CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De enumeratione impedimentorum in communi.
Ex bis quae in superiori libro dicta sunt, manifestum est quod in omnibus amicitiis quae sunt dissimilium specierum, semper analogum secundum distributivam vel communicativam justitiam aequat et salvat amicitiam.
Quod patet in politicis amicitiis, quas politicus ordinat In civitate propter operum communicationem, sine quibus non potest salvari civitas. Coriario enim pro calceamentis retributio fit secundum communicativam justitiam, secundum sui operis dignitatem quae est valor operis. Talis etiam retributio fit textori pro opere suo, et architecto, et similiter est in reliquis omnibus, quae ad communicationem veniunt civitatis. In talibus autem omnibus una quaedam communis mensura inventa est, quae numisma vocatur. Quod ideo a numero denominatur, quia numero suo majoris valoris aut minoris mensurat et adaequat. Ad numis-
ma enim omnia talia referuntur, et numisrnate mensurantur, quando veniunt ad. communicationem qua de uno ad alium commutantur.
Tales enim amicitiae quae sunt tam dissimilium specierum, ex principiis amicitiae non possunt determinari. Magnam enim habent diversitatem et magnum errorem. Et in moralibus magis ex particularibus quam ex universalibus est procedendom. Propter quod specialem librum hic inducere oportet. Loquemur autem hic de impedimentis quae non tantum accusabilem faciunt amicitiam, sed. etiam sine accusatione statim resolvunt etiam species amicitiae. Vel etiam species impedimentorum non. stricte, sed large accipimus, Ita scilicet quod modi species vocentur, sicut in secundo magnorum Moralium ab Aristotele est determinatum. Propter quod, etiam amorem amantium amicitiam vocamus, et benevolentiam, et concordiam, et benignitatem, et eutrapetiam., et hujusmodi omnia quae faciunt homines sibiinvicem : cum tamen accipiendo stricte nullum horum sit amicitia, vel amicitiae species.
Incipientes igitur dicimus quod impedimentum cujusdam amicitiae est quae amativa vocatur, quando quidem amator qui principium amationis est, accusat amatum vel amatam de hoc quod cum ipse superamans sit, omnia solvens quae debet ex amore, ab amato vel amata non redamatur, forte nihil recipiens vel habens amabile, si sic contingat : vel non tantum quantum debet recipere ab amato vel amata, : et e converso amatus vel amata accusat amatorem, quia antequam frueretur amore scilicet, omnia repromisit, et postquam amore perfruitus est, nihil vel non satis perfecit. Accidunt autem talia frequentius, quando amator quidam amat amatum vel amatam propter delectationem : e converso autem amatus vel amata amatorem vel amantem diligit propter utilitatem : haec enim quae amantur, non semper exi.stu.nt ambobus. Non enim semper amator utilis est, nec amata delectabilis est : et propter hoc cum amicitia primum inter eos sit, dissolutio fit talis amicitiae quando non fiunt illa quorum gratia amabant invicem. Tales enim non amant seipsos propter seipsos, sed. amant quaedam quae sunt in ipsis, quae sunt delectatio et utilitas : propter illa enim tales sunt amicitiae, scilicet quod salvatis salvantur, et illis deficientibus resolvuntur.
Ea autem amicitia quae honestatis morum est et virtutis, sola secundum seipsam amicitia est : et quia sola virtus constans est, propter hoc haec simpliciter manet, quemadmodum in priori libro dictum est.
Qui autem propter delectabile vel utile se invicem amant, etiam alia ratione contendunt quam sit illa quae dicta est. Contendunt enim et dissident, cum altera retribuantur ipsis, et non eadem quae appetunt in se ad invicem. Dicunt enim quod quantum ad amorem et appetitum aliquem non potiri eo quod appetit, simile est ei quod est nihil fieri in amoris retributione. Cujus exemplum est quod dicitur in Alexandro, quod citharaedum vocans tempore nocturni somni, ad quod Pythagoras dulcius et levius citharam tangi praecipiebat, sicut et Orpheus dulcedine citharae somnum vocasse dicitur, citharaedo repromisit, quod quanto melius et dulcius cithara caneret, tanto pius remunerationis esset accepturus. Cum autem in mane cithaeraedus ab Alexandro promissiones expeteret, respondit Alexander citharaedo jam recepisse quod promiserat. Delectationem enim pro delectatione se reddidisse dicebat. Tantum enim delectatus fuerat citharaedus vigilans, quia delectationes in melodiis habebat, quas Alexander dormiens non perceperat. Et haec quidem responsio conveniens esset, si in communicatione qua Alexander et citharoedus communi- cabant, uterque delectationem appetebat et quaerebat : tunc enim responsio talis satis habuit et sufficiens fuit. Sed in communicatione qua convenerunt, unus petebat utilitatem et lucrum, exhibens delectationem : alius autem petebat delectationem, ministrans lucrum. Et unus quidem habet quod vult et quaerit in alio: alter autem non habet in altero quod quaerit (cum non ministretur id quod quaeritur in ipso), tunc non bene se habebit id in quo communicant ad invicem. Unusquisque enim habens attendit et quaerit quibus potiri vult, secundum indigentiam sive ad indigentiae propriae supplementum : et illius quidem gratia quo potiri quaerit secundum indigentiae supplementum, dabit ministrando ea quae quaeruntur in ipso. Sic enim amator lucrum exhibet pro delectatione : amasia autem delectationem ministrat pro lucro : et accusant se invicem quando ad votum non inveniunt in alterutris quod quaerunt.