Secundo cum dicit, quia, assignat rationem gaudii et laudis. Ratio autem laudis et gaudii duplex est. Una ex parte dei, de quo est exultandum.
Secunda ex parte effectuum ejus, ibi, verbo domini.
Circa primum tria facit. Primo ponit ex quibus ex parte dei. Et primo, quia rectum est verbum domini, idest instructio: Ps. 118: lucerna pedibus meis etc.. Vel ipsa promissio: Prov. 8: justi sunt omnes sermones mei etc. Usque recti sunt intelligentibus. Secundo quia, omnia opera ejus in fide, idest fideles: Psal. 144: fidelis dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Multum autem habetur gaudium, quando invenitur homo fidelis: Prov. 20: virum autem fidelem quis inveniet? vel, in fide, ait, quia opera dei sunt bona merita.
Haec autem non sunt meritoria nisi fiant in fide, quia sine fide impossibile est placere deo, Hebr. 11. Vel, rectum verbum, et opera ejus. Sed quibus? in fide idest in fidelibus: in infidelibus enim non apparent opera dei et verba recta. Tertio quia diligit: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit affectum dei cum dicit, diligit dominus. Secundo manifestat per signum, ibi, misericordia domini plena est terra. Inter omnia quae faciunt gaudere de domino, sunt duo, scilicet misericordia et justitia: Prov. 20: misericordia et veritas custodiunt regem. Per justitiam enim subditi defenduntur.
Tolle justitiam, et nullus securus et laetus erit. Item sine misericordia omnes timent, et non diligunt. Hoc de deo dat intelligi, cum dicit, diligit dominus misericordiam et judicium. Diligit enim in seipso, quia in opere sunt haec: Ps. 24: universae viae domini misericordia et veritas.
Item diligit in unoquoque: Mich. 6: indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique etc.. Et ideo ait, exultate, quia vere misericordiam diligit deus: nam misericordiam domini plena est terra. Ecce manifestat per signum. Omnis enim plenitudo terrae procedit ex misericordia dei, quia terra est non temporalibus, sed spiritualibus bonis plena; et maxime post adventum christi. Act. 2: repleti sunt omnes spiritu sancto etc.. Omnia enim haec sunt ex misericordia dei: Rom. 9: non est volentis neque currentis, sed dei miserentis. Dicit autem, terra etc. Non caelum, quia in caelo nulla est miseria, et ideo non indiget misericordia; sed terra ubi repletur homo multis miseriis, indiget plenitudine misericordiae.