IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponitur sententia Anselmi continens quatuor dicta. Primum, necessarium fuit hominem redimi, alioquin frustra fuit a Deo factus. Secundam, hoc faciendum erat per satisfactionem, nec aliter fieri potuit, quia injustus est non reddens Deo quod debet, et talis nunquam admittitur ad beatitudinem. Tertium non potuit satisfactio ista fieri a puro homine, quia non potest dare aliquid majus eo pro quo peccatum facere non debuerat, quia pro nullo creato peccare debuit et tantum potest dare creatum. Idem probat aliis duabus rationibus. Quartum, necessarium fuit satisfactionem fieri per mortem Christi, quia non potuit per purum hominem fieri ex tertio dicto, et oportuit vincere per asperitatem suavitatem peccati, quo homo se subjecit diabolo ; et quia nihil est asperius morte, ideo Christum mori necesse fuit.
Ad istam quaestionem, quae est mere Theologica, propter quam solum videtur Anselmus fecisse totum librum Cur Deus homo, et ibi videtur eam solvisse, primo videndum est secundum Anselmum, quod necessarium fuit hominem redimi. Secundo, quod non potuit redimi sine satisfactione. Tertio, quod facienda erat satisfactio a Deo homine. Quarto, quod convenientior modus fuit hic, scilicet per passionem Christi.
Primum ostendo secundum eum, quia Deus et natura nihil faciunt frustra ; sed frustra fieret creatura rationalis, nisi posset summum bonum propter se amare, et ei per cognitionem et amorem propter se inhaerere ; aut ergo Deus deducit hominem ad hunc finem, aut non. Si
non, frustra igitur factus fuisset ; si sic, cum jam lapsus fuerit per peccatum, necesse est ipsum reparari. Hoc cap. 1. 2. Cur Deus homo, et ideo in 4. cap. concludit: Ex his est facile cognoscere, quod aut hoc perficiet Deus de natura humana, quod incepit, aut in vanum fecit tam sublimem naturam.
Secundum probat sic, cap. 24. et 25. primi libri, Cur Deus homo Injustus est omnis, qui non reddit Deo quod debet, quia injustus est etiam homo si non reddat homini, quod debet ; sed nullus injustus admittitur ad beatitudinem aeternam ; igitur qui non solvit Deo quod debet, non salvabitur ; sed omnis peccator abstulit a Deo honorem sibi debitum ; igitur quousque satisfecerit, est debitor et injustus ; ergo.
Si dicatur contra hoc, quod non oportet hominem esse injustum, licet non satisfecerit, quia potest excusari per impotentiam ; potest etiam remitti offensa per summam misericordiam Dei remittentis sine satisfactione ; ipse excludit utramque responsionem. Primo primam, dicens quod impotentia excusaret, si in ipsam non sponte se dejecisset homo peccando ; quia igitur sic se in impotentiam projecit, ideo ipsa impotentia est peccatum, quia debet eam non habere; debet enim posse reddere honorem Deo, quem abstulit, et ideo si per peccatum facit se impotentem ad reddendum, non excusatur, sed vituperatur. Et ponit exemplum, si Dominus praecipiat servo facere aliquod bonum opus, et praecipiat sibi, ne se praecipitet in foveam sibi monstratam, de qua non poterit surgere ; si servus sponte projiciat se in foveam, contemnens mandatum Domini sui, ut sic non posset perficere opus sibi praeceptum a Domino, non excusatur ex impotentia, quia ipsam impotentiam ipse fecit sibi. Sic in proposito, impotentiam satisfaciendi fecit sibi homo per peccatum, ideo ex impotentia non excusatur, sed est ei peccatum et injustitia) nullus autem injustus admittitur ad beatitudinem, quare oportet satisfacere, ut fiat justus.
Secundam excludit sic, cum dicitur quod remittitur per misericordiam, quaero, aut remittitur debitum, ut non teneatur ad reddendum Deo honorem., quem peccando abstulit, et hoc propter impotentiam reddendi, quia non potest reddere ; aut dimittit poenam pro peccatis dando beatitudinem. Si primum detur, illud non est aliud dicere, nisi quod Deus dimittit debitum, quia homo reddere non potest ; talem autem misericordiam attribuere Deo derisio est. Si autem remittat poenam, et facit hominem beatum, tunc beatificat hominem propter peccatum, quia scilicet habet impotentiam reddendi et satisfaciendi, quam debet non habere, quod est habere peccatum. Tertium, scilicet quod illa satisfactio, quae debeatur, non potuit fieri ab homine puro, probatur 22. cap. lib. I . Nullus satisfacit pro pec- cato hominis, nisi reddat aliquid majus eo, pro quo peccatum facere non debuerat ; sed pro omni eo, quod est citra Deum, vel esse potest, non debuit peccasse igitur non potuit satisfacere, nisi redderet Deo aliquid majus omni creatura facta et possibili fieri ; sed majus omni creatura simul sumpta, sicut arguit ibi, non potest reddere purus homo; igitur oportet Deum satisfacere pro peccato.
Praeterea ad idem, si homo peccator reddat Deo solum illud quod debet, si esset innocens, et nunquam peccasset, non est satisfactio pro peccato ; sed omnia quae potest homo facere, scilicet Deum honorare, cor Deo humiliter offerre, misericordiam in dando, et dimittendo, et obediendo, et quidquid videtur posse, totum debet Deo, etiamsi non peccasset ; igitur hoc exhibendo Deo non satisfacit pro peccato ; igitur requiritur aliquid majus omnibus his offerri Deo ad hoc, quod satisfactio valeat, quod non potest fieri a puro homine.
Praeterea, cap. 23. et 24. lib arguit ad idem sic : Homo non potest satisfacere Deo pro peccato, nisi reddat Deo totum quod abstulit; sed abstulit Deo quidquid de natura humana Deus facere proposuerat ; proposuerat autem de omnibus justis facere numerum electorum, ad quem numerum perficiendum homo factus est; sed nullatenus potuit hoc reddere homo peccator, quia peccator peccatorem justificare nequit. Nec decuit, quod aliquis innocens non descendens ex Adam redimeret nos per mortem, nisi Deus, quia tunc non fuisset homo restitutus ad pristinam dignitatem, ut soli Deo serviret, sed fuisset obligatus illi homini, quasi tantum pro redemptione, quantum Deo pro creatione, et ita posset reputare ipsum Deum pro reparatione, sicut verum Deum pro creatione ; et praeter hoc ille purus homo quantumcumque innocens, non potuit satisfecisse, sicut probant argumenta in tertio articulo ; igitur oportuit esse Deum hominem, quia nullus potuit nisi Deus, nec debuit nisi homo. De ista materia loquitur, cap penult. secundi libri, in simili de Angelo.
Quartum, scilicet quod oportuit Christum satisfacere per mortem, licet non esset debitor mortis, probat 2. capitulo secundi libri, sic: Ratio docuit, sicut patet in tertio articulo, quod oportebat illum, qui satisfacere debebat pro homine, habere aliquid majus omni eo quod est sub Deo, quod sponte et non ex debito deberet homo, ut sicut sponte homo peccaverat per suavitatem se stibjicieudo diabolo, ita vincat per asperitatem ipsum diabolum ; nihil autem asperius aut difficilius aut majus sub Deo potest homo ad honorem Dei sponte et non ex debito bati quam mortem ; igitur Christus homo, qui major erat omnibus sub Deo, per mortem, quam non debuit bati, satisfacere debuit. Hoc idem patet cap. 14. 2. lib. scilicet quod mors sufficit pro omnibus, ubi approbat responsionem discipuli, dicens ipsum recte existimare in hoc quod dicit se malle infinitos mundos, si essent, redigi in nihilum, quam offendere Deum, et potius deberet se velle magis omnia peccata, quae sunt et Inerunt, permittere cadere super se, quam hominem Christum occidere ; et concludit sic Anselmus : Videmus ergo quod violationi vitae corporalis hujus hominis, nulla immensitas vel multitudo peccatorum extra personam Dei comparari valet. Haec Anselmus. Quia igitur fuit tam nobilis vita ejus, mors ejus fuit multum accepta. Deo, ut per illam satisfacere posset. Haec veraciter, ut potui, ex dictis ejus collegi.