IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo primo, etc. Praemittit distinctionem inter ea, quae primo insunt subjecto, ut est in loco determinato seu praesentia, et ea quae concomitanter insunt; et dicit illa, quae non inessent subjecto, si nullibi esset hic, nisi esse primo in subjecto ut hic ; concomitanter autem aliquid inest subjecto,ut hic, quod primo inest ipsi, ut alibi, propter identitatem subjecti et formae.
. Pro intellectione hujus advertendum est, quod subjectum potest ad duo comparari, nempe ad agens et actionem, per quam transmutatur ; secundo, comparatur ad ipsam formam, quam habet transeunte actione, quae est terminus ipsius.
actionis, vel quod idem est, comparari ad formam in fieri et in facto esse, intelligendo formam in fieri, ut exit a virtute agentis transmutantis subjectum.
Si comparetur ad formam in fieri, et mediante ipsa ad agens, sequitur modum et determinationem agentis in ordine ad locum, ita ut quando agens nequit causare formam, nisi indeterminata distantia, et exigens applicationem passi, tunc forma recipitur primo in passo, ut est intra talem distantiam, quam nequit attingere virtus agentis, nisi ut in tali distantia est ; cum ergo subjectum non ex se habet formam, sed per virtutem agentis, ideo dicitur primo habere formam in eo loco, in quo subest virtuti et actioni agentis. Si autem forma est talis, ut deinceps posita in esse absolvatur a dependentia ad agens, erit concomitanter in omni loco, ubi est subjectum: Propter identitatem formae et subjecti, inquit Doctor, nempe respective ad praedicata contradictoria, quia posita jam forma in esse, sicut non dependet amplius ab agente, ita etiam non dependet a loco, aut distantia determinata ad agens, ad illa nempe ideo praecise dependebat, quia dependebat ad agens, et ejus virtutem limitatam. Unde ex natura subjecti, qua praecise comparatur ad formam ut perfectibile, et ex natura formae, qua est actus informans et perficiens, nulla habetur determinatio ad focum aut distantiam, quae mere extrinseca sunt, et si poneretur subjectum in spatiis imaginariis, aut vacuo, perinde se haberet ad formam, et forma ad ipsam, ac si essent in loco.
Quod si autem forma sit talis, ut continuo dependeat ab influxu suae causae, et semper sit in fieri, ut ea quae essentialiter sunt influxu, verum erit quantum ad fieri semper dependere a loco determinato, si tamen illud fieri habeat etiam factum esse consequens in forma etiam secundum esse, forma erit in subjecto alibi, et concomitanter ut infra dicit Doctor,et ibidem explicabitur,nisi dependeat a loco, aut supponat locum essentialiter.
HocTsupposito tres conclusiones subjicit, et suo ordine declarat et probat. Prima conclusio : Quod Christo in Eucharistia inest concomitanter omnis operatio immanens, quae primo ipsi inest, ut in coelo est. Probat primo, ex ratione generali, quia operatio est forma absoluta, quae non mutatur propter respectum advenientem extrinsecus ; vide ipsum alibi, ut in primo dist. 3. quaest. 6. et 1. dist. 27. quoest. 1. dist. 12. quoest, 1. dist. 6. quoest. 1 . in 4. dist. 11. quoest. 2. quodlibeta 13. et 15. et alias saepe. Dices dependere ab objecto, contra, sic etiam quantitas et qualitas in suo fieri dependent ab agente, tamen in suo esse concomitantur esse subjecti, ut si calefieret in coelo, aut in Cruce, etiam esset calidum in pyxide. Circa hoc punctum quod generalius est, quam praesens quaestio, est controversia ; q
,. . .
aliqui enim negant virtute agentis naturalis posse inesse mutationes in subjecto alibi posito concomitanter, sed commodius quaestione sequenti id declarabitur. Adducit responsionem aliorum, qui dicunt operationes magis includere respectum, quam qualitates alias, quia tantum in fieri requirunt praesentiam agentis, non in facto esse, non ita operatio, quae exigit praesentiam objecti tam in fieri, quam in facto esse. Respondet, quod nec inde sequitur quin per concomitantiam etiam subjecto alibi insit. Ratio est, quia, ut supra dixi, ex virtute agentis et approximatione habet forma, ut primo sit hic in subjecto ; non tamen ex virtute agentis habet postquam inest, ut alibi insit subjecto per concomitantiam, sed ex identitate subjecti et formae, quod universim verum est tanquam ex causa praecisa.
Unde si idem subjectum replicaretur intra eamdem sphaeram activitatis, postquam primo accepit formam in fieri ab agente, eamdem etiam haberet subjectum replicatum non ex virtute agentis, sed ex identitate subjecti et formae (et hoc etiam intelligitur, tantum de formis, quae non dependent a loco), quia licet subjectum replicaretur, non ideo actio, ut transiens ab agente replicaretur, sed maneret respective ad subjectum, praecise in eadem distantia et situ collocatum, quo fuit primum elicita ; neque aliam differentem numero posset recipere subjectum replicatum, quia jam haberet formam eamdem, neque est ad ipsam in potentia. (b) Et si objicias ad operationem
- requiritur, etc. Hic videtur asserere ad
- cognitionem intituitivam non requiri objectum terminativum praesens. Contra, docet variis in locis, ut infra dist. 45. quaest, 2. sig. Ad quoestionem, etc. in probatione secundi, et in 3. dist. 14. q. 3. et in 2. dist. 3. quoest, et alia soepe, intuitivam esse ait rei existentis et praesentis. Sed respondetur eum loqui hic de cognitione intuitiva late, cujus plures modos assignat, ut patet in 3. disl.14 . quoest. 3. ubi distinguit perfectam et imperfectam intuitivam. Quando ergo dicit non requiri praesentiam objecti ad terminandum intuitivam, intelligit de intuitiva improprie dicta, seu imperfecta, ut exemplum subjectum indicat, de quo in primo dist. 2. quoest. 4. Potest et teneri universaliter doctrina, quia ideo requiritur praesentia objecti, quia seipso immediate concurrit in propria existentia et praesentia ad intuitivam ; quod ergo sit ipsius, ut praesentis, tanquam termi-
nati VI, ideo est, quia sic est ipsius, ut motivi et moventis. Sed de hac quaestione alias agendum erit.
Quantum ad objectionem non requirit discussionem hujus quaestionis, quia unus et idem actus unam tantum habet tendentiam, neque constituit eamdem potentiam operantem aliter ; visio ergo, ut est in coelo, constituit videntem, non vero ut in Sacramento, licet ibi etiam sit concomitanter, quantum ad absolutum operationis, non autem quantum ad attingentianc objecti.
Hoc existimo dicendum juxta principia hactenus tradita de iis, quae consequuntur loci praesentiam, quoniam haec oportet variari secundum diversitatem locorum ; unde Christus si desineret visio sub modo naturali in coelo, Deo conservante absolutum visionis corporalis in ipso in Eucharistia, nihil videret, quia ad visionem in genere requiritur, ut objectum sit praesens in se, vel saltem in aliquo eminenter continente objectum, neutrum horum esset in eo casu ; ergo non videretur. Hoc idem patet ex secunda conclusione, quae docet nullam sensationem posse esse in Christo, primo ut est in Eucharistia ; in eo autem casu esset in eo sensatio primo, ut est in Eucharistia, quantum ad conservari saltem, si videret objectum.
Dices hinc colligi, quod neque absolutum sensationis in eo conservari posset. Respondetur negando sequelam, quia secunda conclusio intelligitur tam de absoluto quam respectivo, ut patet ex fundamento ipsius propter indispositionem potentiae, quae est materialis, et exigit extensionem sui, ut tendat in objectum, et objectum requirit extensionem sui, ut terminet potentiam, vel agat in ipsam, ut patebit infra quaest. 9. sig. Secundo dico, etc. Non minus autem requiri extensionem ex parte potentiae, ad hoc ut actu sentiat mediante operatione, id est, tendat in objectum, patet ex 4. ad oppositum et responsione ejus ; admittit enim antecedens, et negat consequentiam. Patet etiam ex responsione ad secundum et ad primum. Prima autem conclusio Doctoris de concomitantia visionis in oculo, ut hic est, intelligi debet quoad absolutum tantum ; patet, quia de absoluto tantum procedit argumentum ejus.
Sed quomodo potest esse absolutum operationis sine eo quod oculus, etiam ut hic, habens tale absolutum, videat actu objectum, cum operatio juxta principia nostrae scholae, consistat in receptione formae, tanquam effectus ejus formalis? effectus autem formalis nequeat separari a forma in subjecto ; ergo, etc.
Respondetur facilem esse solutionem ex principiis nostrae scholae, quia, ut Doctor in quodlibeto 13. art. 2. operatio inquantum est principium, seu medium uniendi potentiam objecto, exigit relationem realem attingentiae, si est objecti ut existentis et praesentis, et hoc primo, ut se habere debet visio exterior ; haec autem relatio distinguitur a fundamento et termino, et nequit poni nisi objecto realiter existente et praesente respectu visionis externae. In eo autem casu, neque objectum est praesens, neque necessario existens, vel si existat respective ad illam visionem ) sive productam, sive conservatam a Deo in oculo indivisibiliter existente ) se habet tanquam non existens, quantum ad influxum et terminationem, inde sequitur deesse illam relationem, neque absolutum operationis creatae sine illa, unquam potest esse medium uniendi; quia inquantum unit extrema, debet necessario respicere extrema, alioquin nequiret ipsa sibi invicem communicare, neque ipsum in se esse medium commune ab ipsis suo modo participatum. Sed absolutum inquantum absolutum praecise nihil respicit ; ergo absolutum operationis secluso respectu, nequit unire potentiam objecto, sicut autem ex intelligibili et intellectu fit unum, ita ex visibili et potentia visiva fit unum.
Praeterea, id ipsum patet quantum ad effectum primarium formae in ratione talis qualitatis, quantumlibet enim intrinsece se habeat ad subjectum, seu ad potentiam, quantum ad instantiam, nequit ipsi communicare effectum ullum formalem, etiam eum qui est primarius ejus, nisi interveniat primum respectus uniens ipsam subjecto, qui est unio aut inhaerentia formae ad subjectum ; eodem ergo modo, nequit unire potentiam objecto, nisi interveniat relatio ad objectum.
Haec doctrina est pervia in principiis Doctoris, quia ex hac ratione contingit intellectum animae Christi non videre omnia actu in Verbo, sed habitu, ut patet ex 3. dist. 4. quoest. 2. nunc has, nunc illas creaturas ab libitum, non variata substantia aut entitate visionis, sed per diversas attingentias extensa visione mediantibus respectibus ad has vel illas, quas actu videt; sic etiam contingit in aliis Beatis, inquantum in Verbo vident nunc unas, nunc alias creaturas.
Ad rationem dubitandi respondetur, quod operatio in subjecto tribuit semper effectum formalem primarium, qui convenit ipsi, ut est qualitas absoluta ; effectum vero secundarium et completum, qui est perfectissimus et finalis ejus, non potest tribuere se sola, sine conditione requisita, inquantum enim est medium uniendi potentiam objecto ( qui est finis ejus ultimus ), requirit praeter absolutum ordinem ad ipsum objectum in genere conditionis : voco primum effectum primarium ejus ordine generationis ; secundum vero ordine causae finalis et perfectionis. Sed non est quod fusius de hoc agamus hic.
Dici etiam potest, quod visio etiam sub ratione operationis sit in Eucharistia, et non solum sub ratione qualitatis, quoniam id secunda probatio et tertia Doctoris de concomitantia intellectionis intuitivae et sensationis seu visionis, et de concomitantia actionis et passionis ad invicem, videtur importare, et tunc dicendum est, quod visio sub ratione operationis sit concomitanter ad objectum in Eucharistia; de quo non est verum, quod sit simpliciter distans, sed tantum distans secundum quid, nempe ut oculus est hic, qui alibi habet objectum praesens ; ratio antem est pervia, quia licet respectus ad objectum praesens in operatione sit necessarius, ut haec sit operatio in esse completo et actu uniat objectum et potentiam. Supposita tamen hac unione, visio sub ratione visionis sequitur ubicumque est, quia hoc ipsum, quod est constituere operantem complete et actu, est effetus absolutus operationis, quamvis dependeat a relatione illa, ut conditione, ideoque talis effectus sequitur ad formam concomitanter ubicumque est.
Quod si desineret tamen in coelo secundum modum naturalem essendi, jam amplius licet conservaretur in Eucharistia etiam visio sub ratione qualitatis, nihil operaretur potentia, ex defectu relationis requisitae ad altingentiam objecti, quae nequit inesse nisi respectu praesentis et proportionati terminativi, et concomitanter desineret etiam effectus vitalis operationis, qui concomitanter tantum est in potentia, ut in Eucharistia est. Ex his deinceps patet conclusio secunda et tertia, quae ex eisdem fundamentis resolvitur, sicut et responsio ad argumenta.