CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quomodo mensuretur talis amicitiae retributio ?
Dubitationem autem habet, utrum . oporte retributionem talis amicitiae mensurare patientis vel recipientis utilitate, et ad hanc facere redditionem, ut scilicet tantum reddat, quantum, utilis fuit sibi donatio : vel oportet mensurari redditionem quantitate beneficii primi operantis sive donantis ? Cujus exemplum est, si aliquis dedit decem, et recipiens lucratus est centum per decem, utrum oportet communicari reddendo secundum totam quantitatem lucri, ut scilicet reddat super sortem mutuatam quadraginta quinque, quod medietas lucri est, vel reddat tantum decem quae primo recepit allegando enim contra se invicem videntur.
talia proponere. Patientes enim sive recipientes beneficia, dicunt se talia ab amicis recepisse, quae parva erant illis ad dandum, et quae etiam ab alteris quam ab amicis poterunt recepisse, et ideo in tali donatione parum amicitiae se expertos : et hoc dicunt parvificantes dona quae receperunt. Dantes autem e converso allegant se secundum facultates proprias maxime donasse, et quae a nullis aliis data fuissent : et addunt quod in talibus periculis dederunt vel in talibus necessitatibus, in quibus accipiens magnum damnum incurrisset si non dedisset, et tunc secundum hoc sibi fieri debere retributionem.
Ad haec et talia dicendum est, quod retributio in talibus mensurari debet patientis sive recipientis utilitate. Recipiens enim in omnibus est ut indigens : . indigenti autem sufficit si. aequale recipiat : sed in recipiendo tantum debet sibi fieri adjutorium, quantum juvatur ille qui suum donum ante recepit, ut scilicet tali tempore retribuat, quali recipiens juvatur ad lucrum vel a tanto periculo vel a necessitate redimitur, vel etiam plus juvatur quam adjutus est ille qui. donum suum primo accipit, et intendit quod in plus juvetur. Hoc enim melius est secundum morem, et magis congruum amicitiae