Tertio, cum dicit, timeat, ostendit effectum dei in terra. Et primo praemittit monitionem; secundo ostendit effectum dei circa terram, ibi, quoniam ipse dixit etc.. Circa primum duo facit. Primo enim ponit monitionem; secundo exponit eam, ibi, ab eo autem etc.. Dicit ergo, timeat dominum etc..
Sed quare hic posuit monitionem, cum locutus sit de effectibus aliis in quibus nulla monitione usus est, sed solum de terra? ratio est, quia omnis alia creatura obedit deo ad nutum, nisi homo terrenus; et ideo dicit, omnis terra, idest omnis homo terrenus, timeat dominum. Eccl. Ult.: deum time, et mandata ejus observa: hoc enim est omnis homo. Nam metonymica locutio est haec ut intelligatur continens pro contento, cum dicit, terra, idest habitatores terrae. Secundo exponit monitionem, dicens, ab eo autem etc.: bona scilicet commotio ad servitium dei: quia ipse solus trahit. Joan. 6: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.