CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Scotus ex Augustino putat vestigium consistere in trib is, unitate, specie, ordine, quibus in Deo respondent unitas summa principII, pulchritudo, perfecta operatio. Ponit alios modos, notat varie posse assignari rationem vestigii in illis quae per rationem similitudinis vel proportionalitatis, repraesentant aliqua personis divinis appiopriata.
Quantum (a) ergo ad secundum articulum, concedo quod omnis respectus creaturae ad Deum pertinet ad illum tertium modum relativorum. Nec in solis respectibus consistit vestigium, sed in aliquibus absolutis, et forte in aliquo respecta, sicut in tertia sui parte, secundum quod assignat Augustinus partes vestigii 6. de Trinit. cap. 10. ubi dicit de creaturis : Haec igitur omnia, quae arte divina facta sunt, et unitatem quamdam in se ostendunt, et speciem et ordinem, unitas autem est perfectio absoluta, sicut patet per exempla sua ibi. Unum aliquid est sicut sunt naturae corporum, ingeniaque animarum, etc. species etiam seu forma, absolutum aliquid est, sicut patet per exempla sua ibidem, sicut sunt qualitates corporum et doctrinae animarum. Ordo autem aliquem respectum dicit, sed non ad finem ultimum, sed ad operationem, unde dicit : aliquem ordinem tenet sicut sunt pondera et collocationes corporum, et amores aut delectationes animarum, quare, etc.
Haec tria sic sumpta (b) repraesentant sub ratione similitudinis tria correspondentia eis in Deo, quia unitas repraesentat summam unitatem primi principii a quo est origo, et quoad hoc ait: In illa Trinitate summa origo est rerum omnium. Species in creatura repraesentat summam pulchritudinem in Deo, unde et subdit, et summa pulchritudo. Ordo sive operatio in creatura repraesentat operationem perfectissimam in Deo, et quoad hoc subdit, et beatissima delectatio.
Possunt et alia multa in creaturis assignari, quae velut similia repraesentant in divinis aliqua appropriata personis, puta unum, verum, bonum. Unum in creatura repraesentat unitatem appropriatam Patri. Verum veritatem appropriatam Filio. Bonum, bonitatem appropriatam Spiritui sancto; et istae omnes perfectiones substantiae sunt absolutae, et repraesentant absolutas Dei perfectiones personis appropriatas.
Aliter multipliciter assignatur vestigium, sive in illis quae per rationem similitudinis repraesentant aliqua appropriata personis, sive per rationem proportionalitatis. Dico autem proportionaliter repraesentare, quando ratio illius repraesentantis, non est formaliter in Deo, sed aliquid proportionale illi rationi, sicut de illa assignati one, modus, species et ordo, cum qua videtur esse eadem illa assignatio, Sapientiae 11. In numero, pondere et mensura.
Augustinus super Gen. lib. 4. Mensura omni rei modum praefigit. Numerus omni rei speciem praebet, et pondus ad quietem ac stabilitatem trahit y et post : fateamur ergo dictum esse, omnia in mensura, et numero, et pondere disposita, tanquam dictum esset, ita disposita ut haberent proprias mensuras suas, et proprios numeros, et proprium pondus, quae in eis pro sui cujusque generis mutabilitate mutarentur augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, levitate et gravitate.
Modus accipitur pro limitatione, et pro eodem accipitur mensura in illa assignatione, Sapientiae 11. Pondus autem accipitur ibi pro ordine, et numerus pro specie. Numerus sive species, et pondus sive ordo, exponantur sicut in prima assignatione, Sed mensura, quae est idem quod modus, non repraesentat aliquid sub ratione similitudinis, sed sub ratione proportionabilitatis, quia limitatio producti repraesentat potentiam illimitatam producentis, et sic patet quibus in creatura consistit vestigium, et respectu quorum in divinis, quia respectu appropriatorum personis divinis.
Sed quomodo (c) accipitur ratio vestigii in divinis, cum sit similitudo partis, cum in divinis non sit pars?
Respondeo, ut Trinitas est (d) quasi quoddam totum numerale, saltem in conceptu intellectus nostri, persona est ibi quasi pars hujus totius, ita etiam appropriatum personae inquantum appropriatum, est ibi quasi pars ejusdem, quia accipitur pro illo cui appropriatur. Nec tantum hoc, sed etiam appropriabile, licet non acceptum ut appropriatum, adhuc est ibi quasi pars ejusdem, quia ejus ratio ut est, et ut concipitur complete salvatur in una persona, et per consequens ratio ejus non ponit Trinitatem, sed ponit concomitanter unitatem alicujus personae in qua sit. Licet igitur creatura communiter non repraesentet, nec personam ut persona, quae est in intellectu nostro quasi pars Trinitatis, nec appropriatum ut appropriatum, non enim sic cognoscitur appropriatum nisi cognoscatur illud cui appropriatur, repraesentat tamen appropriabile, in quo salvatur quasi ratio partis, modo praedicto, respectu Trinitatis.