IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Omnia quae fecit Christus in redemptione, fuisse libera, et eatenus tantum necessaria, quatenus immutabiliter volita a Deo, qui aliis multis modis potuit genus humanum salvare. Patet ex allatis num. 7. Vide ibi Schol.
Tunc ad quaestionem dico, quod omnia hujusmodi, quae facta sunt a Christo circa redemptionem nostram, non fuerunt necessaria, nisi praesupposita ordinatione divina, quae sic ordinavit fieri, et tunc tantum necessitate consequentiae necessarium fuit Christum pati, sed tamen totum fuit contingens simpliciter et antecedens et consequens. Unde credendum est, quod ille homo passus est propter justitiam ; vidit enim mala Judaeorum, quae fecerant, et quomodo inordinata affectione et distorta afficiebantur ad legem suam, nec permittebant homines curari in Sabbato, et tamen extrahebant ovem vel bovem de puteo in Sabbato, et multa alia. Christus igitur volens eos ab errore illo revocare, per opera et sermones, maluit mori quam tacere, quia tunc erat veritas dicenda Judaeis, et ideo pro justitia mortuus est, tamen de facto sua gratia passionem suam ordinavit et obtulit Patri pro nobis, et ideo multum tenemur ei. Ex quo enim aliter potuisset homo redimi, et tamen ex sua libera voluntate sic redemit, multum ei tenemur, et amplius quam si sic necessario, et non aliter potuissemus fuisse redempti ideo ad alliciendum nos ad amorem suum, ut credo, hoc praecipue fecit, et quia voluit hominem amplius teneri Deo, sicut si aliquis genuisset primo hominem, et postea instruxisset eum in disciplina et sanctitate, amplius obligaretur ei, quam si tantum genuisset eum, et alius instruxisset, et haec est congruitas, non necessitas.
Si autem volumus salvare Anselmum, dicamus quod omnes rationes suae procedunt praesupposita ordinatione divina, quae sic ordinavit hominem redimi, et sic videtur procedere, ita quod Deus ex praeordinatione, non voluit acceptare pro redemptione hominum, nisi mortem Filii sui, nulla tamen necessitas absoluta fuit. Unde in Psal. 129. Copiosa apud eum redemptio.
Ad primum principale secundum Apostolum ad Hebr. 2. Nusquam Angelus apprehendit, sed semen Abrahae ; tunc dico quod argumentum illud est bonum sicut morale, contra illos qui ponunt Angelos singulos in singulis speciebus, sed hoc credo falsum, ideo non cecidit aliqua species Angelica tota, licet forte de qualibet specie ceciderit aliquis, tunc teneo illam responsionem, quod quia tota species humana cecidit, ideo magis debuit reparari.
Alia etiam responsio ibi data sumitur ab Anselmo ; ideo potest etiam valere, quia homo peccavit suggestione diaboli, quae fuit alterius rationis, et suggestione uxoris, et forte non ita efficaciter fecit Angelus malus, quia licet aliqua tentatio fuit aliis ruina Luciferi, tamen non ita efficax sicut hominis a diabolo.
(a) Ad secundum concedo absolute, quod per bonum velle potuit satisfecisse, sed tamen aliter voluit. Et cum dicis quod actus sunt laudabiliores passionibus, dico, quod verum est loquendo de actu virtutis, quae distinguitur contra passionem, quae non accidit ex virtute, et sic loquitur Philosophus ; tamen passiones poenales, et maxime mors, quando est ex actu virtutis accepta et imperata, est laudabilior quam actus virtutis circa delectabile separatim. Unde actus virtutis circa tristabile est magis meritorius, quam actus virtutis circa delectabile, et passiones voluntariae concomitantes actum virtutis simul acceptae sunt magis meritoriae quam actus tantum, unde Salvator de Paulo dixit: Ostendam ei, quanta oporteat eum pati ; non dixit quanta oportuit eum agere. Quod ergo Christus voluit sic pati, processit ex amore intenso finis et nostri, quo dilexit nos propter Deum.
Ad aliud, cum dicitur, quod minima laesio istius personae fuit majus malum quam omnia peccata, hoc probat propositum, scilicet quod aliter potuisset redimere quam per mortem. Dico tamen, quod laesio illa, sicut et vita et illusio, valuisset tantum, pro quanto fuisset accepta. Ad aliud dico, quod peccatum occidentium Christum potuit redimi, tamen Anselmus dicit 15. cap. 2. quod non potuerunt eum scienter occidisse, hoc tamen non credo, sed credo quod licet scivissent eum Deum per unionem, adhuc potuissent eum occidisse ; et si hoc fecissent, adhuc eorum peccatum fuisset remediabile per passionem Chriti, quia plus dilexit Deus illam passionem acceptando quam odisset eorum malum. Unde non potuerunt habere actum tam difformem in malitia, sicut fuit bonus bonitate morali actus voluntatis, quo Christus voluit pati, quia actus ille habuit bonitatem non solum ex potentia voliliva, sed ex summa charitate qua voluit mori, et aliquo modo ex illa persona ; sed actus aliorum malus non habuit tantam malitiam ex habitu praecedente deordinato. Et quod Apostolus dicit: Quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, loquitur non de Judaeis, sed de principibus mundi, scilicet de daemonibus, quia si scivissent eum esse verum Deum, non instigassent homines ad ejus mortem ; et hoc propter bonum secutum ex morte, scilicet redemptionem hominis, quod bonum nolebant accidere, unde primo, quando ignoraverunt hoc, instigaverunt Judaeos ad mortem, postquam vero sciverunt ipsum esse verum Deum, persuaserunt contrarium. Unde uxor Pilati misit ad eum, dicens: Nihil tibi et justo illi, multa enim passa sum ista nocte in visu propter eum. Bene tamen voluissent ipsum mori sine redemptione humani generis, si fieri potuisset.