Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Describit vestigium, et refutat modos dicendi D. Thom. et Henrici relatos ; littera est satis clara.
Quantum (a) ad hoc igitur dico, quod vestigium est similitudo illius partis animalis, a qua imprimitur in aliquid sibi cedens: sed similitudo expressa partis non est similitudo totius, quia neque secundum rationem totius in se, nec etiam qua totum immediate cognoscitur, sed arguitive tantum ex hoc quod cognoscitur illud repraesentatum esse aliquid illius: et ideo si illud suppositum sit falsum, puta quod illud imprimens est separatum a toto, ut si pes amputatus a corpore imprimeret vestigium, erraret quis circa totum, cujus nata est esse talis pars impressiva vestigii. Patet etiam, quod si totum corpus esset ita impressum pulveri, sicut modo pes est impressus, illa impressio derelicta vere esset imago et similitudo totius, sicut modo Vestigium est similitudo partis. Hoc etiam ad (b) propositum applicando, non videtur quod prima differentia posita inter vestigium et imaginem, sit vera, quia nulla creatura repraesentat Deum nisi secundum conceptus communes, et non secundum conceptus speciales, scilicet speciei specialissimae; ergo non est differentia creaturae ad creaturam in repraesentando Deum in ratione communi et non communi.
Quod etiam (c) dicitur in secundo membro, quod vestigium consistit in istis tribus relationibus, non videtur verum, quia licet ratio vestigii dicat respectum quemadmodum similitudo, realiter tamen non est respectus tantum, sicut non dicitur similitudo esse in respectu praecise, sed in aliquo absoluta in quo fundetur relatio similitudinis. Ita videtur etiam ratio vestigii non esse in respectu praecise, sed in aliquo absoluto in quo fundatur ille respectus ; et hoc probatur sic, quia vestigium est similitudo vestigiati, ex quo cognito cognoscitur illud, ergo vestigium potest praecognosci naturaliter illi cujus est vestigium, sed relatio non potest praecognosci termino naturaliter.
Item quod dicitur (d), quod illi tres respectus pertinent ad illos tres modos relativorum, hoc videtur falsum, quia Philosophus 5. Metaph. ponens differentiam duorum modorum ad tertium, vult quod in duobus primis modis sit mutua relatio, in tertio autem non, sed tantum unum dicitur ad aliud, quia aliquid est ejus. Omnis autem relatio creaturae ad Deum est non mutua, sed tantum dicitur Deus ad creaturam, quia creatura ad ipsum; ergo omnis respectus creaturae ad Deum, est secundum tertium modum.
Quod autem (c) adducit de primo modo de similitudine, non valet, quia illa similitudo quae est exemplati ad exemplar, non est de primo modo, quia non est similitudo univocationis, sed imitationis: imo pertinet ad tertium modum, sicut manifeste patet per Philosophum, qui in tertio modo ponit relationem scientiae ad scibile, et universaliter mensurati ad mensuram, exemplar autem habet relationem mensurae respectu mensurati vel exemplati, ergo, etc,