In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Quarta conclusio probatur, etc. Tertia et quarta conclusio est, quod Christus in Eucharistia possit moveri motu late et stricte sumpto, a divina virtute tantum, quantum ad motum, qui est ad substantiam, quantitatem et qualitatem. Assertio haec est communis, solum est difficultas quantum ad motum localem, non qui primo reciperetur in ipsum Christum, quasi per se primo reciperet motum ab agente creato ; sed de motu per accidens, an scilicet etiam causa secunda movendo per se species, moveat Christum per accidens, sicut movens per se continens movet per accidens contentum. In hac autem difficultate varie philosophantur moderni de natura et modo praesentiae sacramentalis Christi ad species et unione atque connexione extremorum ; de quibus infra suo dicemus loco distinct. sequenti, parum enim ad praesens refert.
Prima ergo sententia quoad praesens est: corpus Christi, ut est in Sacramento a nemine posse moveri per se intrinsece, nisi a solo Deo; per accidens autem posse moveri a quocumque habente virtutem movendi species. Est communior in schola D. Thomae quaest. 76. art. 6. ubi expositores in 4. dist. 10. quaest. 1 . art. 3. quaestiuncula 4. quem sequitur Richardus quaest. 1. art. G. Capreolus quaest. 3. art. 1. Suarez dispul. 53. sed. 1.1 conclusione ultima, Vasquez disp. 180. 1. 4. Haec sententia intelligitur de motore et motu Physico ; negatur autem moveri ab extrinseco agente creato per se, id est, motu primum recepto in corpus, quia est passum improportionatum; per accidens autem movetur a movente species, quia habet connexionem Physicam ad species, secundum quam trahitur, inquiunt, ad motum specierum.
Secunda sententia est Doctoris in praemissa conclusione, quia negat per accidens, aut per se moveri physice a Sacerdote movente species, quem sequitur Gabriel lect. 47. in canonem, cum reliquis nostrae scholae in hac distinctione.
Probatur, quia quando aliquid excedit virtutem motivam per se alicujus, conjunctum alteri, cum quo non habet connexionem aliquam naturalem, sicut actus per se ejus, aut sicut grave contentum in alio, ut homo in navi ; sed connexio est tantum mere contingens, et per voluntatem extrinsecam, quam non habet in sua potestate, quod movet per se unum, non necessario movet alterum. Exemplum, si Angelus se faciat praesentem lapidi voluntarie movens lapidem, non necessario movet lapidem.
Sed sic se habet in proposito corpus Christi, quod est praesens per voluntatem divinam, non tanquam actus, neque sicut aliquid habens necessariam connexionem ex natura rei cum speciebus: ergo qui movet species, non potens alias in corpus, non ideo per accidens, seu secundario per se ex natura rei movet corpus. Sed corpus ut positum sub Sacramento non est subjectum proportionatum agenti externo et extenso; ergo neque per accidens redditur per se ab ipso mobile. Excluduntur instantiae quae flerent de anima in corpore, de parte in toto, de contento in dolio, quod movetur, quia haec habent necessariam connexionem inter se, secundum quam possunt moveri ad motum alterius, verbi gratia, totius vel continentis.
Dices, communicari speciebus vim tractivam corporis, et conjungendi sibi corpus, et conservandi praesentiam sacramentalem ; ita Suarez. Contra, hoc falsum esse ostendimus suo loco, quia nulla est virtus physica in Sacramentis, deinde dato opposito, species sunt extensae; ergo nequeunt agere in corpus indivisibiliter positum, neque ut sit praesens, neque ut conservetur praesens ; mediante autem virtute effectiva species motae moverent per se corpus.
Dices, dari unionem formalem inter species et corpus. Contra, nulla alia hic invenitur, nisi praesentia sacramentalis, quia non est ordo corporis ad species alius, quam contenti ad continens. Secundo deberet esse unio diversa a praesentia ; unio enim non datur, neque poni potest, nisi inter terminos dicentes fundamentaliter ordinem unibilium ad invicem seu proportionem; hic nulla talis imaginari potest, vel ex natura extremorum, vel ex necessitate mysterii, et non est intelligibilis: et si talis esset, a solo Deo esset, et conservari posset, non autem ex natura extremorum, ergo cum neque movens species, neque ipsae species habeant virtutem conservandi unionem, neque ipsa per se permanens est, nisi ex beneplacito Dei: sequitur quod movens species non moveat per se corpus praesens, quia illa unio est extrinseci ad extrinsecum. Ex his solvi possunt objectiones, quaecumque objici possunt ex natura extremorum et praesentiae.
Conclusio altera Doctoris est, quod Deus physice movet corpus Christi ad motum specierum a Sacerdote, et patet ex dictis. Sacerdos autem moraliter movet corpus Christi ad motum specierum, quia ex eadem voluntate, qua Deus voluit semper esse praesens corpus sub speciebus, (ut fides docet), sic etiam assistit, ut moveatur corpus ad motum specierum. Dicitur autem Sacerdos movere moraliter corpus, quia ponit illud ; ex quo sequitur concomitanter motus corporis divina virtute.
Ex hoc solvitur argumentum Theologicum, nempe quod sequeretur Sacerdotem non elevare corpus Christi, non deferre ad infirmos, aut in processione, quod est contra veritatem et modum loquendi canonum, quia negatur sequela, movet enim absolute sicut consecrat, quamvis utrumque moraliter, non actione physica, de qua solum agitur hic.