IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
Quod Deus aliter nos liberare potuit. Si vero quaeritur, utrum alio modo posset Deus hominem liberare quam per mortem Christi ; " dicimus, et alium modum fuisse possibilem Deo, cujus potestati cuncta subjacent ; sed nostrae miseriae sanandae convenientiorem modum alium non fuisse nec esse oportuisse. Quid enim mentes nostras tantum erigit et ab immortalitatis desperatione liberat, quam quod tanti nos fecit Deus, ut Dei filius immutabiliter bonus, in se manens quod erat, et a nobis accipiens quod non erat, dignatus nostrum inire consortium, ut mala nostra moriendo perferret?))
Quare isto modo potius.
Est et alia ratio, quare isto potius modo quam alio liberare voluit: " quia sic et justitia superatur diabolus, non potentia. Et quomodo id factum sit, explicabo, ut potero. Quadam justitia Dei in potestatem diaboli traditum est genus humanum, peccato primi hominis in omnes originaliter transeunte et illius debito omnes obligante ; unde omnes homines ab origine sunt sub principe diabolo. Unde Apostolus : Eramus natura filii irae, natura, scilicet, ut est depravata peccato, non ut est vecta creata ab inttio. Modus autem ille, quo traditus est homo in diaboli potestatem, non ita debet intelligi tanquam Deus hoc fecerit, aut fieri jusserit, sed quod tantum permiserit, juste tamen. Illo enim deserente, peccantem peccati auctor illico invasit Non tamen Deus continuit in ira sua miserationes suas nec hominem a lege suae potestatis amisit, cum in diaboli potestate esse permisit, quia nec diabolus a potestate Dei est alienus, sicut nec a bonitate. Nam qualicumque vita diabolus vel homo non subsisteret, nisi per eum qui vivificat omnia. " Non ergo Deus hominem deseruit, ut non se illi exhiberet Deum, sed inter mala poenalia etiam malis multa praestitit bona ; et tandem hominem, quem commissio peccatorum diabolo subdidit, remissio peccatorum, per sanguinem Christi data, a diabolo eruit, ut sic justitia vinceretur diabolus, non potentia.
Qua justitia sit victus diabolus.
" Sed qua justitia ? Jesu Christi. Et quomodo victus est ea? Quia in eo nihil dignum morte inveniens, occidit eum tamen. Et utique justum est, ut debitores, quos tenebat, liberi dimittantur, in eum credentes, quem sine ullo debito occidit. Ideo autem potentia vincere noluit, quia diabolus vitio perversitatis suae amator est potentiae et desertor oppugnatorque justitiae, in quo homines magis eum imitantur, qui, neglecta vel etiam perosa justitia potentiae magis student ejusque vel adeptione laetantur, vel cupiditate inflammantur. Ideoque placuit Deo, ut non potentia, sed justitia, vincens, hominem erueret, in quo homo eum imitari disceret. Post vero in resurrectione secuta est potentia, quia revixit mortuus, nunquam postea moriturus. Sed nonne jure aequissimo vinceretur diabolus, si potentia tantum Christus cum illo agere voluisset? Utique, sed postposuit Christus quod potuit, ut prius ageret quod oportuit. Justitia ergo humilitatis hominem liberavit, quem sola potentia aequissime liberare potuit.
De causa inter Deum et hominem et diabolum.
Si enim tres illi in causam venirent, scilicet Deus, homo et diabolus, diabolus et homo quid adversus Deum dicerent, non haberent. Diabolus enim de injuria Dei convinceretur, quia servum ejus, scilicet hominem, et fraudulenter abduxit et violenter tenuit. Homo etiam injurius Deo convinceretur, quia praecepta ejus contempsit, et se alieno Domino mancipavit. De hominis etiam injuria convinceretur diabolus, quia illum et prius fallaci promissione decepit et post mala inferendo laesit. Injuste igitur diabolus, quantum ad se, tenebat hominem, sed homo juste tenebatur; quia diabolus nunquam meruit potestatem habere super hominem, sed homo meruit per culpam pati diaboli tyrannidem. " Si igitur Deus, qui utrique praeerat, potentia hominem liberare vellet, sola jussionis virtute hominem poterat rectissime liberare, sed ob causam praemissam justitia humilitatis uti voluit. Qui dum in carne mortali crucifixus est, justificati sumus, id est, per remissionem peccatorum eruti de potestate diaboli, et ita a Christo justitia diabolus victus est, non potentia. Quomodo autem in ejus sanguine nobis peccata sint dimissa, supra expositum est.
De traditione Christi, quae facta dicitur a Patre et a Filio, a Juda et a Judaeis.
Christus ergo est Sacerdos, idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis, qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit pro omnibus, quantum ad pretii sufficientiam, sed pro electis tantum quantum ad efficaciam, quia praedestinatis tantum salutem effecit. De quo et legitur, quod sit traditus a Patre, et quod seipsum tradidit, et quod Judas eum tradidit, et Judaei. Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit ; et Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, imo totius Trinitatis passus est ; Judas tradidit prodendo, et Judaei instigando. Et fuit actus Judae et Judaeorum malus, et actus Christi vel Patris bonus ; opus Christi et Patris bonum, quia bona Patris et Filii voluntas ; malum fuit opus Judae et Judaeorum, quia mala fuit intentio. Diversa fuerunt ibi facta sive opera, id est, diversi actus, et una res sive factum, scilicet passio ipsa. Ideoque Doctores aliquando uniunt in facto illo Patrem, Filium, Judam, Judaeum; aliquando disjungunt. Respicientes enim ad passionem, unum opus illorura dicunt ; attendentes intentiones et actus, facta diversa discernunt. Unde Augustinus : " Facta est, inquit, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, facta est traditio a Juda ; una res facta est. Quid ergo discernit inter eos? Quia hoc fecit Pater et Filius charitate, Judas vero in proditione. Videtis quia non quid faciat homo, sed qua voluntate, considerandum est. In eodem facto invenimus Deum, quo Judam; Deum Benedicimus, Judam detestamur ; quia Deus cogitavit salutem nostram, Judas cogitavit pretium, quo vendidit Dominum, Filius pretium, quod dedit pro nobis. Diversa ergo intentio diversa facta facit, cum tamen sit una res ex diversis. Ecce unam rem dicit ibi fuisse et diversa facta, quia una ibi fuit passio, sed diversi actus ; et aelus quidem Judae ac Judaeorum mali, quibus operati sunt Christi passionem, quae bonum est et opus Dei est.
Quod Christi passio dicitur opus Dei, et Judaeorum, et quomodo?
Passio ergo Christi, et opus Judaeorum dicitur, quia ex actibus eorum provenit, et opus Dei, quia eo auctore, id est, eo volente, fuit. Unde Augustinus : " Nemo aufert animam Christi ab eo, quia potestatem habet ponendi, eam et sumendi: ecce habes auctorem operis. Ponet animam ; ecce habes opus auctoris. Et ut generaliter concludam, quoties in carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est, quia enim sua voluntate, non alio cogente,
perpetitur, ipse auctor est operis. " Cum autem passio Christi opus Dei sit, et ideo bonum, eamque operati sint Judas et Judaei, quaeritur an concedendum sit, eos operatos ibi esse bonum. Hic distinguendum est: Potest enim dici, quod operati sunt bonum, quia ex actibus eorum bonum provenit, id est, passio Christi ; et item, quod operati non sunt bonum, sed malum, quia actio eorum non fuit bona, sed mala.
(Finis textus Magistri.)