Consequenter cum dicit, cantate, agit de cantu humanae vocis. Sciendum est autem secundum litteram, quod duplex est modulatio: quaedam enim est per simplicem cantum, et quaedam est organizando. Primum tangit, cum dicit, canticum novum. Secundum, ibi, in vociferatione. Secundum spiritualem intellectum, de duobus debet homo exultare: scilicet de bonis gratiae susceptis, et de bonis gloriae expectatis. Per prima bona innovamur.
Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae: Rom. 6: in novitate vitae ambulemus.
Ille ergo cantat canticum novum, qui exultat in deo de renovatione gratiae: Apoc. 14: cantabant sancti canticum novum. Ille vero bene psallit in vociferatione, qui de bonis gloriae cantat, et canticum quod homo corde concipit, exprimit verbis.
Vel in jubilatione, seu in jubilo, secundum Hieronymum. Est autem jubilus laetitia ineffabilis, quae verbis exprimi non potest; sed voce datur intelligi gaudiorum latitudo immensa. Illa autem quae non possunt exprimi, sunt bona gloriae: 1 Cor. 2: oculus non vidit, nec auris audivit etc..
Et ideo dicit, bene psallite ei in jubilatione, quia cantu exprimi non valent. Sed dices. In veteri testamento erant musica instrumenta, et cantica vocis.
Quare ergo ecclesia illa dimisit, haec vero assumpsit? ratio duplex mystice assignatur: quia erant figuralia. Secunda ratio est, quod deus laudatur mente et voce, non instrumentis. Alia ratio habetur ex verbis philosophi, qui dicit quod contra sapientiam est quod homines instruantur in lyris et musicis, quia occupant animum in sui operatione; sed simplex debet esse musica, ut a corporalibus retrahantur divinis laudibus mancipati.