Titulus non est novus. Est enim, in finem Psalmus David. In Psalmo praecedenti egit Psalmista de sui justificatione; in hoc autem agit de dignitate justorum: et circa hoc duo facit. Quia primo exhortatur justos ad spiritualem laudem. Secundo exprimit eorum dignitatem, ibi, beata gens. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad spiritualem jucunditatem et laudem. Secundo assignat rationem gaudii et laudis, ibi, quia rectum est.
Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad jucunditatem et laudem. Secundo modum eorum exponit, ibi, confitemini domino etc.. Circa primum duo facit. Ponit enim primo exhortationem.
Secundo assignat ejus rationem, rectos decet collaudatio.
Dixerat enim, dixi, confitebor... Et tu remisisti...
Et pro hac orabit etc.. Ergo, justi, quia justificati estis, exultate in domino, non in mundo: alias non estis justi: non enim est justus qui non gaudet in justitia. Deus autem ipse est justus, et ipse est justitia; Ps. 10: justus dominus etc.. Et ideo, justi exultate in domino: Habacuc 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo jesu meo.
Sed quare dicit, exultate justi in domino, et non dicit, exultate omnes in domino? ratio est: quia, rectos decet collaudatio, scilicet dei. Videndum est igitur si sunt recti, et quomodo eos decet laus.
Res non dicitur recta nisi per hoc quod conformatur regulae et mensurae. Mensura autem et regula voluntatis humanae est justitia et voluntas divina. Illi ergo qui non habent rectum affectum, non possunt bene collaudare deum, quia nolunt voluntatem suam conformare voluntati divinae, sed divinam volunt potius conformari suae. Et ideo multa deus facit, quae ipsi non approbant. Sed qui dei voluntati se aptant, illi gaudent in prosperis et adversis; et ideo dicit, collaudatio, quia de omnibus laudant, non in aliquibus tantum. Item unanimiter. Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris: isa. 4: exultatio his qui salvati fuerunt de Israel.