IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quarta conclusio, corpus Christi ad motum specierum a solo Deo immediate posse moveri. Ratio est, quia cum aliqua conjunguntur per actum liberum voluntatis, movens unum, non ideo movet alterum, si est ei proportionatum, quia nullum habet necessarium nexum cum moto, sed si vult voluntas nectens, movetur, si non vult, non ; ita est hic. Et explicatur exemplo Angeli sedentis super lapidem, quem non movet movens lapidem. Contra hanc Thomistae inaniter multa objiciunt indigna solutione.
(a) Quarta conclusio probatur, quia quod nullo modo habet virtutem motivam super aliud, quando illud est per se, non movet illud per accidens quando est cum alio, cum quo non facit unum, sicut actus et potentia. Sed virtus creata omnino non potest super corpus Christi in se sub isto modo existendi, ad movendum ipsum; ergo quando est cum alio, respectu cujus non est sicut potentia, nec sicut actus, sequitur, quod eadem virtus non poterit corpus illud movere, etiam per accidens; sic autem est cum hostia, quia patet quod species non est forma ejus, nec ipsum forma speciei.
Si major ista negetur, quia grave existens in navi movetur a movente navem, licet grave non sit forma navis, nec e converso. Instantia non est ad propositum, quia virtus motiva illius posset super grave per se, si grave per se esset; ideo autem addidi in majori, quorum neutrum est actus alterius, quia etsi aliquid, quod est actus alicujus, non posset per se moveri. ab aliquo, tamen potest moveri per accidens ab eodem potente movere totum, cujus est iste actus.
Sed ut contra majorem omnis instantia tollatur, accipiatur ista major, quando aliqua conjunguntur praecise per actum voluntatis, contingenter se habentis ad illam conjunctionem, si unum. illorum secundum se sit mobile omnino improportionatum alicui moventi, et reliquum proportionatum, ipsum non eadem motione potest movere utrumque istorum conjunctorum. Patet, quia si movet unum, quod est sibi proportionatum, non propter hoc per accidens movet reliquum, quia reliquum non est praesens isti moto, nec sicut actus potentiae, nec e converso; nec simpliciter ex aliqua necessitate naturali, sicut grave est praesens illi, cui innititur, et propter hoc simul movetur cum illo, sed tantummodo est sibi praesens voluntate aliqua contingenter se habente ad illam conjunctionem, quae per consequens potest non velle conjunctionem illam, stante tamen motione alterius illorum.
Exemplum istius, si Angelus voluntarie faceret se esse praesentem lapidi, si moveo lapidem, non propter hoc moveo Angelum, quia nec est mobile per se a virtute mea, nec per accidens in proposito, quia nec est forma, nec pars alicujus mobilis per se a me. Si ergo Angelus esset praesens lapidi moto a me in termino motus, hoc non esset per actum meum, sed per actionem suam propriam, qua faceret se praesentem ibi. Eodem modo in proposito, cum corpus sit praesens speciei, tantum per actum voluntatis divinae ; si facio speciem habere novum ubi, per illam motionem non est ibi corpus, quia nullo modo subest praesentialitas illius corporis, neque nova, neque antiqua, voluntati meae, nec etiam per accidens, quia non est forma, nec pars illius, quod subest meae motioni.
Contra, quod movet aliquid per se, movet per accidens quidquid est in illo ; ergo virtus creata, quae per se movet hostiam, per accidens movet corpus, quod per se est in hostia.
Secundo, quia aliter esset novum miraculum quoties Sacerdos transferret hostiam, quia illa translatio non posset fieri manente veritate Eucharistiae, sine speciali actione divina.
Ad primum dico, quod illa propositio prima falsa est, nisi intelligatur de illo quod est in moto, vel sicut actus in potentia, vel sicut pars in toto, vel sicut aliquid necessitate naturali conjunctum, ut grave illi cui innititur. Si enim tantum per actum voluntatis contingenter conjungitur hoc illi, movens istud, non propter hoc movebit illud: sed oportet, quod illa voluntas, quae est causa conjunctionis, sit etiam causa motionis illius, quod nulla naturali necessitate conjungitur moto. Sic est in proposito, et patet exemplum de Angelo; non enim movens lapidem per se, propter hoc movet Angelum per accidens, ut dictum est. Ad secundum dico, quod non est
novum miraculum, quia Deus ea voluntate, qua instituit Eucharistiam in Ecclesia, determinavit
. facere corpus Christi semper praesens speciei post consecrationem ; et ideo specie manente qualitercumque transferatur, quod Deus faciat corpus praesens alia praesentia, loquendo de praesentia respectu continentis, sicut species habet aliam praesentiam et aliam, ut primo contenta, non est novum miraculum, sed antiqua determinatio voluntatis divinae, sicut si Angelus determinasset per voluntatem, quod semper simul esset cum isto lapide, non diceretur miraculum, quia transfertur translato lapidei non tamen transferens lapidem per actionem suam transferret Angelum, sed Angelus voluntate propria.