CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad hoc. Doctor describit vestigium in corporibus dicens : Vestigium est similitudo it ius partis animalis, a qua imprimitur in aliquid sibi cedens, per cujus cogniti nem arguitive devenitur in cognitionem totius. Id est, quod vestigiu ? est aliquid impressum ab aliqua parte animalis, puta a pede hominis quod impressum, est immediate similitudo illius partis, qua parte cognita, faciliter devenimus in cognitionem totius ; nam per illud vestigium cognoscitur inmediate, quod pars imprimens sit pars illius totius per quam cognitam arguitive cogn scatur totum. Si a item impressum esset inmediate simili tu to totius, tunc non diceretur vestigium, sed imago illius. Et patet Litera Doctoris.
Sed aliqualiter dubitatur, quomodo per vestigium cognoscitur vestigiatum, non enim cognitio partis est causa cognitionis totius, cum cognitio totius sit perfectior cognitione partis. Tum etiam, quia vestigium est similitudo partis, sed non potest cognosci similitudo partis, puta hominis, nisi praecognita parte illa, et illa pars non cognoscitur esse pars hominis, nisi praecognoscatur homo: si ergo praecognoscitur homo, ergo per vestigium cognitum non devenitur in cognitionem vestigiati, quia praecognoscitur.
Dico, quod cognitio partis non est causa cognitionis totius, sed parte cognita, inclinatur intellectus ad cognoscendum totum cujus est pars, ita quod cognitio totius aliunde causatur, sicut cognitio effectus non est causa cognitionis causae; sed cognito effectu, movetur intellectus ad cognoscendam causam, et cognitio causae aliunde causatur quam ab effectu, ut supra expositum est quaest, i. prologi. Ad aliud concedo, quod actu non cognoscitur similitudo partis, nisi etiam toto simul cognito, nec etiam actu cognoscitur illud impressum esse similitudinem partis, parte non praecognita.
Quomodo ergo per vestigium cognoscitur vestigiatum, si illud praecognoscitur ? Dico, quod absolutum vestigii prius cognoscitur in se, et post cognoscitur quod est similitudo partis, praehabita cognitione partis in se ; et quia illa est pars totius, habita cognitione partis potest inquisitive deveniri in cognitionem totius, et hoc modo per vestigium cognoscitur vestigiatum, prius tamen ignotum: et habita cognitione vestigiati, tunc actu potest cognosci tale impressum esse formaliter vestigium tali vestigiali.
(b) Hoc etiam ad propositum applicando.
Hic Doctor improbat opinionem Thomae,
de illa differentia posita inter vestigium et imaginem, loquendo de vestigio et imagine Trinitatis, quia nulla creatura repraesentat Deum nisi secundum conceptus communes, et non secundum conceptum specialem, scilicet speciei specialissimae, ut diffuse ostensum est supra quaest. 1. praesentis dist. Et sic non est differentia creaturae ad creaturam, puta lapidis ad animam rationalem, in repraesentando Deum in ratione communi et non communi, quia omnis creatura, quaecumque sit illa, tantum repraesentat Deum in conceptu communi.
(c) Quod etiam dicitur in secundo membro. Hic improbat opinionem Henrici, et primo in hoc quod dicit, quod vestigium tantum consistit in relationibus. Et dicit Doctor quod consistit etiam in aliquo absoluto in quo fundatur relatio similitudinis, scilicet vestigii ad vestigiatum. Hic probat, quia vestigium est similitudo vestigiati, ex quo, supple vestigio cognito, cognoscitur illud vestigiatum, et sic vestigium potest praecognosci naturaliter illi cujus est vestigium, sed relatio non potest praecognosci termino naturaliter ; si enim vestigium lanium esset relatio ut dicit Henricus, nunquam per vestigium cognosceretur vestigiatum, quia vestigiatum est terminus talis relationis, sed terminus semper prius cognoscitur relatione, ut dixi supra, imo nulla relatio potest cognosci, nisi termino praecognito.
(d) Item quod dicitur, quod illi tres respectus pertinent ad illos tres modos relativorum. Secundo, Doctor improbat Henricum, ex hoc quod dicit quod relatio primi et secundi modi fundatur in creatura ad ipsum creatorem. Cum ergo talis relatio sit mutua, ut patet per Aristotelem 5. Metaph. text. com. 20. sequeretur quod Deus posset referri ad creaturam relatione reali, quod est impossibile, ut tenent communiter Doctores, et subtiliter probat Doctor infra dist. 30.
(e) Quod autem adducit de primo modo de similitudine, non valet, quia similitudo primi modi est similitudo univocationis, patet per Aristotelem 5. Metaph. cap. Ad aliquid. Talis enim similitudo proprie fundatur super unum specie, sicut dicimus, quod album est simile alteri albo, quia utrumque album participat albedinem in communi, et patet quod hujusmodi similitudo non est creaturae ad Deum ; imo secundum ipsum, non est aliqua convenientia creaturae ad Deum in aliquo conceptu univoco, ut supra patuit quaest. 1. praesentis distinct. Similitudo ergo exemplati ad exemplar non est similitudo univocationis (cum exemplar et exemplatum non univocentur, nedum in aliqua specie specialissima, sed nec in aliquo conceptu etiam communissimo), sed magis exemplati ad exemplar est similitudo imitationis, et per consequens talis relatio magis pertinet ad tertium modum relativorum, quae relatio est mensurati ad mensuram, exemplar autem habet rationem mensurae respectu exemplati.