CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit opinionem D. Thomae de ratione vestigii in corporalibus, et opinionem Henrici, de ratione secundum quam transfertur ad propositum, et in quo consistit, et quid in Deo correspondeat.
Quantum (a) ad primum dicitur, quod vestigium est impressio derelicta ex transitu alicujus super vacuum vel plenum, ipsum imperfecte repraesentans, et ideo imperfecte, quia vestigium repraesentat aliquid confuse et sub ratione speciei, imago perfecte, quia sub ratione individui. Sicut per vestigium distinguitur equus a bove, et cognoscitur quod transiens est equus, non bos, non autem distinguitur hic equus ab illo, sed imago distinguit sub ratione individui, quia imago Jovis non repraesentat Caesarem.
Quantum ad secundum (b) articulum dicitur, quod creatura habet ad Deum triplicem relationem sicut ad triplicem causam, et hoc secundum tres modos relativorum quos ponit Philosophus 5. Meta physicae.
Quantum ad primum modum refertur ad Deum relatione fundata super unum, scilicet relatione similitudinis, et hoc inquantum creatura est exemplata, et refertur ad Deum inquantum est causa exemplaris.
Quantum ad secundum modum, scilicet potentiae, refertur creatura ad Deum ut productum ad producentem.
Quantum ad tertium modum, scilicet modum mensurae refertur ad Deum, ut ordinata ad ipsum sicut ad causam finalem.
Isti igitur tres respectus integrant rationem vestigii, quia unus non sufficit sine aliis, ut colligitur ab Augustino 83. q. q. 74. De duobus ovis, etc. habetur hic igitur in quo consistit ratio vestigii in creatura. Sed respectu (c) cujus est ex parte Dei?
Respondeo, respectu appropriatorum tribus personis divinis, nam creatura per primum respectum, scilicet similitudinis, repraesentat artem exemplantis quae appropriatur Filio: per secundum repraesentat potentiam producentis quae appropriatur Patri; per tertium repraesentat bonitatem Amentis quae appropriatur Spiritui sancto.
Contra illud (d) quod dicitur in primo membro, si tantum esset unum animal, ita quod non esset aliud possibile in universo, adhuc ejus vestigium non esset ejus imago, quia adhuc non esset ejus vestigium similitudo totius. sed partis ; imago antem est totius similitudo,et tamen tunc non repraesentaret ipsum confuse, id est, secundum aliquam rationem communem sibi et aliis.
Dicetur quod sic, sicut modo Sol est universale, licet impossibile sit esse plures Soles, et scientia, quae est de ipso sub ratione universalis, non de hoc Sole, et ita species intelligibilis repraesentat universale, non antem hoc, licet universale non posset esse nisi in hoc.
Contra, si respectu alicujus inquantum est hoc, vestigium non est imago, habetur propositum, et hoc posito quod per quamcumque potentiam, ab hoc nihil abstrahi possit, sed hoc posito, adhuc posset repraesentare lotum hoc ut hoc, aut partem hujus, ut hujus. Item, si paries animalium diversorum specie, quae imprimunt in molle cedens, essent similes in quantitate et figura, vestigium non duceret in cognitionem sub ratione speciei, sed tantum sub ratione generis. Similiter, si in eadem specie essent paries dissimiles in quantitate et figura, vestigium duceret in cognitionem individui ut hoc, licet non totius ut repraesentari totaliter: ergo accidentalis differentia est species vel non species.