Quod iudicibus licet poenas inferre.
Quia vero poenas a deo inflictas aliqui parvipendunt, propter hoc quod, sensibilibus dediti, solum ea quae videntur curant; ideo per divinam providentiam ordinatum est ut in terris sint homines qui per poenas sensibiles et praesentes aliquos ad observantiam iustitiae cogant. Quos manifestum est non peccare dum malos puniunt.
Nullus enim peccat ex hoc quod iustitiam facit. Iustum autem est malos puniri: quia per poenam culpa ordinatur, ut ex supra dictis patet. Non igitur iudices peccant malos puniendo.
Adhuc. Homines qui in terris super alios constituuntur, sunt quasi divinae providentiae executores: deus enim, per suae providentiae ordinem, per superiora inferiora exequitur, ut ex supra dictis patet. Nullus autem ex hoc quod exequitur ordinem divinae providentiae, peccat. Habet autem hoc ordo divinae providentiae, ut boni praemientur et mali puniantur, ut ex supra dictis patet. Non igitur homines qui aliis praesunt, peccant ex hoc quod bonos remunerant et puniunt malos.
Amplius. Bonum non indiget malo, sed e converso. Illud igitur quod est necessarium ad conservationem boni, non potest esse secundum se malum. Ad conservationem autem concordiae inter homines necessarium est quod poenae malis infligantur.
Punire igitur malos non est secundum se malum.
Item. Bonum commune melius est quam bonum particulare unius. Subtrahendum est igitur bonum particulare ut conservetur bonum commune. Vita autem quorundam pestiferorum impedit commune bonum, quod est concordia societatis humanae.
Subtrahendi igitur sunt huiusmodi homines per mortem ab hominum societate.
Praeterea. Sicut medicus in sua operatione intendit sanitatem, quae consistit in ordinata concordia humorum, ita rector civitatis intendit in sua operatione pacem, quae consistit in civium ordinata concordia.
Medicus autem abscindit membrum putridum bene et utiliter, si per ipsum immineat corruptio corporis. Iuste igitur et absque peccato rector civitatis homines pestiferos occidit, ne pax civitatis turbetur.
Hinc est quod apostolus dicit, I Cor. 5-6: nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? et post pauca subdit: auferte malum ex vobis ipsis. Et Rom. 13-4, dicitur de potestate terrena quod non sine causa gladium portat: dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Et I Petr. 2, dicitur: subiecti estote omni humanae creaturae propter deum: sive regi, quasi praecellenti; sive ducibus, quasi Missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.
Per hoc autem excluditur error quorundam dicentium vindictas corporales non licite fieri.
Qui ad sui fulcimentum erroris inducunt quod dicitur Exod. 20-13: non occides. Quod etiam Matth. 5-21 resumitur.
Inducunt etiam quod dicitur Matth. 13-30, quod dominus ministris volentibus zizaniam colligere de medio tritici, respondit: sinite utraque crescere usque ad messem. Per zizaniam autem filii nequam intelliguntur, per messem autem saeculi finis, ut ibidem dicitur. Non igitur mali subtrahendi sunt de medio bonorum per occisionem.
Inducunt etiam quod homo quandiu in mundo est, potest in melius transmutari.
Non ergo est per occisionem subtrahendus a mundo, sed ad poenitentiam reservandus.
Haec autem frivola sunt.
Nam in lege quae dicit, non occides, postmodum subditur: maleficos non patieris vivere. Ex quo datur intelligi occisionem hominum iniustam prohibitam esse. Quod etiam ex verbis domini apparet Matth. 5. Nam cum dixisset, audistis quia dictum est antiquis, non occides, subiunxit: 22 ego autem dico vobis, qui irascitur fratri suo etc.. Ex quo dat intelligere illam occisionem esse prohibitam quae procedit ex ira, non autem illam quae procedit ex zelo iustitiae.
Quod etiam dominus dicit, sinite utraque crescere usque ad messem, qualiter intelligendum sit, apparet per id quod sequitur: ne forte, colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Ibi ergo interdicitur malorum occisio ubi hoc sine periculo bonorum fieri non potest. Quod plerumque contingit quando mali nondum discernuntur a bonis per manifesta peccata; vel quando timetur periculum ne mali multos bonos post se trahant.
Quod vero mali, quandiu vivunt, emendari possunt, non prohibet quin iuste possint occidi: quia periculum quod de eorum vita imminet, est maius et certius quam bonum quod de eorum emendatione expectatur. Habent etiam in ipso mortis articulo facultatem ut per poenitentiam convertantur ad deum.
Quod si adeo sunt obstinati quod etiam in mortis articulo cor eorum a malitia non recedit, satis probabiliter aestimari potest quod nunquam a malitia resipiscant.