IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententiam Anselmi, quatenus ait necessarium fuisse redimi hominem per passionem Christi, quod etiam videtur Richard. Vict. lib. de Incar. cap. 8. et favet Chrysost. homil. 10. in Joan. et alii Patres, impugnat Doctor. Primo ex Augustino. Secundo, non fuit alia necessitas mortis Christi, nisi consequentiae, quia scilicet Deus voluit, sed libere voluit ; ergo. Tertio, non aliter fuit necessarium Christum mori, nisi ut praedestinati salvarentur, sed ipsa hominum praedestinatio fuit libera Deo: ergo et solvit rationes Anselmi singillatim. Haec sententia est communis DD. et Patrum, Augustini supra, et lib. de agone Cbristi, cap. 11. Leonis serm. de Nat. cap. 3. Gregor. 17. Mor. cap. 18. et lib. 24. cap. 2. Hug. Vict. 1. de sacr. part. 8. cap. 10. et Patres qui videntur favere Anselmo, loquuntur de necessitate immutabilitatis, de qua forte, (inquit Doctor) ipse Anselmus exponi potest.
In istis dictis Anselmi videntur aliqua dubia. Primo enim ipsa conclusio in se videtur dubia, cum velit quod redemptio non possit esse nisi per mortem Christi, et per aliquid sponte oblatum excedens omnem creaturam. Primo probo quod aliter potuit homo redimi, quam per mortem Christi. Augustinus 13. de Trinit. cap. 10. Alius modus redimendi hominem Deo non defuit, ejus enim potestati cuncta subjacent ; non ergo fuit necessitas in conclusione.
Praeterea, non est aliqua necessitas, quod Christus homo redimat hominem per mortem, nisi necessitas consequentiae, scilicet posito quod ordinaverit sic illum redimere: sicut si curro, moveor, haec est necessitas consequentiae, sed antecedens est simpliciter contingens, et similiter consequens, scilicet me currere et me moveri. Similiter Christum pati mortem, fuit contingens, sicut contingens fuit ipsum praevideri passurum ; nulla est ergo necessitas nisi consequentiae, scilicet si praevisus fuit pati, patietur, sed tam antecedens quam consequens fuit contingens.
Praeterea, nulla est necessitas genus humanum reparari igitur nec Christum pati. Consequentia de se patet. Antecedens probatur, quia si sic, hoc non est nisi quia homines praedestinati sunt ad gloriam, et lapsi non possunt intrare nisi per satisfactionem ; sed modo ita est, quod praedestinatio hominis contingens est et non necessaria) sicut enim Deus ab aeterno contingenter praedestinavit hominem, et non necessario, quia nihil necessario operatur respectu aliquorum extra se, ordinando illa ad bonum, sic potuit non praedestinasse ; nec est inconveniens hominem frustrari a beatitudine, nisi praesupposita praedestinatione hominis, igitur nulla fuit absolute redemptionis ejus necessitas, sicut nec praedestinationis ejus.
Contraea, quaedicuntur in secundo . articulo, an homo possit reconciliari sine satisfactione, tangetur in quarto, tractatu de Poenitentia ; sed dato quod satisfactio requiratur, non tamen requiritur necessario, quod satisfaciens sit Deus, nec hoc probatur. Et quando in tertio articulo dicitur, quod non satisfacit quis Deo, nisi offerat Deo aliquid majus formaliter, quam pro quo peccare non debuit, quod est majus tota creatura, credo, salva reverentia sua, quod hoc non est verum. Non enim oportuit satisfactionem pro peccato primi hominis excedere totam creaturam formaliter in magnitudine et perfectione ; suffecisset enim obtulisse Deo majus bonum, quam fuerit malum illius hominis peccantis. Unde si Adam per gratiam datam et charitatem habuisset unum vel multos actus diligendi Deum propter se, ex majori conatu liberi arbitrii, quam fuit conatus in peccando, talis dilectio suffecisset pro peccato suo remittendo, et fuisset satisfactum. Et tunc propositio illa est falsa, quod debuit offerre Deo aliquid majus omni eo pro quo peccare non debuerat. Sed sicut pro amore creaturae, ut objecti diligibilis, non debuit peccare, ita satisfaciendo debuit offerre Deo aliquid majus attingendo per actum objective, quam sit creatura, scilicet amorem attingentem Deum propter se, et ille amor objeclive, ut terminatur in Deum, excedit amorem creaturae, sicut Deus creaturam. Unde sicut peccavit per amorem ignobilioris objecti in infinitum, ita debuit satisfacere per amorem nobilioris in infinitum, et hoc suffecisset saltem de possibili.
Dico igitur, quod amor, quem offerre debet satisfaciendo, debet excedere amorem cujuscumque creaturae, quod verum est, et diligere magis objectum nobilius satisfaciendo, quam dilexerit ignobilius peccando ; tamen ille actus, quo convertar ad Deum per amorem, in sua formali ratione non est major omni creatura, nec etiam amor Christi creatus, quo dilexit Deum, fuit talis ;
unde ipse vult omnino infinitatem habere, ubi non est ex formali ratione rei.