IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Quinta conclusio, corpus in Eucharistia moretur concomitanter omni motu ad formam absolutam, quo movetur primo, ut in coelo, et ab eodem movente. Ratio est, quia absoluta non variantur per respectus extrinsecos, quales sunt diversa ubi, ut dictum est q. 2. n. 13. et q. 4. n. 10. et q. 5. n. 2. Et in speciali, probat Doctor de motibus alterationis, augmentationis, diminutionis, nutritionis et corruptionis, Suarez 3. tom. disp. 48. sect. 6. et alii contendunt hanc concomitantiam operationum et formarum absolutarum non fieri virtute naturalium agentium, sed supernaturali virtute. Oppositum tamen verius, quod etiam tenet D. Thom. 3. p. q. 76. art. 1. et q. 81. art. 4. nec est inconveniens quod agens naturale supposita replicatione corporis, agat in remotissimum concomitanter, et tribuat plures praesentias et hujusmodi. Quod hic ait num. 7. fin. si corpus corrumperetur in existentia naturali, quod non ideo corrumperetur in sacramentali, loquitur non de corruptione substantiae, sed solius modi naturalis, alias sibi contradiceret, quia asserit esse absolutum, et ab ubi independens non posse tolli vel poni per ubi, vel carentiam ejus ; modus autem ille naturalis est tantum respectus extensionis.
(a) Quinta conclusio probatur per illam probationem, quae posita est de formis absolutis, tam in prima quaestione istius articuli, quam in secunda, quia absolutum non variatur propter variationem respectus extrinseci, nec desinit inesse propter novum respectum extrinsecus advenientem, et qua ratione de absoluto in esse, eadem ratione de absoluto in fieri.
Haec etiam conclusio potest probari in speciali discurrendo per mutationes, quae sunt ad formas absolutas. Primo quidem de alteratione, quia si corpus est calidum in existentia naturali, concomitanter est calidum in Sacramento secundum quod omnes concedunt. Consimiliter de augmento et diminutione, quia si pars quantitativa adveniret, vel recederet a corpore in existentia naturali, consimiliter adveniret, vel recederet in Eucharistia, quia easdem partes habet corpus sub uno modo essendi, quas sub alio, ex prima quaestione istius articuli.
Consimiliter de nutritione, quia nutritio est aggeneratio partis toti nutriendo, non autem potest esse aliqua pars aggenerata hic, quae non est ibi. Eodem modo in corruptione, quae opponitur nutritioni, si aliqua pars deperit corpori in existentia naturali, ipsa non manet pars ejusdem in Sacramento, nec e converso. Nec tamen dico, quod si corpus corrumperetur illi:
existentia naturali, quod propter hoc corrumperetur in Eucharistia.
Ubi sciendum, quod corruptio proprie dicta est separatio formae a materia manente postea sub privatione formae ; si autem corrumperetur in existentia naturali, non maneret in Eucharistia materia sine forma. Hoc declaro sic, quia anima primo perficit suum primum perfectibile, scilicet totum corpus organicum: partes autem non perficit, nisi quia sunt aliquid primi perfectibilis: ergo forma totius corporis organici cessante, nihil est formatum ab anima. Eodem modo universaliter, quando aliquid competit primo toti et parti, non nisi quia toti, destructo toto in ordine ad illud, pars non habet eumdem ordinem ad idem. Nunc autem primum signatum Eucharistiae est corpus compositum ex materia et forma, sive includat sanguinem, sive non, -non curo (de hoc tactum est arti-culo isto, quoestione prima); ergo non manente aliquo toto sub ratione primi signati, nihil ejus remanet, tanquam signatum ejus per se. Sed separata forma corporis a materia in existentia naturali, non manet illud primum signatum ejus per se sub Eucharistia, quia simul materia haberet formam, et non haberet: ergo sub illo signo nihil omnino manet istius signati. Neque enim materia sub forma propter contradictionem: neque materia sine forma omnino, quia non continetur hic, nisi quia pars totius: neque materia sub alia forma, quia tunc simul haberet et non haberet illam aliam formam.
Contra, prius concessum est in prima quaestione istius articuli, quod posset manere res Eucharistiae, etsi corpus nusquam haberet existentiam naturalem, imo posito quod corrumperetur in existentia naturali, non sequitur, quin possit manere vere idem, ut est res Eucharistiae.
Respondeo, quod illa desitio corporis sub existentia naturali potest esse tota et totalis, quasi esset annihilatio, et vere esset annihilatio, si corpus alicubi non esset, tamen maneret totum idem hic sub alio modo existendi. Sed si sit ibi corruptio illa partialis destructio, scilicet separatio partis a parte manente, et illa non potest esse ibi non existente simul separatione ubicumque; nec separatio illa potest stare hic, cum hoc quod aliquid corporis sit in Sacramento, quia nihil corporis est in Sacramento, nisi ut est pars totius. Pars autem materialis separata a parte formali non est pars totius: ergo non sequitur, si potest desinere esse hic non desinendo esse ibi, ergo potest corrumpi ibi, et non corrumpi hic, quia primum nullam includit contradictionem. Non enim ponit, nisi unum respectum manere in absoluto alio non manente: secundum autem ponit contradictionem, scilicet eamdem formam absolutam informare idem, et non informare, posita sola variatione respectuum.
Si autem dicas, quod utrobique forma non informat materiam, contra, quia contra veritatem hujus Sacramenti est, partem corporis contineri hic, nisi prius contineatur totum corpus ; et ita materia sine forma nullo modo continebitur hic, nec per consequens poterit corrumpi ut hic, licet totaliter possit corrumpi, ut hic, quia non potest materia transmutari, ut hic, a forma ad privationem, quae transmutatio est corruptio ; imo materiam desinere habere formam, est desinere esse partem totius, et per consequens desinere esse ut hic.
Ex primis duabus conclusionibus apparet , quomodo corpus Christi, ut hic, posset primo moveri motu proprie dicto et a quo. Ex tertia et quarta, patet quomodo corpus Christi, ut hic, possit moveri primo motu extensive sumpto et a quo. Ex quinta et sexta apparet quomodo possit moveri concomitanter, et quo motu et a quo.
Ad rationes: ad primam, licet dicatur quod vutnerabatur in cruce, et non in pyxide, tamen respondeo, quod vulnus potest accipi pro ipsa formali divisione continui partium, vel pro ipsa, ut inflicta a corpore, ut ibi subintrante et dividente partes corporis. Si primo modo, ita divisum fuisset corpus in pyxide, sicut in cruce, quia sicut arguitur continuitas et non continuitas, non possunt salvari propter aliud et aliud ubi. Si autem accipiatur secundo modo, verum est quod illa divisio non infiebat corpori primo, ut in pyxide. Ista etiam divisio partium corporis in pyxide fuisset comparando partes ad totum, cujus sunt partes, non autem comparando ad locum, vel continens, quia partes divisae non habuissent ubi et ubi distantia, sicut habuerunt partes divisae in cruce. Et ratio hujus est, quia partes in cruce habuerunt extensionem corporalem correspondentem extensioni continentis, et ideo divisioni earum in toto correspondebat distinctio in partibus continentis ; non sic autem partes in Eucharistia, imo partes ibi divisae et discontinuae, ut in toto, non habuissent partes distinctas continentis sibi correspondentes.
Per hoc potest solvi unum argumentum, quod fit ad secundam quaestionem primi articuli, quia si liquor posset esse in duobus locis, ergo hic in dolio clauso, ibi autem in dolio perforato, et per consequens hic maneret continuum, ibi autem flueret. Respondeo, quod partes comparando ad totum eodem modo haberent continuitatem hic et ibi: sed comparando ad continens possent habere continuitatem continentis correspondentem hic, et non similem correspondentem ibi.
Ad secundum de nutritione, patet quod illa fuisset corporis existentis utrobique, accipiendo nutritionem pro aggeneratione partis substantiae ipsi toti nutrito ; sed non sequitur ex hoc mutatio corporis, ut hic, quia non esset per nutrimentum approximatum, ut hic, sed tantum esset hic concomitanter propter conversionem nutrimenti alibi approximati,et propter identitatem substantiae hic et ibi, quam oportet ubique habere easdem partes.
Ad tertium patet, quomodo movetur primo, accipiendo motum extensive, et a quo, ex tertia et quarta conclusione.
Ad quartum, concedo quod probatur, scilicet quod absolute potest hoc corpus moveri primo motu corporali proprie dicto, sed non a quocumque, sed a Deo immediate, sicut dictum est in conclusione secunda. Ideo autem non ab alio agente concomitanter etiam, quia agens creatum ad hoc quod transmutet corpus, requirit ipsum localiter approximatum ; Deus autem potest agere in corpus quantumcumque non localiter existens, quia potentia ejus respicit passum absolute, secundum quod ipsum est susceptivum termini, non autem respicit ipsum praecise secundum conditiones illas accidentales approximationis et distantiae localis, quae sunt necessariae respectu agentis cujuslibet naturalis.
Hic intelligendum est pro argumento de nutritione, quod si corpus non nutritur hic nisi concomitanter, quia alibi primo, et nutritio est necessaria ad conservationem vitae mortalis; ergo non potest corpus hic continuari in vita, nisi quia continuatur alibi.
Et ex hoc sequitur, quod si nusquam alibi esset modo naturali, vel moreretur deficiente nutrimento jam converso, vel perpetuo maneret in vita mortali sine susceptione nutrimenti. Si ergo nusquam esset localiter, sed tantum sacramentaliter, semper maneret ibi sub eodem modo essendi, quo inceperat ibi: non enim magis posset mori,ut ibi, quam nutriri:
ergo possibile esset corpus sub aliquo modo essendi vivere vita mortali, et tamen immortaliter sine etiam nutritione et respiratione, et aliis quae ad vitam mortalem communiter requiruntur.
Circa tertium principale quaero tria: Primo, de virtute activa naturali in Eucharistia, utrum scilicet Christus in Eucharistia existens possit per aliquam naturalem virtutem transmutare aliquid aliud a se? Secundo, de actione ejus, ut objecti in potentia intellectiva, utrum aliquis intellectus creatus possit naturaliter videre existentiam Christi in Eucharistia? Tertio, de actione ejus, ut objecti in sensum, utrum aliquis sensus possit naturaliter corpus Christi sentire, ut in Eucharistia?