaest, et alibi, sed talis conformitas est relatio ut patet, aut ergo realis, aut Talionis. Non secundo, quia tunc esset illa veritas lanium causata ab aliquo extra rationem terminorum, et sic non contineretur virtualiter in terminis, cujus oppositum dicit Doctor. Non primo modo, quia relatio realis est inter terminos reales et realiter distinctos, ut patet a Doctore infra dist. 26. sed illi termini ut sunt praecise termini propositionis necessariae et per se notae, non habent esse reale, quia tunc nuberent esse tantum contingenter. Tum etiam, quia haec est necessaria et per se nota : homo est animal rationale, et tamen termini non distinguuntur realiter ; ergo non continent talem conformitatem.
Secundo instatur, ista veritas necessaria, aut praecise est a terminis ut objectis proximis, aut a terminis et a complexione terminorum ; non primo, quia Doctor dicit, sic apprehensa et composita causant apprehensionis conformitatem ; ergo talis conformitas praesupponit compositionem terminorum. Et ibi etiam dicit, videtur quod contradictionem includat aliquem intellectum talem compositionem formare, et compositionem non esse conformem terminis; ergo talis conformitas non est immediata a terminis illis. Non secundo, quia tunc talis veritas seu conformitas non esset necessaria, quia dependeret ab intellectu componente terminos, et ultra evidentia propositionis per se notae non esset lanium ratione terminorum, cujus oppositum dicit Doctor supra dist. 2. part. 1. quaest. 2.
Respondeo ad primum, quod illa conformi?as non est relatio actualis, nec ralionis, nec realis, sed est lanium relatio fundamentalis, ita quod termini nullo intellectu considerante, habent necessariam et evidentem conformitatem ad invicem, ita quod animal rationale evidenter includit risibile ; percipiens ergo terminos, percipit evidentem conformitatem inter illos, id est, quod percipit evidenter unum terminum habere necessariam et evidentem habitudinem fundamentalem ad alium terminum, puta, quod unus evidenter includit alium.
Ad secundum dico, quod tantum termini includunt illam veritatem et conformitatem, sed non potest percipi illa conformitas, nisi prius percipiantur termini illi et compositio eorum, quibus perceptis statim percipitur quod illa compositio est conformis illis terminis. Dico etiam quod
. percipiens terminos illos, nulla facta compositione, evidenter percipit necessariam habitudinem unius ad alium et evidentem conformitatem, sed non percipit compositionem esse conformem terminis nisi prius componantur, et percipiatur talis compositio. Tertio principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod illa objecta secundaria sunt lux, quia manifestativa. Contra, quia objectum manifestare se potentiae est facere cognitionem sui in tali potentia per quam manifestatur sive cognoscitur. sed hoc non est possibile. Tum, quia habens esse tantum possibile et secundum quid, non potest esse causa, nec totalis, nec partialis licujus entis in actu et absoluti, patet. quia causa non causat realiter nisi inquantum est in actu: sed notitiadillorum objectorum est entitas realis, et actualis, et absoluta, ut patet quaest. 13. Quodlib. ergo non sunt manifestativa sui, si dicatur quod sunt manifestativa, inquantum sunt in actuali existentia. Contra, quia tunc non causant necessariam veritatem, cum tantum habeant esse contingens et possibile.
Secundo, posito quod illa objecta secundaria causent partialiter notitiam sui, qua fiunt manifesta intellectui; quomodo sunt manifestativa veniatis necessariae inclusae in illis objectis? Si enim causant talem notitiam evidentem, quaero ad quid terminatur? aut terminatur ad objecta illa praecise, aut ad conformitatem terminorum, quae dicitur veritas, aut ad compositionem terminorum, aliud non videtur posse assignari. Si primo, ergo tantum habetur notitia de terminis incomplexis. Si tertio, ergo talis notitia erit praecise ab intellectu, patet, quia solus intellectus componit illos terminos. Si ergo compositio terminorum praecise fit virtute intellectus, etiam notitia talis compositionis erit praecise ab intellectu ; ergo illa objecta non sunt manifestativa veniatis compositionis. Si secundo, contra, quia illa conformitas, ut dictum est supra, est tantum relatio fundamentalis, et talis nihil est distinctum a fundamento et termino, sed est praecise fundamentum et terminus: ergo dicere quod talis notitia terminatur ad conformitatem, est dicere quod praecise terminatur ad terminos, et sic tantum erunt termini manifesti.
Respondetur ad primum et dico primo, quod etsi non possint causare talem notitiam virtute propria, sufficit quod virtualiter contineantur in aliquo quod possit causare hujusmodi notitiam, et sic continentur in voluntate divina. Dicimus enim quod omne objectum est manifestativum sui, potentiae cujus est objectum, et tamen non quodlibet potest causare notitiam sui, sed sufficit quod virtualiter vel essentialiter contineatur in aliquo quod sit causativum talis notitiae.
Dico secundo, quod species intelligibilis eorum est causativa talis notitiae, quae species causatur saltem remo et ab aliquo singulari extra existente, et propinque ab intellectu agente et phantasmate, ut alias exposui, et hoc modo possunt dici causare notitiam sui.
Dico tertio, quod aliquid manifestari potest dupliciter intelligi, scilicet effective vel formaliter. Primo modo causans notitiam alicujus objecti manifestat effective illud. Secundo modo, objectum relucens in tali notitia fit formaliter notum tali notitia, et hoc tantum denominatione extrinseca, ut patet per Doctorem in 4. dist. I. quaest. 1. et sic objectum actu cognitum manifestat se formaliter, quia tunc est notum intellectui. Dico breviter tamen, quod ista objecta secundaria sunt proprie manifestativa veritatis inclusa) in illis, sic tamen intelligendo quod ipsis terminis cognitis, undecumque causetur talis notitia, statim ut sic cogniti causant evidentem conformitatem fundamentalem in intellectu apprehendente terminos illos. Stante enim notitia horum terminorum, scilicet animalis rationalis et risibilis, statim est notum intellectui quod animal rationale immediate et adaequate includit risibile, sicut etiam stante notitia perfecta duorum alborum, est immediate notum quod illa duo alba sunt fundamentaliter similia, sic in proposito.
Ad secundum dico primo, quod loquendo de veritate sive de conformitate fundamentali, quod notitia talis veritatis praecise terminatur ad terminos, sicut cognitio similitudinis fundamentalis praecise terminatur ad duo alba, sic in proposito, nec est necesse quod terminetur ad aliquod tertium distinctum a terminis.
Dico secundo, quod loquendo de veritate compositionis terminorum, quod notitia veritatis necessariae non terminatur praecise ad illam compositionem, sed terminatur ad compositionem et ad terminos simul, quia tunc apprehendit compositionem talem esse vere conformem terminis, id est, quod sicut termini habent conformitatem ad invicem, sicut totum et pars habent talem conformitatem, quod totum natum est esse majus parte, ita si eodem modo ab intellectu componantur formando istam : Totum est majus parte, tunc percipiens talem compositionem et etiam terminos, percipit manifeste talem compositionem esse conformem terminis, et hoc undecumque causetur talis notitia.
Concedo etiam, quod secundo modo terminatur ad conformitatem fundamentatem, non ad relationem realem actualem, quia nec termini habent esse actuale, sed lanium esse objectivum et possibile.
Ex his adverte bene, quomodo termini propositionis continent necessario et adaequate evidentem veritatem propositionis per se notae, et quod talis evidentia praecise dependet ab illis terminis, licet enim illi termini sint immediate causati ab intellectu divino, qui causat illos in tali esse: concomitanter dat etiam talem conformitatem, ita quod talis conformitas est tantum ab illis terminis, ut a causa immediata totali prae usa et adaequata, ita quod psis circumscriptis est simpliciter impos sibite, quod habeatur talis conformita ista tamen conformitas est etiam ab intellectu divino ut a causa tantum remota, pro quanto scilicet causat terminos in tali esse, sed ipsis causalis, tunc conformitas actualis si qua sit, erit praecise a terminis.
Ex his infero, quod licet notitia propositionis per se note possit aliunde causari quam a terminis, tamen conformitas evidens non potest aliunde causari praeterquam a terminis. Et ultra licet absolute possit aliunde causari notitia propositionis per se notae, tamen quod causetur talis notitia, ut evidens forte non potest sic causari nisi forte ab illo, qui virtualiter et eminenter continet terminos secundum totam eorum entitatem, quod forte soli Deo competit. ut exposui in secundo, dist. 3. Et omnia ista bene nota et pondera, quia ad multa valent.
Quarto principaliter dubitatur in hoc quod dicit, scilicet quod ab essentia divina sumuntur omnia principia tam practica quam speculabilia. Contra, primo quia de eodem objecto sub eadem ratione formali considerato, esset scientia practica et speculativa, quod non videtur, quia tunc practica et speculativa non distinguerentur ab objectis, cujus oppositum expresse tenet quaest, ult. prolog. Patet, quod non distinguerentur per objecta, quia a quo sumuntur principia sive practica, sive speculativa, ab eodem sumuntur omnes conclusiones virtualiter contentae in illis principiis, ut patet per Doctorem, ubi supra, et per consequens ab eodem sumitur tota scientia. Cum ergo omnia principia tam practica quam speculativa accipiantur a Deitate, sequitur propositum, scilicet quod istae scientiae non distinguuntur per objecta. Nec valet dicere, quod essentia divina prout consideratur sub alio et alio respectu, potest accipi alia et alia scientia, et sic ut consideratur sub ratione ultimi finis, accipitur scientia practica, et ut consideratur sub illo respectu quo est principium omnium, accipiuntur principia speculativa, quia isti respectus sunt tantum respectus rationis, ut patet, et sic scientiae illae essent tantum entis rationis et non realis objective, quod est inconveniens.
Secundo instatur, quia tunc sequeretur quod omnis scientia speculativa esset vere practica, quod est impossibile. Probatur, quia omnis talis habet essentiam pro ultimo fine, patet, quia omnis scientia est ordinabilis ad ultimum finem omnium, et sic ad essentiam ut ad ultimum finem.
Respondeo ad primum. Dico primo, quod sustinendo quod scientia practica et speculativa distinguantur propter distincta objecta, vel propter distinctas rationes formates, in eodem objecto, dico, ut dixi in illa quaest, prolog. de praxi, respondendo ad rationes Gregorii : vide ibi.
Dico secundo, quod non apparet inconveniens, quod de eodem objecto simpliciter illimitato, et sub eadem ratione formali, reali tamen et absoluta, sumantur tam principia practica quam speculativa.
Cum dicitur, quod hoc est contra Doctorem, dico quod non dicit ibi expresse, quod speculativa denominetur ab alio objecto, et practica ab alio, sed dicit quod practica sumitur ab objecto, et non a fine ut finis est; nec a praxi, sed tantum a fine sive ab objecto praxis, non negando quin etiam ab eodem objecto non possit accipi scientia speculativa.
Dicit enim Doctor in primo Metaphys eae suae, quaestione septima, ubi sic dicit : patet quo noto Dens inquantum Deus vel inquintum bonus, vel secundum aliam rationem absolutam, potest esse objectum scientiae practicae; ergo scientia practica et speculativa non distinguuntur penes objectum, quia nullum est intelligibile circa quod non possit esse secundum rationem absolutam ejus, ita operatio voluntatis sicut operatio intellectus : haec ille. Et sic potest concedi, quod ab eodem objecto simpliciter illimitato, et forte etiam non illimitato, potest esse scientia practica et speculativa ; practica tamen dirigit ad dilectionem illius ut ultimi finis ; speculativa tantum stat in consideratione absoluta illius essentiae. Et per hoc patet responsio ad secundum.