Deinde cum dicit, quoniam, ostendit effectum duplicem circa terram. Et primo effectum creationis; secundo gubernationis, ibi, dominus dissipat.
In creatione autem sunt duo consideranda: scilicet ipsa formatio, et ipsa creatio. Utrumque autem est hic. Nam primo ostendit ipsam formationem, cum dicit, ipse dixit etc.. Secundo ipsam creationem, cum addit, ipse mandavit etc.. Dicit ergo, quoniam ipse dixit: Augustinus 7 super gen.
Ad litt.: omnis formatio est per verbum, quia res creatae se habent ad deum sicut artificiata ad artificem. Unde sicut omnes formae artificiati sunt a forma concepta in mente artificis, ita omnis forma rerum est a verbo divino concepto. Unde ipse dixit, idest concepit verbum ab aeterno, et secundum illud omnia facta sunt; quasi dicat: genuit verbum in quo erat ut fieret omnia, et sic est formatio. Secundo creatio: quia, mandavit et creata sunt. Dicere namque importat verbum formatum.
Mandare importat monitionem, vel emanationem solum. Unde mandare importat creationem materiae informis. Eccl. 8: sermo illius potestate plenus est. Mystice, dixit et facta sunt, semine gratiae: mandavit, in opere veritatis. Psal. 103: emitte spiritum tuum etc.. Quantum vero ad opus gubernationis dicit.