In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Secunda conclusio est, nullam sensationem posse inesse Christo primo, ut in Eucharistia. Ratio est, quia non est ibi, modo quanto, nec proportionato, ut patiatur a corpore, sed instar Angeli. Tertia conclusio, operatio spiritualis potest primo ines e Christo, ut in Eucharistia. Ratio, quia cum anima ejus sit beata, non dependet a sensibilibus, sed sicut Angelus, potest intelligere intuitive sibi praesentia.
Secunda conclusio principalis probatur sic, quia organum sensus non est in corpore Christi in Eucharistia sub modo illo, qui requiritur ad hoc quod immutetur ab objecto, quia oportet, quod tale habeat modum quantitativum, et sic sit localiter in loco, ad hoc ut patiatur a corpore objecto. Similiter ei, ut in Eucharistia, non est objectum approximatum: ita enim est hic praesens cuicumque corpori, ut agenti, ac si non esset praesens, quia sic hic est, ac si nusquam esset quantum ad rationem patiendi a corpore ; esse enim corpus agens requirit passum approximatum sibi localiter. Sic autem non est hic corpus Christi localiter, sed solum species est hic isto modo, nec illud est magis praesens hic alicui corpori in ratione passi, quam si Angelus esset hic ; ergo nulla sensatio potest sibi inesse primo, ut in Eucharistia existit.
Tertia conclusio, scilicet quoc operatio intellectus et voluntatis primo potest inesse Christo, ut in Eucharistia. Probatur sic, quia anima Christi nunc beata intelligit, sicut Angelus quoad hoc, quod non dependet a sensibus, nec ex sensibilibus in intelligendo ; ergo sicut Angelus alicubi existens posset intuitive intelligere objectum sibi proportionaliter praesens, ita anima Christi ibidem existens potest illud objectum intueri; ergo anima Christi, ut hic, potest intuitive intelligere illa intelligibilia, quae sunt sibi ut hic praesentia, sicut Angelus posset, utpote intuitive, videre Angelum hic praesentem et animam Sacerdotis. Haec autem intuitio inest animae Christi: primo, ut hic, quia non inest illi animae primo, ut in coelo, supposito quod immoderata distantia impediat intellectionem intuitivam creatam ; sic enim Angelus existens in coelo intuitive non videt quidquid praesens hic videt intuitive.
Ex hoc sequitur corollarium, quod Christus propter suum esse in Eucharistia, non tantum non privatur aliqua operatione quam habet, ut in coelo: sed ut in Eucharistia est, habet aliquam operationem primo,quam per consequens concomitanter habet, ut in coelo, utpote intellectionem et volitionem cujuscumque objecti, cujus Angelus hic praesens haberet, et per consequens non est ad imperfectionem suam, quod sit in Eucharistia, sed ad ampliorem perfectionem.
Ex his ad argumenta. Ad primum dico, quod omnis sensatio ejusdem objecti, quae inest sensui Christi, ut in coelo, inest eidem in Eucharistia, sicut probatum est in prima conclusione per tres vias. Ad primam probationem in oppositum dico, quod non requiritur objectum in debita proportione praesens ad actum sentiendi, nisi ubi objectum est aliquo modo causa sensationis, et hic, ut primo inflendae.
Ad secundam dico, quod organum hoc vere est quantum hic, sicut in coelo, et per consequens potest recipere sensationem, non obstante quod sensatio non recipitur absolute, nisi in quanto habente modum quantitativum ; sed non habet hic modum quantitativum, id est, coextensum quanto, cui est praesens, nec replet locum, et ideo ut hic non potest sibi primo infieri sensatio. Iste enim modus quantitativus requiritur in organo ad hoc, quod primo sibi inflat sensatio; sed non requiritur ad hoc, quod concomitanter sibi inflat vel insit, quia non est causa necessaria recipiendi sensationem hujusmodi modus quantitativus, sed tantummodo conditio requisita per comparationem ad agens primo transmutans.
Ad tertiam probationem dico per idem, quod obstaculum non est obstaculum, nisi ad sensationem primo inflendam, vel infieri.
Ad quartum argumentum, nego consequentiam, nam antecedens est verum ex secunda conclusione solutionis; consequens autem falsum est ex prima conclusione. Ratio defectus consequentiae patet ex dictis, quia ad sentiendum illa quae sunt hic, oporteret sensationem primo fieri in oculo ut hic; non enim potest illa sensatio primo infieri oculo, ut in coelo, quia illud sensibile non est praesens oculo ut in coelo, sed ad hoc, quod inflat sensatio concomitanter alicujus objecti oculo ut hic, sufficit quod illud sit proportionaliter praesens oculo, ut alibi, et ut possit sibi ut ibi primo infleris sic autem est de objectis, quae sentit sensus Christi, ut in coelo.