In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Posset, si Deus ita vellet, purus homo sanctus et innocens satisfacere pro genere humano sufficienter, et secundum justitiam. Est contra Anselmum supra, Bonavent. hic a. 1. quaest. 3. et Richard. art. 1. quaest. 5. Probatur primo, quia posset Deus acceptare ad eum finem actus bonos unius Angeli. Secundo, posset purus homo habere summam gratiam, sicut habuit anima Christi. Tertio, non videtur repugnantia, quin quilibet pro se posset satisfacere, ergo et pro omnibus, si Deus vellet. Alias rationes habet Doctor 4. dist. 15. quaest. 1. art. 1. convenit D. Thom. 3. part. quaest. 1. art. 2 ad 2. ubi Cajet. et 1. 2. quaest. 114. a. 3. et est communis DD. Sed D. Thom. cum suis putat hujusmodi satisfactionem non posse secundum aequalitatem justitiae, Doctor vult quod sic. Si vero loquamur de rigore justitiae, sic nec ipse Christus satisfacere potuit secundum Doctorem.
Contra illud, quod dicit in quarto articulo, quod nullus nisi homo debuit satisfacere, hoc non videtur absolute necessarium, quia unus qui non est debitor, potest satisfacere pro alio, sicut pro alio orare. Unde sicut Christus homo innocens, non debitor, satisfecit, sic si placuisset Deo, potuit unus bonus Angelus satisfecisse, offerendo aliquid placitum Deo pro nobis, quod ipse acceptasset pro omnibus peccatis, quia tantum valet omne creatum oblatum, pro quanto Deus acceptat illud, et non plus, sicut supra dictum est.
Praeterea, unus purus homo potuisset satisfacere pro omnibus, si fuisset conceptus sine peccato, sicut potuisset fieri de possibili, operatione Spiritus sancti et matris, sicut fuit Christus, et Deus dedisset sibi summam gratiam quam potuisset recipere, sicut dedit Christo sine meritis praecedentibus ex liberalitate sua, talis enim potuisset mereri deletionem peccati, sicut et beatitudinem. Et cum dicit, quod tunc obligaremur ei tantum, quantum Deo, falsum est, imo simpliciter Deo, quia totum quod ille haberet, esset a Deo; obligaremur tamen multum sibi, sicut obligamur Beatae Virgini et aliis Sanctis, qui meruerunt pro nobis, semper tamen finaliter et summe Deo tanquam ei a quo aliorum bona procedunt.
Praeterea, videtur, (de possibili dico) quod quilibet potest satisfacere pro se, quia si data fuisset cuilibet homini prima gratia sine meritis, sicut modo, licet quilibet sit filius irae, cuilibet tamen dat primam gratiam sine meritis propriis, et tunc meretur beatitudinem ; igitur potuit etiam meruisse deletionem culpae.