In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum corpori Christi in Eucharistia existenti possit inesse motus corporalis ?
D. Thom. 3. p. q. 76. a. 6, Richard. hic a. 4. q. 2. Gabr. q. vn. a. 3. Capr. q. 3. Saar. 3. p. tom. 4. d. 53. s. 1. Vide Scot. 9. Met. q. 14.
Ad tertium (a) sic proceditur, et arguitur quod corpori Christi, ut in Eucharistia, possit inesse motus corporalis. Primo, quia unum et idem non potest simul esse continuum et non continuum, quia continuitas praecedit ubi, et est absolute forma ; sed corpus Christi in cruce erat non continuum, loquendo de divisione facta per vulnera; ergo ipsum in pyxide erat non continuum, sed simpliciter divisum: ergo de continuo fiebat non continuum, et per consequens movebatur motu corporali.
Secundo sic: Nutritio est ad substantiam; ergo non potest idem simul nutriri, et non nutriri. Corpus Christi nutriebatur in existentia naturali: ergo nutritum fuisset in existentia sacramentali. Sed nutritio est mutatio corporalis: ergo, etc.
Tertio sic: Motis nobis, moventur omnia, quae in nobis sunt; ergo mota hostia, movetur corpus Christi in hostia: sed ille motus est corporalis, quia transit ab uno ubi ad aliud ubi; ergo : etc. Et confirmatur, quia impossibile est aliquid habere aliud et aliud ubi, sine omni motu et mutatione: corpus Christi habet aliud et aliud ubi, quando hostia movetur ; ergo, etc.
Quarto sic: Subjectum habens dispositiones requisitas ad susceptionem alicujus formae, potest illam recipere ; corpus Christi, hic habet omnes dispositiones requisitas ad receptionem caloris et frigoris, quia quaecumque sunt rationes recipiendi istas qualitates in corpore Christi naturaliter existente, illae eaedem insunt corpori Christi, ut hic; ergo corpus Christi ut hic potest recipere calorem et frigus, et per consequens moveri motu alterationis, secundum tertiam speciem Qualitatis.
Contra, quinto Physicorum dici tur : Omne quod movetur, est in loco ; corpus Christi in Sacramento, non est in loco ; ergo, etc.