In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum necesse fuerit genus humanum reparari per passionem Christi?
Alensis. 3. p. q. 1. m. 3. 3. 4. et q. 17. m. 3. D. Thom. 3. p. q. 1. a. 2. et q. 46. a. 1. et 3. et hic q. 1. a. I. D. Bonav. a. 1. q. 1 . et 6. Richard. a. 1. q. 2. et 4. Dur. q. 1 . Gab. q. 1. Major q. 2. Suar. 3. p. tom. 1 . d. 4. s. 1. 2. 3. Vasq. 3. p. d. 1. cap. 3. Vega 2. in Trid can. 5.
Circa istam vigesimam distinctionem, in qua Magister agit de convenientia et modo passionis, quaeritur unum: Utrum scilicet necesse fuerit genus humanum reparari per passionem Christi ? Quod non, quia si nobilius ens lapsum non necesse est reparari per passionem Christi, nec minus nobile ; sed Angelus qui est nobilior homine, lapsus est, et non est necesse ipsum reparari passione Christi, nec alia : igitur nec hominem.
Respondetur ad hoc dupliciter. Primo, quia non tota natura Angelorum cecidit, sicut hominum, et ideo ne tota species hominum periret, necesse fuit hominem reparari, et non Angelum.
Contra, si quilibet Angelus est alterius speciei ab alio, sicut dicunt sic respondentes, tunc tot sunt species quot individua, et quaelibet species est nobilior specie humana secundum se ; cum igitur multi Angeli ceciderunt, majus inconveniens est tot species non reparari, sed perire in aeternum, quam unam speciem infimam, cujusmodi est tota species humana respectu cujuscumque Angeli, et maxime respectu tot cadentium.
Confirmatur, quia si essent duo coeli, et alterum annihilaretur, et essent multae muscae, et annihilarentur, dicere quod necesse est speciem muscarum reparari, et non coelum, frivolum videtur, cum coelum sit multo nobilius ; sic hic de reparatione Angelorum cadentium et hominum.
Ideo aliter respondetur, quod quia homo alterius tentatione cecidit, scilicet diaboli, Angeli non, sed propria voluntate solum, ideo debuit homo reparari, et non Angeli. Unde Anselmus I. Cur Deus homo,c. 21. Sicut Angeli ceciderunt nullo alio nocente, ita nullo alio adjuvante surgere debent.
Contra: Factum est praelium magnum in coelo, etc. Apoc. 12. ergo videtur quod sicut draco pugnavit cum Michaele, sic eum tentavit.-Praeterea, videtur quod draco, id est, Lucifer, peccando tentavit alios sibi consentientes.
Praeterea, ad principale, quilibet actus Christi sufficiens fuit ad redimendum genus humanum ; igitur non fuit necesse redimi hominem per passionem. Antecedens probatur, quia actus est laudabilior passione, quia laus consistit in actu ; modo illa passio Christi non habet, quod sit sufficiens meritorie, nisi in relatione ad personam Verbi ; eo autem modo, et actus ejus elicitus in relatione ad Verbum fuisset sufficienter meritorius.
Praeterea, 2. Ethic. c. 5. Passionibus nec laudamur, nec vituperamur ; igitur videtur quod passio non sit meritoria, sed actio.
Praeterea, Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 14. approbat dictum discipuli sui, quod minima laesio illius personae fuit pejor, quam peccatum omnium hominum sit malum ; sed quanto poena satisfactoria, dummodo esset sufficiens, posset esse minor laesio illius personae, tanto convenientior esset igitur non necesse, nec decens fuit hominem redimi morte Christi, cum minor poena suffecisset.
Praeterea, per passionem Christi non potuerunt redimi occidentes Christum ; igitur nec genus humanum. Antecedens probatur, quia tantum malum erat actio illorum privans vitam Christi, quantum bonum erat vita Christi, et tunc tanta erat inimicitia occidentis, quanta erat amicitia Christi reconciliantis; igitur vita quam posuit moriendo, non sufficit ad redimendum peccatum occidentium, quia meritum debet excedere culpam et reatum, si sit satisfactio.
Contra, Anselmus 2. Cur Deus homo, cap. 15. Ecce vides quomodo rationabilis necessitas exigat ex hominibus perficiendum esse civitatem supernam, nec hoc fieri posse, nisi per remissionem peccatorum, quam nullus homo habere potest nisi per hominem, qui idem ipse homo sit
et Deus, atque morte sua Deo homines peccatores reconciliet; expresse enim videtur dicere, quod necesse erat hominem redimi per mortem Christi. Idem potest haberi ibidem cap. 3. et 16.