IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Sed hic sunt quaedam dubia. Hic Doctor movet duo dubiacirca praedicta. Primum est, quia si passio Christi meruit primam gratiam omnibus, sequitur quod praemium fuit ante meritum; patet, quia Patres antiqui Testamenti prius habuerunt gratiam, quam passio Christi fuerit exhibita, et per consequens prius habuerunt praemium, quam meritum fuerit exhibitum ; et ex hoc in simili videtur sequi quod Angeli prius praemiati fuerunt, et postea meruerunt, quod improbatum est in secundo, dist. 5.
Secundum dubium est, quia videtur sequi quod sicut passio Christi praevisa fuit meritoria respectu gratiae Patribus conferendae, ita videtur sequi quod ipsa passio, ut praevisa, potuit esse ratio praedestinandi alios, et ita praedestinatio . potuit habere causam meritoriam.
(b) Ad primum. Dicit Doctor ad primum dubium, quod meritum Christi praevidebatur ab aeterno, etc. Et ex hoc patere potest quomodo Christi passio fuerit meritoria ab aeterno respectu gratiae Dei genitrici conferendae, nam tota Trinitas ab aeterno acceptavit passionem illam praevisam, ut meritoriam gratiae animae Virginis conferendae in eodem instanti, quo potuit contrahere peccatum originale, et per consequens acceptavit eam, ut causam meritoriam praeservationis ab omni peccato originali et actuali.
(c) Ad formam argumenti. Hic Doctor solvit instantiam de praemio Angelorum, et dicit quod non est simile, quia aliud est loqui de summo bono, et ultimate ; et aliud est loqui de aliquo alio bono ordinato ad summum bonum. Primum bonum non debet conferri, nisi meritis actu praecedentibus, et non tantum in praevisione. Secundum vero potuit conferri ex sola praevisione meriti, adhuc non exhibiti ; quia ergo Angeli ordinati fuerunt ad summum bonum, scilicet praemium vitae aeternae, ideo prius actu meruerunt illud, quam actu habuerunt. Sed bonum ad quod Patres ordinabantur, loquendo de primo bono, fuit prima gratia, quae dari potuit et debuit ex Christi passione meritoria, ut praevisa, et non exhibita.
Ad secundum dubium, patet responsio ex supradictis, quia prius fuit praedestinatio electorum, quam passio Christi fuit praevisa ; praedestinatio enim electorum fuit in tertio signo, et in quinto passio Christi fuit praevisa in medicinam contra lapsum ; et hoc loquendo de potentia Dei ordinata. De absoluta vero patet quod potuisset eligere, vel praedestinare electos mediante passione Christi. Sed de hac difficultate, vide quae exposita sunt in primo dist ii.
(d) Ad primum principale. Nunc Doctor solvit principalia argumenta. Primo enim arguit quod Christus non meruerit omnibus nobis gratiam et gloriam. Et prima ratio stat in hoc, quia praemium excedit meritum, patet, quia meritum ordinatur ad praemium, sicut ad finem ; sed praemium omnium aliorum non excedit meritum Christi, ergo non ordinatur ad praemium aliorum. Respondet dupliciter. Primo, quod si loquamur de merito Christi secundum portionem inferiorem, tunc praemium aliorum fuit formaliter melius, quia circa Deum immediate clare visum ; sed meritum secundum portionem inferiorem fuit immediate circa temporalia ordinata ad aeterna, ut supra patuit dist. 18. Secunda responsio est, quod loquendo de merito secundum portionem superiorem, quae immediate respicit ultimum finem, (et hoc tenendo, vel quod meruerit circa objecta secundaria ut relucentia in essentia divina, vel circa essentiam immediate) tale meritum potuit excedere praemium aliorum.
(e) Ad secundum. Secundo principaliter arguit probando quod Christus non potuit mereri deletionem culpae, quia culpa fuit infinita.
Doctor dupliciter respondet: Primo, quod quamvis meritum Christi fuerit formaliter finitum, quia tamen conjungit per gratiam et gloriam objecto infinito, ideo potuit delere peccatum infinitum, sive peccatum avertens a bono infinito, imo, ut dicit in 4. dist. 14. q. 2. quantum bonum aufert peccatum ab actu, avertendo illum ab ultimo fine, tantum bonum est in actu convertendo illum ultimum finem, loquendo de bono, quod formaliter opponitur peccato, ut satis patet in secundo, dist. 35.
Secundo respondet negando quod peccatum sit formaliter infinitum, et si dicitur infinitum, erit tantum objective, et denominatione extrinseca, et exempla posita in littera clara sunt ; hoc idem dicit in 4. dist 14. quaest. 1. et dist. 15. quaest. 1. Sic ergo peccatum potuit dici malum infinitum tantum objective, ita meritum Christi potuit dici bonum infinitum objective.
(f) Ad tertium. Tertio arguit, quia ex quo peccatum est infinitum, et poena correspondens infinita ; ergo talis poena per passionem Christi finitam solvi non potuit.
Respondet, quod quamvis velle Christi fuerit finitum, tamen potuit acceptari pro infinitis, et etiam pro poena infinita solvenda, ut patuit in corpore quaestionis. Et per hoc patet ad ultimam rationem, et si essent homines infiniti, passio Christi potuit esse meritoria pro infinitis, quia sic Deus potuit eam acceptare pro infinitis, et fuit meritum de congruo ex circumstantia suppositi, etiam pro infinitis, ut supra patuit.