In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad secundum. Adverte tamen, cum Doctor dicit quod passiones voluntariae concomitantes actum virtutis simul acceptae sunt magis meritoriae quam actus tantum. Si intelligit quod illae passiones, ut distinguuntur contra actum, quo imperantur, videtur sibi contradicere. Tum, quia in 4. dist. 14. quaest. 2. expresse vult quod poenitere acceptum pro actu imperativo, quo quis imperat displicentiam et tristitiam de peccato, sit actus simpliciter perfectior. Tum, quia tota ratio meriti passionis concomitantis actum, est ratione actus, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. quaest. 3. Tum etiam, quia actus elicitus a voluntate conformiter rationi rectae, est primo rectus, et per ipsum omnis alius actus imperatus, et omnis passio consequens actum elicitum vel imperatum dicitur recta, ut patet a Doctore in prolog. quaest. ult. et dist. 17. primi. Dico ergo, quod intelligit quod passiones concomitantes actum virtutis simul includentes illum actum sunt simpliciter magis meritoriae quam actus virtutis absolute sumptus, vel etiam quam actus virtutis circa delectabilia, ad quem concomitantur passiones delectabiles.