IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Secunda conclusio, corpus Christi in Eucharistia posse moveri primo motu proprie a Deo ; ratio, quia habet dispositiones requisitas ad recipiendas formas illorum quatuor generum, quia habet omnia absoluta quae habet in coelo. Tertia conclusio, potest corpus ut hic moveri motu, largo modo, primo, seu immediate, quia ad motum hostiae acquirit novas praesentias, quas non habet, ut in coelo.
Secunda conclusio probatur, per quartam rationem factam ad primam partem, quia omnem dispositionem necessariam ad recipiendum calorem habet corpus Christi ut hic, quam habet ut in coelo: ergo si ut hic, non repugnat recipere calorem, esto per possibile vel impossibile, quod nusquam alibi esset, et per consequens cum virtus divina omnem formam posset imprimere passo, cujus passum est receptivum, sequitur quod Deus potest corpus suum ut hic transmutare primo ad calorem.
Tertia conclusio patet, quia tenemus, quod post consecrationem ubicumque hostia, ibi vere est corpus Christi; ergo propter praesentiam uniformem corporis ad hostiam, quae hostia habet aliam et aliam praesentiam localem primo, ad aliud et aliud continens, sequitur quod corpus Christi habeat aliam et aliam praesentiam, ad. aliud et aliud continens. Hic autem alia et alia praesentia non est sine mutatione sic extensive sumpta ; et isto modo inest primo corpori, ut hic, quia nullo modo corpus Christi, ut in coelo, habet istam praesentiam, imo neutram.
Et si quaeras, possetne habere aliam et aliam praesentiam, et non tantum respectu continentis, scilicet speciei, ita quod esset praesentialitas respectu continentis speciem, licet respectu speciei non haberet aliam praesentiam, et inciperet habere novam praesentiam respectu alterius?
Dico, quod non est simpliciter necessarium illud corpus esse praesens speciei, sed tantum ex ordinatione divina, de qua certificavit Ecclesiam. Posset ergo Deus de potentia absoluta facere corpus suum non esse praesens speciei, isto modo, manente specie, et facere ipsum isto modo praesens aeri circumstanti hostiam, et etiam successive nunc uni parti aeris, nunc alteri, et sic transferre corpus de loco hostiae, usque ad quamcumque partem universi, et semper sub eodem modo existendi, non localiter cum alio corpore replente locum.